Distinctio III — Livre II — Jean Hus
Jean Hus - Livre II
[Distinctio III]
Ecce ostensum est, ubi angeli fuerunt ; mox ut etc…
[1.] Ista est distinctio III, in qua primo habetur, quod angelis in initio suae subsistentiae sunt attributa quattuor, scilicet naturae simplicitas, personalis discretio, memoria, intelligentia, voluntas sive dilectio et liberum arbitrium.
2° habetur, quod non omnes angeli in donis sunt aequales et quod alii sunt superiores, alii inferiores.
3° habetur, quod quamvis angeli in multis donis differunt, tamen in hoc conveniunt, quod sunt spiritus indissolubiles et immortales.
4° habetur, quod omnes angeli fuerunt creati boni, scilicet sine vitio, unde innocentes sunt creati, sed nondum virtutibus praediti, quae stantibus oppositae fuerunt.
5° habetur, quod angeli ante casum malorum et ante confirmationem bonorum habebant cognitionem naturalem, quia sciebant, quod facti, a quo facti et cum quo facti erant, et sciebant, quid appetendum vel respiciendum ipsis esset.
6° quod angeli tunc habebant naturalem dilectionem, qua Deum et se diligebant ; non tamen per illam dilectionem merebantur.
[2.] Unde versus :
C
bis bina refert in spiritibus fore, statim
Cum fiunt, et in hiis alium praeit alter. Et haec sunt :
Simplex natura, ratio, persona, voluntas
Libera ; conveniunt tamen omnes perpete vita.
Omnes sunt facti iusti, quasi non vitiosi ;
Sponte mali fiunt quidam donandaque perdunt.
[3.] Quaeritur hic, utrum angelus sit pura natura simplex.
Et arguitur, quod non. Omne, quod est per se in genere, participat principia illius generis. Sed prima principia generis substantiae, in quo per se est angelus, sunt materia et forma ; ergo angelus participat materia et forma et per consequens non est pure simplex. In oppositum videtur esse Magister ponens primum attributum angeli naturae simplicitatem.
Notandum, quod aliquid dicitur esse simplex primo privatione omnimode cuiuslibet compositionis : sic solum Deus est simplex.
2° aliquid dicitur esse simplex per privationem compositionis materiae et formae generabilium et sic angelus est natura pure simplex. Sunt tamen multae opiniones huic dicto quasi oppositae.
Et 1° illa auctoritas : Deus omnipotens de informi materia, quam prius de nihilo condidit, cunctarum rerum sensibilium et insensibilium, intellectualium et intellectu carendtium species multiformes divisit.
Item sic : angelus recedit a primo et ponitur actu. Sed omne, quod recedit ab actu primo, cadit in realem potentiam, igitur angelus est compositus ex potentia et actu. Sed potentia huiusmodi arguit materiam, quae est altera pars compositi, ut vult Commentator VIII Physicorum dicens : Haec propositio est convertibilis, scilicet quod simplex, caret potentia ; et quod caret potentia, est simplex ; potentia enim est causa compositionis ex duabus substantiis.
In ista quaestione potius volo sustinere, quod angelus est natura pure simplex, per privationem compositionis materiae et formae. Pro isto videtur esse illud dictum Philosophi XII Metaphysicae : Indivisibile est omne, quod non habet materiam, ut humanus intellectus. Si ergo humanus intellectus non habet materiam componentem, ergo a pari vel a maiori nec angelus.
Item illud Avicenne I Metaphysicae : In nulla substantia est materia, nisi in substantia sensibili.
Item illud Commentatoris super illud XII Metaphysicae : Omnis natura fere admiscetur cum materia : dicit fere propter intellectum ; intellectus enim, qui est extrema perfectio hominis, est abstractus a materia.
Idem vult ipse Commentator De somno et vigilia : Intelligentiae, inquit, sunt sine materia.
Idem vult Algasel I Metaphysicae suae cap. 1 et 3.
De compositione autem metaphisica non materiali non multum est dubitandum, cum angelus habet differentiam essentialem et genus et diffinitionem. Excluditur ergo ab angelo compositio ex materia et forma generabilium, similiter compositio partium molis vel quantitatis et compositio partium et [e]rogenarum, similiter compositio ex natura spirituali et corporali, qualis est in homine.
De compositione aut[em] ex actu et potentia vel ex materia (extendendo materiam ad omnem naturam possibilem, ex qua et alia natura magis actuali constituitur unum per essentiam, quomodo loquitur Richardus super praesenti distinctione dicens, quod essentia angeli conposita est ex materia et forma, extendendo nomen materiae, ut dictum est, sufficiat iam tacere, quia multi illam partem sustinent, propter dictum Commentatoris allegatum in oppositum, et propter illud dictum Boethii I libro De Trinitate cap. 2, qui dicit : Formae subiectae esse non possunt ; nam quod caeterae accidentibus subiectae sunt, ut humanitas, non accidentia, suscipit in eo, quod ipsa est, sedeo, quod ei materia subiecta est. Et post subiungit, quod forma, que est sine materia, non potest esse subiectum.
