Distinctio VI — Livre II — Jean Hus

Jean Hus - Livre II

Distinctio VI

[Distinctio VI]

Praeterea sciri oportet, quoniam sicut de maioribus et…

 

[1.] Ista est distinctio 6 :

in qua habetur, quod tam maiores quam minores angeli corruerunt.

2° quod Lucifer inter omnes cadentes fuit excellencior et inter stantes fuit eo excellendor.

3° quod Lucifer cum suis complicibus propter demeritum superbiae de caelo cadens empireo recepit habitaculum aeris caliginosi.

4° quod boni angeli habent ad invicem praelationem et mali similiter.

5° quod daemones alternatis vicibus descendunt in infernum, qui animas illic deducentes trucidant.

6° quod de Lucifero quidam dicunt, quod sit in inferno ligatus, sed tempore Antichristi dissolvetur.

7° quod diabolus, dum aliquem temptans in aliquo vitio superatus fuerit, nunquam in illo vitio hominem tentabit.

 

[2.] Unde3 versus :

F

stant [confirmati] atque cadunt [mali] maiores atque minores ;

Sed praecedebat natura Lucifer omnes.

Unde [id est ex qua excellentia] tumens cecidit secumque tumentia [daemonia] traxit,

Quem veluti carcer tenebrosus suscipit aer.

Ast in iudicio cuncti claudentur abysso ;

Ante tamen praesunt aliis alii minus, aut plus,

Forsitan alterne mersas animas cruciare.

Quidam descendunt, ubi Lucifer esse putatur

Vinctus et in fine solvendus fallere gentes.

Qui semel est victus, alium superare nequit plus.

 

[3.] Quaeritur hic, utrum Lucifer fuit de primo ordine angelorum.

Et arguitur, quod non. Nam si fuisset de primo ordine et sapientior atque pulchrior, tunc ratione suae sapientiae, pulchritudinis et excellentiae traxisset in apostasiam secum omnes. Consequens falsum et consequentia videtur tenere, quia alii tamquam praelato supremo debuissent consentire.

In oppositum videtur esse Magister dicens Luciferum super omnes alios angelos fuisse excellentem.

 

Sciendum, quod Augustinus ad litteram super Genesim movet istam quaestionem, sed indeterminatam relinquit ;

Gregorius tamen dicit, quod fuit altior, non tantum peccantibus, immo etiam stantibus. Et hoc tenet communis sententia et videtur per auctoritates diversas certum esse. Videtur etiam ex hoc esse verum, quod si fuisset alicui creaturae subiectus, tunc prius illi invidisset, quam Deo, et sic non statim aequalitatem Dei appetisset.

Tunc ad argumentum dicitur negando consequentiam : nulli enim creaturae debet alia creatura in crimine consentire, cum Deus sit Dominus superior, qui praecipit cuilibet rationali creaturae cuilibet peccato et praesertim crimini sub poena damnationis dissentire.

 

[4.] Utrum fuit aliquis ordo causalitatis aut temporis peccati Luciferi ad peccata aliorum angelorum ?

Ad quod dicendum secundum aliquos, quod fuit ordo causalitatis, quia peccatum fuit causa, id est occasio, peccati aliorum, sed non fuit ordo temporis.

In Lucifero enim simul fuit appetitus et eius expulsio, et in angelis aliis simul appetitus et perceptio ; motus enim desiderii non fuit in Lucifero continuus, sed indivisibilis ; ideo principium eius non praecessit terminum eius tempore et ideo motus alius causatus ab ipso, qui incepit in termino eius, simul fuit tempore cum ipso.

Et simile contingit in operationibus instantaneis, ut quam cito instanter Deus donat alicui gratiam, tam cito instanter ille est in gratia ; et quam cito instanter quis in peccatum criminis consenserit, tam cito instanter peccat. Unde in operationibus naturalibus una est causa alterius et tamen sunt simul tempore sicut illuminatio aeris, visio coloris et discredo rei visae.

Alii autem dicunt, quod etiam fuit ordo temporis peccati Luciferi ad peccata aliorum angelorum. Dicunt enim, quod sicut in Lucifero necessarie fuit, quod ante esset, quam peccaret, quia non potuit in eodem instanti habere cognitionem, quae ad peccatum praeexigitur, et in eodem peccare. Sic in minoribus angelis dicunt praefuisse tempus, in quo aspiciendo, quod angelus volebat facere, exinde aspiciendo suum commodum peccaverunt.