Distinctio XXVIII — Livre II — Jean Hus
Jean Hus - Livre II
[Distinctio XXVIII]
Id vero inconcusse et incunctanter teneamus…
[1.] Ista est distinctio 28, tractans de liberi arbitrii insufficientia et condemnans tres errores, scilicet Ioviniani, Manichei et Pelagii.
Et est 1a conclusio, quod firmiter tenendum est, quod liberum arbitrium sine gratia praeveniente et iuvante non sufficit ad iustitiam et salutem, cuius oppositum dicunt haeretici supradicti.
2a conclusio, quod licet habeamus liberum arbitrium, tamen semper divino auxilio indigemus, quia semper peccare possumus ; et possumus non peccare, saltim mortaliter.
[2.] Summa breviter continetur in hoc versu :
E necat errores, haereses super arbitrio tres.
[3.] Dubitatur, utrum homo per sola naturalia sine gratia possit bonum operari.
Pro quo sciendum, quod quidam iudicantes de operatione liberi arbitrii, sicut de operatione rerum naturalium, dixerunt, quod sicut lapis de necessitate sua operationem habet, ut eat deorsum, nisi inpediatur, ita etiam homo necessaria suas operationes exercet secundum congruendam vel exigendam alicuius naturae existentis in eo. Et quia in homine duplex invenitur natura intellectualis, ex qua inest homini inclinatio ad appetendum honesta et per se desiderabilia, et alia sensitiva, secundum quam pronus est ad appetendum illa, quae sunt desiderabilia secundum carnem vel secundum sensum, ideo ad haec respicientes haeretic ex eadem radice haereses contrarias prodeuntes confinxerunt.
Ioviniani enim attendentes ad intellectualem naturam asserebant hominem de necessitate bonum operari et nunquam peccare.
Manichei autem respicientes ad naturam sensitivam, quam malam esse dicebant et a malo deo tenebrarum habere originem, dixerunt, quod homo de necessitate peccat, nec bonum facere potest, et sic utrique destruebant liberum arbitrium ; sic enim homo non esset liberi arbitrii et maxime in statu viae, nisi ad ipsum libere pertineret determinatio operis sui.
Et ideo alii naturam liberi arbitrii servare volentes in alium errorem lapsi sunt, scilicet Pelagiani, naturam secundum facultatem liberi arbitrii ampliantes in tantum, ut dicerent, quod liberum arbitrium de se non est determinatum ad aliquod opus, in quo bene dicunt ; sed dicunt amplius, quod de se potest in opus meritorium, in quo errant, non attendentes, quod opus meritorium habet efficaciam sibi naturalem facultatem excedentem, in quantum efficax est ad consequendum illius praemium, quod facultatem naturae excedit, scilicet vitam aeternam. Et ideo liberum arbitrium non potest in opus meritorium, nisi elevetur per habitum aliquem, qui facultatem naturae excedit, qui dicitur gratia.
Et ideo inter duas haereses tenentes medium secundum fidem catholicam dicimus, quod homo per liberum arbitrium potest facere bona de genere, ut dare elemosinam, orare et huiusmodi, et mala similiter, sed in opus meritorium non potest procedere sine habitu gratiae vel dono. Quando tamen dicimus hominem per liberum arbitrium posse facere bona de genere, non excludimus divinam causantiam, sed concedimus, quod Deus in omnibus operatur, ut causa principalissima totius boni causati. Et patet, quod non potest homo per sola naturalia sine gratia Dei coadiuvante bonum meritorie operari ; et hinc dicebat Apostolus 1a Corinth. 15 : Gratia [id est ex gratia] Dei sum id, quod sum. Et 1a Corinth. 13, ostendens magnam virtutem gratiae, quae est caritas, dicit, quod sine ea nihil prodest, scilicet ad vitam gloriae consequendam. Et alibi dicit, quod non sumus sufficientes aliquid cogitare ex nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Et his dictis secundum declarationem iam dictam Ioviniani, Manichei et Pelagiani contradicunt.
[4.] Utrum aliquis per solum liberum arbitrium possit peccatum vitare ?
Hic distinguunt quidam, quod peccatum vitare dupliciter accipitur : uno modo de peccato commisso resurgere, et isto modo nullus homo potest per solum liberum arbitrium vitare, nisi per gratiam adiuvetur et liberetur. In hoc etiam erravit Pelagius. Alio modo contingit vitare peccatum, scilicet novum non committere vel committendo vitare, et ibi sunt opiniones. Quidam dixerunt, quod homo post ruinam non potest vitare peccatum mortale per sola naturalia. Sed ante ruinam poterat ; et ne videatur peccatum dare necessarium, dixerunt, quod homo in peccato existens potest vitare peccare, scilicet hoc peccatum vel illud. Sed non sic de venialibus. Dixerunt etiam, quod homo in peccato mortali existens potest ad tempus vitare, ne in peccatum aliud cadat, non tamen diu ; et verum est de quibusdam peccatis mortalibus, sed non de omnibus, cum homo per ingratitudinem novam peccet. Nolle enim accipere gratiam Dei per hanc horam, vel non se praeparare per illam horam ad gratiam, et iterum per aliam similiter, quis potest dicere, quin sic se habens secundum novum tempus peccet de novo ? Et hinc est, quod durantes diu in peccato luxuriae vel alio ad tantum se per ingratitudinem aggravantem difficultant, quod grave est eos a primo peccato resurgere, nisi magna Dei gratia et sanctorum auxilium subveniat, ut resurgant.
[5.] Et currunt circa istud factum, multae quaestiones, ut utrum homo sine gratia potest inplere divina mandata ; et dicitur breviter, quod non, quia primum mandatum est diligere Deum, et hoc non potest impleri sine gratia, et per consequens nullum, nisi quoad executionem operis, ut quod mali ad mandatum Dei descendunt ad infernum et diaboli ex mandato Dei puniunt illos.
Cum enim dicat Salvator Iohannis 15 : Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est, qui diligit me, scilicet meritorie ; ideo oportet, quod mandata Dei servare est in gratia eius esse et per consequens non sine gratia potest quis implere divina mandata. Et in isto erravit Pelagius, dicens, quod per solum liberum arbitrium posset homo implere divina mandata.
[6.] Utrum homo sine gratia possit tentationi resistere ?
Si intelligitur semper de gratia gratum faciente, dicitur, quod sic. Potest enim aliquis luxuriosus resistere tentationi tentanti ad periurium vel homicidium vel furtum ; de damnatis autem, qui per obstinationem necessitantur ad peccandum, dicitur, quod tentationi blasphemiae ex suppositione finalis impoenitentiae non possunt resistere, qui poterant, dum viabant.
