Distinctio XVI — Livre II — Jean Hus

Jean Hus - Livre II

Distinctio XVI

[DISTINCTIO XVI]

His excursis quod supra de hominis scilicet creatione promisimus…

 

[1.] Ista est distinctio 16, in qua post tractationem de productione creaturae pure spiritualis et pure corporalis incipit Magister tractare de creatura media, puta de homine, qui est natura spiritualis et corporalis. Et ostendit ista distinctio summarie, quod homo secundum interiorem hominem factus est ad imaginem et similitudinem Trinitatis ; sed ad imaginem secundum memoriam, intelligentiam et dilectionem, ad similitudinem secundum innocentiam in declinando a malo et iustitiam in faciendo bonum.

Haec enim in mente rationali naturaliter sunt vel ad similitudinem, quia est inmortalis et indivisibilis sicut Deus.

 

[2.] Unde versus :

Q

talis fit homo, quod mens eius sit imago

Trini factoris, quia vult, scit et inscia mortis.

 

[3.] Specialiter tunc habetur, quod in illo dicto : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, per ly Faciamus una operatio trium personarum ostenditur, et per ly nostram personarum pluralitas monstratur, et per imaginem et similitudinem nostram una et aequalis substantia trium personarum monstratur.

2° habetur, quod imago relative dicitur ad aliud, cuius similitudinem gerit et ad quod repraesentandum facta est. Et ideo imago non proprie dicitur de Deo, sicut et illud, ad quod aliud fit, et ideo in proposito essentia Dei per imaginem signatur.

3° quod Filius proprie imago Dei Patris dicitur et quod aliqui dixerunt per imaginem intelligi Filium ; hominem vero non esse imaginem, sed ad imaginem factum. Alii dixerunt, quod per imaginem Filius et per similitudinem Spiritus Sanctus intelligitur. Sed neutrum illorum accipitur, sed potius, quod in ipso homine imago et similitudo Dei est querenda ; factus est homo ergo ad imaginem et similitudinem Dei et ista est conclusio principalis.

4° habetur, quod homo dicitur imago et ad imaginem, quia factus et creatus non equalis Deo, nec genitus per naturam ; Filius autem imago, non ad imaginem, quia natus, equalis, in nullo dissimilis et non creatus.

5° habetur, quod erectio corporis humani in caelum ostendit quandam proprietatem, qua accedit ad Deum.

 

[4.] Dubitatur, utrum sola creatura rationalis est ad imaginem et similitudinem Dei facta.

Arguitur, quod non.

Nam quaelibet creatura ad Dei similitudinem est facta : igitur et ad imaginem. Consequentia videtur tenere, quia similitudo includit imaginem, tamquam fundatum suum fundamentum. Sed antecedens probatur. Nam quaelibet creatura est facta ad ideam, igitur ad similitudinem, quia ad exemplar. Antecedens patet per Boecium in De consolatione dicentem, quod Deus mundum mente gerens similique imagine forma[n]s... Si ergo mundus habet similitudinem et imaginem in Deo et mundus est res irrationalis, videtur, quod non sola creatura rationalis…

In oppositum sic : sola creatura rationalis est per se capax beatitudinis : igitur sola est capax imaginis. Tenet consequentia ex causa, quare creatura rationalis dicitur ad imaginem et similitudinem Dei facta. Antecedens probatur : nam sola creatura rationalis est intellectiva et volitiva summi boni, igitur sola est capax beatitudinis. Consequentia tenet ex eo, quod beatitudo consistit in delectatione, quae consurgit ex clara intellectiva intuitione et volitiva dilectione summi boni.

Notandum, quod sicut dixi in 3 distinctione primi libri, quod imago est signum repraesentans imaginatum individualiter et differenter ab aliis distinctum secundum omnes partes et dispositiones partium. Et ista descriptio sonat solum ad imaginem imaginati corporei, a quo active vel exemplariter fit illa imago : active per inpraessionem, exemplariter per pictoris factionem. Et cum Trinitas sancta increata non sit corporea, ad cuius imaginem et similitudinem factus est homo, ideo non partes imaginati, sed proprietates et essentiam per potentias animae rationalis imaginaliter ostendit, ut anima rationalis inmortalis et indivisibilis intellectiva inmortalem et individuam indivisibilemque Trinitatis ostendat essentiam : intelligencia Patrem, memoria Filium et voluntas Spiritum Sanctum, ut sicut Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres personae et una essentia, sic in imagine, scilicet anima rationali, intelligentia, memoria et voluntas sunt una anima et so tres res distinctae non essentialiter. Et sicut a Patre est Filius et Spiritus Sanctus, et non e contra, sic ab intellectu sive intelligentia animae rationalis in actum procedit memoria et voluntas, et non e contra.

