Distinctio XVII — Livre II — Jean Hus

Jean Hus - Livre II

Distinctio XVII

[DISTINCTIO XVII]

Hic de origine animae plura solent quaeri . . .

 

[1.] Distinctio 17, in qua Magister agit de hominis productione cum sexus distinctione, quae primo continet, quod Deus formando hominem non corporaliter, manibus nec sufflando faucibus suis formavit hominem.

2° quod nunc animae creantur in corpore ; creando enim Deus infundit eas et infundendo creat ; et quod anima Ade in sui creatione non fuit praescia futuri sui operis iusti vel iniusti.

3° quod Adam creatus est in aetate virili secundum voluntatem et potentiam Dei.

4° quod homo extra paradisum formatus est et post erat positus in paradiso.

5° quod paradisus, in quo homo positus est, locus est amenissimus, fructuosis arboribus plenus, in orientali parte situatus, altitudine sua usque ad lunarem circulum pertingens.

6° quod in paradiso erant ligna diversi generis, inter quae erat lignum vitae, quod divinitus accepit hanc vim, ut qui ex eius fructu ederet, corpus eius stabili sanitate firmaretur, et nulla infirmitate in deterius vel in occasum laberetur ; alterum lignum erat scientiae boni et mali, quod ideo sic nominatur, quia homo esu fructus illius experiendo didicit, quid sit inter bonum obedientiae et malum inobedientiae.

7° quod nullum malum fuit edere de fructu ligni scientiae [boni et mali, nisi quia fuit prohibitum ; fuit autem, prohibitum, ut bonum obedientiae et malum inobedientiae monstraretur.

 

[2.] Super quibus sunt hii versus :

R

formans animam tropice [similitudinarie] spirat Deus : hic est ;

Nunc in corpore [anima creatur] fit, cum de prima [anima Adae] dubium sit.

Adam [formatus est] de causis summis aetate virilis.

Hunc [Adam] quae foris factum ponit Deus in paradisum,

Qui locus est altus, lunam tangens et amenus.

Arbor ibi vitae fructu solidans comedentem.

Ligno notitiae nomen datur hoc aliunde,

Quod, quae tangit homo mala, scita scit experiendo.

 

[3.] Dubitatur hic, utrum anima intellectiva hominis sit de substantia Dei.

Videtur, quod sic.

Nam quidquid est ex Deo, hoc est de substantia Dei ; sed anima intellectiva hominis est ex Deo, igitur est de substantia Dei. Consequentia tenet in Darii, minor patet per illud Apostoli ad Roman. 11 : Ex quo omnia ; maior vero videtur tenere a simili : nam sicut omne, quod est ex materia, hoc est de substantia materiae, sic omne, quod est ex Deo, est de substantia Dei.

Notandum primo, quod Deus non potest esse materia alicuius eo, quod non potest perfici alio sicut materia. Nec potest esse forma partialis eo, quod totum est maius et perfectius sua parte ; Deo autem nihil maius vel perfectius potest esse.

2° notandum, quod duplex est genus causarum secundum Petrum de Tarantasia quaest. 1 : intrinsecum et extrinsecum. Extrinsecum triplex : scilicet efficiens, exemplaris et finalis. Et istud triplex genus causae convenit Deo secundum Philosophum 12 Methaphisicae, propter quod in causa efficiente relucet in Deo potentia, in causa exemplari relucet eius sapientia, in causa finali relucet eius bonitas. Intrinsecum autem genus causae est etiam triplex, scilicet materia et forma, quae est altera as pars compositi, et totalis forma. Unde hominis materia est causa intrinseca similiter anima, scilicet ut partes hominis ; sed animalitas, substantialitas sunt causae et totales formae ipsius hominis, immo quodlibet superius est causa formalis totalis efficiens et finalis sui per se inferioris.

3° notandum ly. « ex » ly. « de » dicunt aliquando causam materialem, aliquando causam efficientem, aliquando originem. Exemplum primi : homo est ex materia vel de materia ; exemplum 2 « ex Deo » vel « de Deo » sunt omnia ; exemplum 3 « Deus ex Deo » vel « Deus de Deo », « lumen ex lumine » vel « lumen de lumine ».

Illis notatis patet, quod iuxta primam acceptionem ly. « ex » et ly. « de » anima intellectiva non est ex substantia Dei et de substantia Dei, sed iuxta 2am acceptionem est, ex substantia Dei sicut et omnia facta sunt ex Deo et sic ex substantia Dei. Sed exinde non sequitur, quod sint ex Deo vel ex substantia Dei vel de substantia Dei, sicut ex materia vel de forma, sic, quod Deus vel Dei substantia sit materia ipsius animae intellectivae hominis, nec quod intellectus humanus esset intellectus divinus, quod quidam dicebant dicentes eundem esse intellectum humanum et divinum, qui divinus diceretur prout consideratur in se, humanus vero prout afficiebat corpus aliquod. Et secundum istam erroneam estimationem Deus esset quilibet homo, quia omnium hominum unus intellectus. Manichei vero dixerunt, quod anima esset de substantia Dei, sicut recitat Augustinus in libro De duabus animabus, quod dicunt in homine esse duas animas, quarum una inclinat, ad bona et non potest inclinare ad mala, et alia, quae inclinat ad mala et non potest inclinare ad bona. Et est iterum magnus error.

Ad quaestionem ergo potest responderi primo per distinctionem ratione equivocationis ly. « de ». Nam prout dicit causam efficientem, tunc quaestio est vera et argumentum procedit et conceditur totum antecedens. Si autem ly. « de » dicit causam materialem, tunc quaestio est falsa et maior in argumento negatur, quia ly. « ex » dicit causam efficientem et ly. « de » non. Si vero ly. « ex » dicit causam materialem, tunc maior est vera et minor falsa. Sed formaliter respondens concederet quaestionem et totum argumentum, et non potest argui ex sensu ad commune. Conceditur quaestio alius sensus inpertinens est17 falsus.

