Distinctio XIV — Livre II — Jean Hus

Jean Hus - Livre II

Distinctio XIV

[DISTINCTIO XIV]

 

Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum in medio.

 

[1.] Ista est distinctio 14, quae secundum S. Thomam terminatur ibi :  Sequitur : Dixit Deus : Fiant luminaria in firmamento caeli, sed secundum aliquos, terminatur ibi : Dixit etiam Deus : Producant aquae reptilae. Iuxta hanc secundam positionem distinctionis continetur in distinctione 1, quod firmamentum, id est caelum sidereum vel siderum, est de aquis factum, licet quidam asserant ipsum caelum purum ignem esse, de quo facta sidera et luminaria dicuntur, quibus et Augustinus consentire videtur.

2° habetur, quod aque sunt supra caelos.

3° quod quaeritur, cuius figurae sit caelum, et non solvitur - et an moveatur firmamentum, et non solvitur.

4° habetur, quod congregatae sunt aquae in unam matricem, id est in mare ; quamvis sint multa maria vel flumina, omnia tamen magno mari iniunguntur.

5° habetur, quod distinctis quatuor elementis secundum loca sua ornavit Deus caelum sideribus, sole, luna et stellis, ut lucerent hominibus et caeteris animalibus et essent in signa serenitatis et tempestatis et in tempora, quia per ea distinguimus quatuor tempora, scilicet ver, estatem, autumnum et hiemem.

 

[2.] Pro quibusdam istorum sunt hii versus :

O

firmamentum describens congregat undas ;

Stella fit, ut clara sit nox operantibus apta

Haecque notando moras distinguit temporis horas.

 

[3.] Dubitatur, utrum caelum sit materiale ?

Videtur, quod sic.

Nam Philosophus 1 De caelo dicit, quod caelum constat ex tota materia ; igitur caelum habet materiam. Item in quocunque est quantitas formaliter, illud habet materiam ; caelum est huiusmodi, igitur… Similiter in omni re sensibili necesse est intelligere materiam, sed caelum est sensibile, quia visibile ; igitur…

 

In oppositum est Commentator dicens, quod in caelo non est materia.

 

Notandum, quod Philosophus et Commentatoris omnem naturam possibilem ad ulteriorem actualitatem vocant materiam. Isto modo videtur accipere Commentator 9 Metaphysicae, ubi dicit, quod solus primus motor est absolutus a materia. Isto modo etiam accipit Philosophus 12 Metaphysicae dicens, quod si essent plures motores primi, in eis esset materia, id est natura possibilis ad actualitatem suppositi.

2° vocant materiam pro omni susceptione accidencium.

3° proprie accipitur materia pro primo susceptivo formae substantialis, quod facit unum per se cum forma. Et de ista materia debet intelligi quaestio, circa quam est triplex opinio.

Prima dicens, quod caelum non habet materiam tertio modo dictam.

2a quod habet illam,

3a quod habet materiam, sed alterius rationis. Unde Philosophus dicit : Caelum aut non habet materiam, aut si habet, non talem, qualem genera[bi]lia et corruptibilia eo, quod caelum est ingenera[bi]le, incorruptibile, inaugmentabile et inalterabile, et quia est elongatum a contrariis et non suscipit peregrinas impressiones (1 Caeli). Sed quia scriptura sacra dicit oppositum, scilicet caelum fuisse factum et esse alterabile, quia innovabitur caelum, ideo secundum theologos dicitur, quod caelum est materiale, ut si secundum Bedam, ut recitat Magister in littera, firmamentum, id est caelum sidereum, est aqueum, tunc est ex materia, sicut et aqua ; si vero est igneum, secundum Augustinum, tunc iterum est ex materia, sicut ignis - et quia est substantia corporea, et non pure spiritus, igitur oportet, quod sit compositum, et per consequens ex materia et forma. Et quia aequivocatio est mater erroris secundum Philosophum, et caelum accipitur tripliciter, scilicet pro octava spera, et pro quinta essentia et pro toto universo, ut dicit Philosophus 1 Caeli, ideo difficile est philosophos intelligere, quis de caelo secundum quam acceptionem sit locutus. Sed qualitercunque secundum illas tres acceptiones caelum accipitur, adhuc consonando scripturae dicendum est, quod caelum est materiale ; et pro ista sunt rationes adducte.

Tunc ad argumentum Commentatoris dicentis, quod in caelo non est materia, dicitur : supple corporalis, vel quae esset eiusdem rationis cum materia corruptibilium ; vel simpliciter negatur ibi Commentator. Et concessa quaestione conceditur ultra, quod materia caeli est eiusdem rationis cum materia corruptibilium et quod omnium corruptibilium est una materia, ut dicit S. Thomas, quamvis Boethius et Commentator dicunt, quod non una est materia per essentiam omnium corporum ; et secuntur Aristotelem, ante quem omnes antiqui Philosophi opinati sunt firmamentum esse de natura quatuor elementorum.

