Distinctio XII — Livre II — Jean Hus
Jean Hus - Livre II
[Distinctio XII]
Haec de angelice naturae conditione dicta suf[ficiant]
[1.] Ista distinctio 12 primo continet, quod Deus in principio creavit caelum, id est naturam angelicam, et terram, i. e. materiam quatuor elementorum, ex qua informi materia per intervalla sex dierum rerum corporalium genera secundum species as proprias sunt formata. 2° quod ista informis materia nominatur terra inanis et vacua, abissus tenebrosa et aqua.
Sed propter diversas rationes :
nam dicitur ipsa materia terra, quia dat forme fixum esse, sicut terra est solidius elementum.
2° dicitur abissus tenebrosa, quia per se est obscura et indecora, sicut tenebra, et a forma recipit speciositatem, dicitur etiam aqua, quia ad formam habet aptitudinem et inclinationem, sicut aqua habens fluxibilitatem. Sed ante erat inanis et vacua, quia adhuc per formas distinctas non fuit ad esse deducta ; illud enim dicitur inane et vacuum, quod non attingit finem suum, in quo consistit eius perfectio.
3° habetur, quod tenebre de se nihil ponunt, sed dicunt tantum absentiam lucis, et sic dicuntur privative ; 2° dicunt aerem obscuratum, et hoc concretive, et sic tenebra in abstracto est privatio lucis, sed in concreto est aer tenebratus.
4° quod materia prima dicitur informis, non quia omni forma caruit, sed quia in forma confusa prius omnia corporalia simul et semel sunt in ea creata et postmodum formis propriis distincta.
5° materia prima, quae est prima omnium corporalium rerum, quando creata est, ibidem prodiit ad esse, ubi nunc formata consistit.
6° quod Deus quatuor modis operatur :
1° in verbo omnia disponendo,
2° in materia informi elementorum de nihilo eam creando,
3° per opera sex dierum creaturas varias distinguendo,
4° ex primordialibus seminibus individua faciendo.
[2.] Super hiis aliquibus sunt isti versus :
M
terram facit et tenebras distinguit et esse ;
Sunt [quoad distinctas formas materia distincte] in materia simul et semel omnia [corporalia] facta ;
Informis tamen haec, quam formavere dies sex.
Atque chaos illuc ascendit, quomodo corpus.
Tandem facta Deus formans nova nulla creat plus.
[3.] Quaeritur hic, utrum in productione rerum corporalium materia sit primum productum. Arguitur, quod non : nam materia prima est aeterna et per consequens non est producta. Consequentia videtur tenere, quia aeternum et productum distingwitur ex opposito, et antecedens est Philosophi in multis locis, igitur...
In contrarium est Augustinus et Magister in littera.
Pro ista quaestione 1° supponitur, quod materia prima est.
2° quod materia prima est res, ex qua fit aliquid, cum insit per se et non secundum accidens. Patet utraque suppositio per Philosophum 2 Physicorum et 5 Metaphysicae. Et patet, quod materia prima est ens, res sive essentia, ex qua 1° subiective fit aliquid in esse substantiali actuali.
3° supponitur, quod tria sunt principia transmutationis rerum naturalium, scilicet materia, forma et privatio. Materia enim dicit 1° potentiam, forma actum, privatio quasi medium. Patet suppositio per Philosophum 1 Physicorum.
4° supponitur, quod transmutatio substantialis, puta de uno esse substantiali in aliud esse substantiale, est. Patet similiter per Philosophum et per cotidianum experimentum, quo experimur ex ovo fieri pullum, ex stramine ignem, ex ligno cinerem ; et esse ovum est esse substantiale, et esse pullum similiter, et sic de aliis. Alias si esse ovum, vel esse ignem, non esset esse substantiale, tunc quod aliquid esset ovum vel ignis, in hoc non esset aliquid, sed solum aliquale vel aliquantum, et sic per alia genera accidendum, quod est manifeste falsum, igitur suppositio vera.