Hoc quantum ad imaginem Trinitatis ; sed quantum ad similitudinem sic : ut sicut Pater a proprietate est potens, Filius sapiens et Spiritus Sanctus benignus vel benivolus, sic anima rationalis sit potens peccato resistere, sit sapiens bonum cognoscere, sit benivola bonum eligere et malum spernere. Dum enim sic est disposita, tunc gerit indubie imaginem et similitudinem Trinitatis. Imago enim dicit quasi subiectum similitudinis, ut exempli gratia. prius fit imago hominis, quam ostendit, cui illa imago est similis et sic imago in creatura rationali dicit quasi essentiam, sed similitudo divinam participationem scilicet secundum gratiam. Et pro isto sonat dictum Augustini 14 libro De Trinitate, quod Magister allegat distinctione 3 primi libri dicens : In ipsa enim mente, etiam antequam fit particeps9 Dei, eius imago reperitur ; et si amissa Dei participatione deformis fit, imago tamen Dei permanet. Ubi innuit Augustinus, quod in rationali creatura prius est imago Dei, quam participatio gratiae, et sic prius, quam similitudo ; 2° quod rationalis creatura amissa Dei participatione, scilicet per culpam tollentem gratiam vel inpedientem advenire, permanet Dei imago et fit deformis per privationem similitudinis ex privatione modi, speciei et ordinis per peccatum, quod secundum Augustinum nihil aliud est, quam privatio modi, speciei et ordinis eo, quod omnis peccans mortaliter excidit a modo vivendi debito, fit inspeciosus, turpis, vilis, ineptus et in nullo ordine ad gratiam debito, sed in errore. Et iuxta ista omnis peccans mortaliter, ut sic, est dissimilis sanctissime Trinitati, quamvis sit eius imago. Potest ergo homo similitudinem Dei deperdere, sed non imaginem, quoad naturam.

Sed diceres : Contra in Psalmo dicitur imaginem eorum ad nihilum rediges. Pro quo sciendum secundum Glossam super illo : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, quod triplex distinguitur imago, scilicet creationis, quae consistit in naturalibus potentiis nudis ;

2a similitudinis, quae consistit in ipsis potentiis informatis per habitus acquisitos scientiarum et virtutum ;

3a recreationis, quae consistit in eisdem informatis donis gratuitis.

Prima imago est sicut imago hominis in ligno nudo vel lapide sculpto ;

2a sicut imago in ligno linito unico colore ;

3a sicut in ligno vario colore pulcre ad similitudinem imaginati depicto.

Vel sic est imago creationis, recreationis et glorificationis.

De la Genesis 3 : Creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam. De hac in Psalmo dicitur : In imagine pertransit homo, sed frustra conturbatur, quod secundum Augustinum 14 De Trinitate cap. 4 intelligitur sic : Licet homo vane turbetur et contingat eum peccare, sed tamen ambulat in imagine, quia non est possibile, quod perdat imaginem suam, alias perderet naturamsuam.

De 2a imagine potest intelligi illud 1 Corinth. 15 : Sicut portamus imaginem terraeni, sic portemus et caelestis ; ibi imago capitur pro similitudine, quae potest perdi et acquiri. Et de illa sonat dictum Psalmistae allegatum : imaginem eorum ad nihilum rediges, id est : eorum culpa exigente permittes eos esse nihil in gratia gratum faciente et sic consequenter non similes, sed valde dissimiles.

De 3a imagine, scilicet glorificationis, est illud 2 Corinth. 3 : Nos enim revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem.

Prima ergo imago non potest tolli, sed potest deformari per vitia ;

2a non deformari potest, sed tolli ; nam gratia vel caritas non suscipit vitium, sed expellitur per vitium ;

3a imago, scilicet glorificationis, nec deformari, nec tolli potest, quia secundum illam sancti sunt confirmati et inobscurabiliter illuminati. Et per illam sancti sunt similes Deo et mali ipsa carentes sunt multum dissimiles et tamen sunt imago Dei.