 

[4.] Utrum aqtte sunt supra caelos ? Super isto sunt varie opiniones :

Una dicens ibi esse aquas intellectuales, spirituales substantias, iuxta illud Psalmi : Aquae, quae super caelos sunt, laudent nomen Domini. Haec est Originis. Et idem videtur sentire Augustinus dicens 13 Confessionum [dicens] : Sunt aliae aquae, quae super firmamentum sunt, inmortales, ab omni corruptione secrete. Unde in hac quaestione propter diversitatem positionum, debilitatem rationum et propter aequivocationem terminorum nihil certitudinaliter humanitus potest dici. Hoc tamen dicendum est, quod aquae sunt super caelos ; quid autem significetur per aquas, Deus scit. Unde Ambrosius dicit, quod per aquas intelligitur Spiritus Sanctus ; alii forte dicerent, quod sunt sancti homines, cum Apoc. 17 dicitur : Aquae multae populi multi. Et praeter istos duos modos aqua dicitur triplex : primo materia prima informis dicitur aqua iuxta illud : Spiritus Domini ferebatur super aquas, id est super informi materia, quomodo formanda, distinguenda et terminanda esset ;

2° sumitur pro substantia corporea naturali et formaliter gravi, fluida, humida, fluxibili et transparenti iuxta illud : congregentur aquae in locum unum ;

3° capitur pro substantia corporea transparenti luminis retentiva virtualiter et non formaliter frigida et humida virtualis et formalis siccitatis et caloris temperativa iuxta illud : Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis, non solum loco, sed etiam dignitate. Ita, quod sic aqua dicatur aqua aequivoce :

1° pro essentia corporea informi de se,

2° pro substantia corporea elementari formaliter fluida, humida, frigida et gravi et sic de aliis qualitatibus per se sensibilibus,

3° pro substantia corporea virtualiter frigida et humida et sic, quod illa aqua esset super caelos. Unde dicit Augustinus 3 Super Genesim ad litteram : Maior est huius scripturae auctoritas, quam humani ingenii perspicacitas ; ideo aquas ibi esse minime dubitemus.

 

 [5.] Utrum caelum sit figurae sphericae ? Dicitur, quod sic secundum Philosophum. Sed Brinkel dicit, quod sit quasi dolium. Cum Aristotele est tenendum propter multas rationes, quibus arguit 1 Caeli. Magister dicit, quod Spiritus Sanctus, noluit hoc per sanctos doctores tradere, quasi inpertinens saluti.

 

[6.] Utrum caelum movetur ? Dicitur, quod sic. A quo movetur ? Dicunt aliqui, quod movetur inmediate a Deo, alii dicunt, quod movetur a forma propria inclinante, quae est causa motus eius, sicut est in aliis corporibus simplicibus ; alii dicunt, quod io movetur ab intelligentia ad regimen inferiorum per motum caeli deputata, quia Deus regit corporalem creaturam mediante spirituali ut dicit Gregorius.

 

[7.] Quaeritur, quot sunt caeli ? Dicitur secundum Rabanum, quod sunt septem.

Primum est inmobile, scilicet empireum,

secundum uniforme et mobile, scilicet cristallinum,

3m difforme in partibus et mobile, scilicet sidereum,

4m caelum igneum eo, quod ibi est ignis purissimus propriam naturam servans,

5ra caelum Olimpum, quod est pars superior aeris,

6m dicitur caelum aethereum propter inflammationem illius partis ex propinquitate ignis ;

pars inferior dicitur caelum aereum, quod septimum caelum et ultimum versus terram.

Orbes autem planetarum comprehenduntur sub caelo sidereo ; conveniunt autem orbes planetarum cum spera stellarum fixarum in hoc, quod habent difformitatem in partibus ex eo, quod aliqua pars est lucidior, aliqua minus lucida.

 

[8.] Utrum corpora caelestia sunt animata ? Dicit S. Thomas, quod circa hoc fuit opinio Philosophorum diversa. Anaxagoras enim, ut Augustinus refert, 18 De civitate Dei, factus est reus apud Athenienses, quod dixit solem esse lapidem ardentem,, negans eum esse Deum vel animatum. Platonici vero dixerunt ea esse animata. Similiter apud doctores fidei est diversitas circa hoc : nam Origenes dicit ea esse animata et idem Ieronimus videtur sentire, Basilius vero et Damascenus asserunt ea esse inanimata, Augustinus vero sub dubio derelinquit, ut patet : Super Genesim ad litteram et in Enchiridion, ubi dicit, quod super sunt animata corpora caelestia et pertinent ad societatem angelorum eorum animae. Sed in Libro retractationum dicit : Tale a me dictum, quomodo accipi posset, quod animal sit mundus, temere dictum reprehendo, quia nec hoc ratione certa indagare potui, nec divinarum scripturarum auctoritate persuadere posse cognovi.

Ecce quid dicit perspicuus et magnus philosophus et theologus ; quid igitur minoribus interest aliquid in iam dictis asserere, nisi Deo comittere et tam magnos philosophos et sanctos dicere in aequivoco huius, quod est animatum, laborare.