 

[4.] Utrum anima intellectiva est producta ante corpus?

Videtur, quod sic, quia dicitur Genesis 2 : Creavit Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae, igitur facies corporalis hominis praefuit creationi animae, quam ei postea inspiravit.

In oppositum sic : non potest forma substantialis rei in existentia praecedere illud, cuius est actus. Sed anima intellectiva est forma substantialis corporis humani, igitur non potest sine corpore et ante corpus, cuius est forma substantialis, produci.

Notandum hic, quod dicunt aliqui, quod inpossibile est formas intellectivas produci praeter et ante corpus. Primo ex hoc, quia individuantur a corpore inferiori et quia inpossibile est formam individualem fieri absque eo, quo individuatur ; ergo… 2° ex hoc, quia impossibile est terminum generationis formalem praecedere generationem, et quia anima intellectiva est terminus formalis generationis hominis, ergo…

2 notandum, quod fuit opinio Origenis, ut dicitur, quod omnes animae fuerunt create in principio mundi cum angelis.

Sed hoc reprobat b. Ieronimus et Magister in littera dicit, quod in corporibus creantur.

De prima tamen anima nihil determinat, sed sub dubio relinquit, quamvis Augustinus 7 Super Genesim ad litteram videtur dicere, quod anima primi hominis fuit creata ante corpus et post modum propria inclinatione unita ad corpus ad ipsum vivificandum. Sed hoc forte dicit non asserendo, quia contrarium dicit in De ecclesiasticis dogmatibus cap. 17.

Et est diversitas de anima Ade et animabus, quae nunc corporibus infunduntur, quia anima Adae creata est sine peccato et fuit coniuncta corpori Adae sine peccato et duravit sine peccato pro dato tempore. Sed nulla anima posterior praeter Christi animam, et secundum aliquos pie credendo praeter Marie Virginis animam, est pro aliquo instanti temporis sine peccato originali. Unde si crearetur praeter corpus, tunc pro illo instanti, antequam coniungeretur corpori, foret sine peccato, et corpus, cum non sit capax peccati sine anima, etiam pro tunc foret sine peccato, ex quo sequeretur, quod quilibet homo posterior Adam fieret sine peccato originali. Consequens falsum, cum quilibet homo alius a Christo, ut dictum est, in primo instanti sui esse est in peccato originali, cum omnes in Adam peccaverunt et egent gratia ; oportet enim omnes posteros Adae habere defectum quoad iusticiam, quam deberet habere in primo instanti sui esse (et hoc est peccatum originale), et quia quilibet homo suppositaliter et personaliter est, pro quocumque instanti spiritus eius est, cum hominis personalitas in spiritu conservatur et nec potest esse peccatum in homine nisi sit in eius spiritu, quia in eius voluntate. Si ergo spiritus cuiuslibet nostrum esset ante et praeter formationem corporis nostri, tunc quilibet nostrum haberet pro tunc esse ; et quia spiritus habet per solam creationem esse et non per materialem generationem et cum per descensum a parentibus contrahimus solum peccatum originale, igitur non fuissemus in primo instanti nostro in peccato originali, quod est inconveniens, ut nunc dictum est.

Et sciendum est, quod secundum Thomam parte la quaestione 8 articulo 3 anima rationalis non potest fieri nisi per creationem. Etiam sciendum, quod demonstrari non potest, quod sit producta productione propria, nec potest demonstrari, quod sit inmortalis et a corpore per se separabilis.

Item : supposito, quod esset inmortalis et quod nec posset produci ab agente naturali, adhuc Philosophus non diceret eam creari, quia non diceret eam non produci alia productione, quam productione totius compositi. Unde 7 Metaphysicae vult, quod forma non producitur, nisi productione compositi, nec fit, nisi quia fit compositum. Et pro isto sonat argumentum adductum in oppositum et rationes duae sequentes, quae omnes ad hoc tendunt, quod anima humana, quae est actus primus et sic animatio, non potest per se existere, et quod fit ad generationem compositi. Non tamen exinde sequitur, quod spiritus humanus, qui est illa anima, sic producatur ; unde actio Dei propria, quae est creatio, terminatur ad esse proprium illius spiritus in primo instanti naturae et 2° unit ipsum spiritum corpori et sic naturaliter prius creatus spiritus, quam est ipse spiritus anima. Sicut prius non solum naturaliter, sed etiam aeternaliter, prius est Verbum Dei, quam unio Verbi suppositalis cum humanitate, quamvis Verbum non sit illa unio. Sed spiritus humanus est illa anima, quae est in faciem hominis inspirata.

Sic ergo ad quaestionem dicendum est, quod anima intellectiva non fuit creata ante et praeter corpus, sed per creationem simul tempore unitur corpori et concreatur, licet naturaliter prius creetur ille spiritus, qui est anima, quam corpori sit unitus. Et pro illo sonat illa auctoritas : creavit Deus, id est fecit hominem de limo terrae, scilicet secundum corpus et inspiravit spiraculum vitae, id est existens spiritus spiritum uo dedit in faciem eius, id est in corpus dispositum. Ecce dicit textus, quod creavit hominem de limo et tunc copulative adiungit, quod inspiravit in faciem eius spiraculum, id est spiritum, qui est ipsum corpus vivificans, unde de necessitate generationis humanae oportet ita esse, quod prius materia hominis sit complexionata et bene disposita per liniamenta, et tunc in ultimo instanti illius complexionatae dispositionis infundatur anima.