Ex dictis patet, quod imago prius competit rationali creaturae, quam similitudo. Et exhinc prius dixit Deus : faciamus hominem ad imaginem et post copulavit dicens : et similitudinem nostram. Et exemplum est de patre homine, ad cuius imaginem fit filius, sed non ad similitudinem ; et quod prius est filius imago patris sui, quam est sibi distincte similis. Quae similitudo maxime advertitur secundum faciem : imago ergo hominis ad hominem est secundum speciem essentialem, quia eiusdem speciei est filius cum patre ; sed similitudo filii ad patrem est secundum dispositionem is accidentalem ; et talis imago dicitur esse perfecta, quia ad speciem et signum speciei, sed imago solum ad signum et non ad speciem, sicut imago lapidea ad hominem. Imago prima dicitur quasi imitago et illo modo, qui imitantur Iesum Christum Dominum non solum secundum naturam humanam, sed in similitudine qualitatis moralis bene viventes in opere, illi sunt filii Dei et Iesu Christi imitationis ; qui autem non imitantur Christum in bonis moribus, illi sunt quasi imagines lapideae vel ligneae, non viventes vita gratiae, et sunt filii degeneres, filii diaboli per culpam, quamvis sint filii Dei per naturam. Et patet, quod quaestio est vera.

Et quando arguitur : quaelibet creatura est ad similitudinem Dei facta, negatur hoc ; et quando arguitur quia quaelibet facta est ad ideam, primo conceditur illa ; et si infertur ergo ad similitudinem Dei, negatur consequentia. Sed bene conceditur, quod ad similitudinem est facta, quia ad ideam ; alio modo negatur, quod quaelibet creatura est facta ad ideam, sed bene conceditur, quod facta est secundum ideam. Et hoc intendit Boecius dicens, quod Deus mundum scilicet architypum mente gerens similique imagine formans, scilicet mundum corporeum. Ecce non dicit ad imaginem, sed simili imagine, non ad Deus ad imaginem, ut ostendat, quod mundus architypus est medium, quo Deus formavit mundum corporeum.

 

[5.] Utrum imago Trinitatis sit principalius in angelo, quam in homine, et in viro, quam in muliere ?

Dicitur primo, quod imago, quantum ad suum primum esse, consistit in creatura rationali. Et iuxta hoc est aequaliter in omnibus rationabilibus creaturis.

2° consideratur, quantum ad actum creaturae rationalis, et sic principalius est in angelo, quam in homine puro, quia angelus est intellectivior, quam homo nondeus. Et hinc dicit S. Thomas, quod concedendum est simpliciter angelum magis esse ad imaginem Dei, similiter virum, quam mulierem, quantum ad bene esse vel maiorem expraessionem principiandi ; quia vir est caput mulieris et principium mulieris et non vir propter mulierem, sed mulier propter virum. Unde 1 Cor. 11 dicit Apostolus : Vir est imago et gloria Dei. Ubi dicit Glossa : Ad imaginem Dei factus est vir, sed non mulier, quod intelligendum est, quantum ad maiorem expressionem principiandi imaginis, sed non quantum ad primum esse imaginis, quod consistit in anima et eius potentiis et in his, prout habent ad Deum converti, quia quantum ad illum esse imaginis, non est distinctio masculi et feminea, servi et liberi. Et patet, quod quaestio quantum ad primum esse imaginis est falsa, sed quantum ad secundum est vera. Patet etiam, quod imago creationis , est in omnibus intellectualibus creaturis, ut in homine, angelo et diabolo ; sed imago recreationis solum in hominibus iustis, et imago glorificationis in beatis patrie tantum, qui sunt quodammodo in imagine claritatis divinae transformati.

 

[6.] Ex omnibus iam dictis patet, quod imago principalius consistit in parte cognitiva, sed similitudo in pane affectiva, quia similitudo consistit principalius in unione ad Deum, quae est per gratiam. Et quia mali carent gratia, inde est, quod sunt Trinitati sanctissime dissimiles, quamvis imaginem in potentia intellectiva eius habeant, sed criminibus turpiter deformatam.