5° supponitur, quod quando fit mutatio de uno esse substantiali in aliud, quod tunc aliqua essentia vel res vel aliquid eius mutatur ab uno esse substantiali in aliud esse substantiale. In qua mutatione talis essentia, talis res vel tale ens manet 1° sub uno esse substantiali et postea sub alio. Patet ista suppositio : nam cum mutatio est forma, secundum quam aliquid mutatur, consequens est, quod mutatio substantialis est mutatio, secundum quam ens substantialiter mutatur ; et cum illa mutatio sit de uno esse substantiali in aliud, illud ens secundum talem mutationem substantialem mutatur de uno esse substantiali suo, sub quo prius est, ut in termino a quo, ad aliud esse substantiale, sub quo erit, ut in termino ad quenfi. Exempli gratia in generatione pulli ex ovo materia illa est sub forma substantiali ovi, ut in termino “a quo”, et transit per mutationem ad formam substantialem pulli, ut ad terminum “ad quem”, sub quo erit forma pulli actualiter introducta.
Ex isto sequitur 1°, quod materia in generatione substantiali est primum subiectum ;
sequitur 2°, quod in generatione substantiali materia unam formam abicit et aliam suscipit ;
sequitur 3°, quod transmutatio substantialis est transitio ipsius materiae de una forma substantiali in aliam tormam substantialem ;
sequitur 4°, quod materia prima est primum, ex quo primo et in quo fit aliquid de novo substantialiter, ut ignis vel aqua vel huiusmodi eo, quod esse substantiale fit in illo et ex illo subiective et non ex aliquo priori subiective, quia alias illud ens, quod sic transmutatur de uno esse substantiali in aliud, fieret etiam ex aliquo priori subiective, et sic in infinitum. Igitur oportet ex quid nominis illud, quod sic transmutatur de uno esse substantiali in aliud, unum as abiciens et aliud recipiens, esse materiam primam : igitur corellarium verum.
Conclusio prima : Productio rerum corporalium [est]. Probatur : transmutatio substantialis est ; sed quelibet transmutatio substantialis est5 productio rerum vel rei corporalis, igitur conclusio vera. Maior est suppositio 4a et in minori praedicatur superius affirmative de suo inferiori : igitur totum antecedens verum.
Conclusio 2a : Materia prima est omnium materialium rerum primum fundamentum, ex quo fiunt vel facte sunt. Probatur. Materia est omnium materialium primum fundamentum, ex quo aliquid fit, et nullum est ea prius fundamentum, ex quo aliquid materialium fit : igitur conclusio [vera]. Maior est suppositio 2a et minor patet ex corellario 4°.
Corellarium : omnia mortalia sunt in materia.
2m corellarium : omnia mortalia sunt materia in praedicatione secundum causam ; et sic terra, aqua, aer, ignis sunt materia prima, sicut dicit Magister in littera.
Ulterius noto, quod productio rerum temporalium est duplex : una ex nihilo praesupposito praeter Deum, 2a vero ex aliquo praesupposito praeter Deum. Prima est a Deo solo, 2a a Deo et ab agente naturali. Est enim triplex agens, scilicet Deus, natura et ars ; ars praesupponit naturam, natura Deum et sic primo agit Deus,
2° natura et ultimo ars. Ars agit in rem naturalem, quae fit a natura, praesupponendo eam, non eam faciendo vel tollendo ; natura agit rem naturalem ex subiecto aliquo praesupposito, non faciendo, nec tollendo illud subiectum ; Deus agit faciendo ex nihilo illud subiectum, et sic Deus est primum et potissimum agens illo stante notabili.
Conclusio est ista : materia prima in productione rerum corporalium est primum productum. Probatur. Materia prima in productione rerum corporalium est solum per primum agens producta. Patet : est producta, quia creata ex nihilo, et non per naturam, quae praesupponit, ex quo producat, nec per artem, quae praesupponit, in quo aliquam formam faciat ; et cum nec primum agens possit producere rem materialem corporalem, nisi producta prius materia, tamquam principio intrinseco rei materialis corporalis, igitur conclusio vera.
Ex omnibus iam dictis sequitur, quod quaestio est vera. Ad rationem uno modo negatur consequentia, nisi restringatur antecedens de esse existere, et tunc negatur antecedens.