Item dicit Boethius I De veritate [?] et uno angelo et anima, quod unum quodque eorum unum est coniunctione materiae et formae. Sed istis non obstantibus sto ad primam conclusionem.
Tunc ad primum, quod dicitur esse auctoritas Augustini, dicit Scotellus, quod ille liber non est authenticus, nec certum est, quod ipsum fecit Augustinus. 2° dicitur, quod auctoritas vera est ad istum sensum, quod Deus de informi materia, id est duplici natura, scilicet corporea et spirituali, species sensibilium ex materia et species intellectualium de forma multiformes divisit, ut sicut est dare materiam, quae est omnium materialium principium intrinsecum, sic est dare formam, quae est principium intrinsecum omnium formarum, quamvis non conpositum, sicut partem alteram.
Ad secundum conceditur, quoad secundam compositionem et negatur ultima consequentia.
Ad auctoritatem Commentatoris respondetur concedendo eam in forma ; nam indefinite loquitur et verificatur de primo ente, quod caret potentia, quae praecedit actum, et est simplex omnimode, ut est dictum.
Ad dictum Boethii dicitur, quod formae, quae sunt altera pars compositi, non valens per se subsistere, non possunt accidentibus subiectae esse. Unde animatio hominis, quae dicitur actus primus et sic anima, illa non potest accidentibus subici perse ; et hinc dicit Philosophus II De anima : Qui diceret animam per se intelligere ac si diceret eam texere etc.
Ad 2am eius auctoritatem dicitur, quod accipit materiam nimis late, scilicet pro potentia, ut dictum est secundum Richardum.
[4.] Sunt aliae questiones doctorum circa istam distinctionem :
Prima, utrum aliqui angeli sunt eiusdem speciei specialissime. Et tenet Philosophus et consequenter S. Thomas cum multis, quod non ; alii, quod sic, quorum ex utraque parte rationes discutere foret longum.
Item est quaestio, an angeli sunt in magna multitudine. Et quantum ad hoc fuit opinio Aristotelis in XII Metaphysicae, quod sunt secundum numerum motuum caelestium. Tempore autem suo fuerunt duae opiniones de numero istorum motuum ; una posuit 47, alia 55 ; et per consequens in tanto numero inteligentias et non plures, neque pauciores.
Ad hoc autem, quod intelligentiae non essent nisi motrices orbium, videtur habere ista motiva :
primum, quia illae, quae non moverent, essent otiosae ;
secundum, quia non essent partes universi eo, quod partes universi non connectuntur ad invicem, nec faciunt unum universum, nisi per connexionem actionis et passionis mutuae.
Tertium, quia non vidit causam, quare fecisset aliquas intelligentias motrices et aliquas non. Sed cum scriptura sacra dicat Daniel 7° : Milia milium ministrabant ei ; et in Iob : Numquid est numerus militum eius ? et in evangelio dicit Salvator : Possum rogare Patrem et exhibebit mihi 12 legiones angelorum...
De identitate angelorum in specie specialissima videtur sonare illud Damasceni dictum in Libro de duabus naturis et una persona Christi sic dicentis : Hypostasis secundum unam quamque speciem differentiam et complexionem fecit. Complexionem quidem naturalem, omnes enim sub eadem specie hypostases ratione naturae unitae sunt. Differentiam autem hypostasi[u]m habent ; discernunt[ur] caracteristi[ci]s proprietatibus. Et subdit ibidem : Non solum secundum unumquemque ordinem angelorum et virtutum differentes hypostases condidit, sed etiam unamquamque speciem, ut utique communicantes ad invicem naturam gaudeant ad invicem in naturali habitudine copulari et amicabiliter disponantur. Haec auctoritas expresse ponit communicationem angelorum et aliarum hypostasi[u]m in suis speciebus specialissimis communicari, nisi quis contra intellectum huius Sancti velit ad sensum alium retorquere.
Dicit etiam Augustinus in Enchiridion cap. 2 sic : Placuit universali Dominatori etc. Et infra : ac vero natura totalis, quae in hominibus erat, quoniam peccatis tota perierat, ex parte reparari meruit.
Ubi innuit 1° naturam communem hominibus dicens : natura totalis, quae in hominibus erat ; 2° quod non totaliter secundum sua supposita est damnata. Ex quo videtur 3m a pari sequi, quod nulla species angelorum est totaliter damnata, sed secundum aliqua supposita ; et per consequens plura sunt supposita angelorum in specie specialissima.
