Distinctio XXIII — Livre II — Jean Hus

Jean Hus - Livre II

Distinctio XXIII

[Distinctio XXIII]

Praeterea solet quaeri, cur Deus hominem tentare permiserit…

 

[1.] Distinctio 23, tractans de peccato primorum parentum, in quantum accidit Deo permittente.

Et 1° continet, quod gloriosius est non consentire suadenti, quam tentari non posse ; et ideo permisit Deus hominem tentari, licet praesciret eum esse decipiendum.

2° quod ideo Deus creavit, quos malos praesciebat, quia quid boni de malis facturus esset, praevidebat.

3° quod homo a se habuit voluntatem malam, a Deo autem naturam bonam et poenam iustam.

4° quod Deus fecit duas naturas : unam, quae nullo modo peccare vellet, ut angelicam, aliam, quae peccare posset, ut humanam ; et hoc fuit melius, quam si unam tantum fecisset.

5° quod licet Deus potuit eorum voluntatem vertere in bonum, non tamen voluit ; sed cur non voluit, ipse novit.

6° quod primus homo mox, ut creatus est, fuit divinitus scientia triplici praeditus ; scilicet rerum creatarum propter se, sui et creatoris.

7° quod primus homo habuit sui notitiam, scilicet quid deberet superiori, quid aequali, quid inferiori ; et qualis factus esset, qualiter incedere deberet, et quid agere et quid cavere, intellexit.

8° quod primus homo praescivit, quae facienda erant, sed casum suum non praescivit.

 

[2.] Super his sunt isti versus : Z

poena peccati

nolens scire peccat ; nequiens [poena peccati] fuit, ac qui

Simpliciter nescit, huic culpa dolorque minor.

Adae [quod ex libero arbitrio procedit] velle malum primae culpae praeit actum.

Tentari patitur hominem Deus, ut mereatur.

Fit [homo] malus, ut prosit iustis [per exercitium, ut bene vivant] ; et corda malorum

Non vertit, quamvis possit Dominus, quia non vult.

[In statu, innocentiae] Stans homo novit se, propter se facta [quibus nomina imponit], Deumque,

Plus [id est viatores, sed minus, quam beati in patria], quam iusti nunc, nec casum praesciit [scilicet suum] extunc.

 

[3.] Utrum Deus alicui creaturae habenti liberum arbitrium potuit dare potentiam, ut non posset peccare ?

Arguitur, quod sic, quia Deus potest facere voluntatem, quae necessario intendit in finem, ut patet per Augustinum 12 De Trinitate dicentem, quod omnes volunt naturaliter beatitudinem. Sed eadem necessitate, qua voluntas tendit in finem, potest tendere in ea, quae sunt ad finem, quia hoc sibi non repugnat eo, quod finis et ea, quae sunt ad finem, videntur esse eiusdem rationis in movendo obiective ; igitur…

Item sic : quando aliquid non est de essentia absoluti, illud absolutum virtute divina potest fieri sine illo : patet ; nam absolutum est prius et independens ab illo. Sed tale fieri sine posteriori non implicat contradictionem. Sed quia potentia peccandi non est de esse liberi arbitrii, quia secundum Anselmum potentia peccandi nec est libertas, nec pars libertatis : ergo…

Item : aliqua creatura rationalis est impeccabilis in primo instanti creationis, ergo in quolibet posteriori. Antecedens patet : nam in primo instanti creationis, motus voluntatis cuiuscunque creaturae est naturalis et per consequens rectus.

In oppositum sensit Anselmus in libro suo Cur Deus homo libro 2, cap. 2, in fine respondens discipulo quaerenti : Cur non potuit Deus facere creaturam rationalem impeccabilem dicens : Quia non potuit ipsam facere Deum. Ergo nulla creatura rationalis potuit esse per naturam impeccabilis, nisi ipsa mutaretur in naturam divinam.

 

Notandum est, quod posse non peccare et non posse peccare distinguuntur. Nam posse non peccare datum fuit libero arbitrio primi angeli et primi hominis, sed non posse peccare non fuit datum ; quia si fuisset datum, tunc non potuisset peccare, et per consequens non peccasset.

2° notandum, quod non posse peccare et sic esse impeccabile secundum Petrum de Tarantasia quaest. 1a contingit ex deteriminatione potentiae ad unum, ex 9 Metaphysicae. Haec autem determinatio contingit dupliciter : vel ex necessitate naturae, ut in animatis, vel brutis, vel ex dono gratiae, ut in rationalibus creaturis.

1° modo non posse peccare (similiter impeccabile) accipitur pure negative, quia illa nullo modo possunt peccare.

2° modo accipitur privative, scilicet per privationem actus ex conditione praesupposita ; ut quia rationalis creatura est confirmata per donum gratiae, ideo est impeccabilis et non potest iam actualiter peccare, ut patet de sanctis in patria.

 

Conclusio ergo sit ista : Non potuit Deus alicui creaturae habenti liberum arbitrium, dare potentiam, ut non posset peccare secundum naturae suae conditionem. Probatur : impossibile est eidem naturae secundum idem simul inesse opposita. Sed omni creaturae habenti liberum arbitrium inest per naturam posse peccare. Patet : nam eo, quod est ex nihilo, potest deficere in voluntate, ergo et peccare ; et per consequens ab eo removetur non posse peccare. Consequentia tenet ex eo, quod impossibile est de eodem duo contradictoria praedicari et hoc est, quod dicit S. Thomas in Scripto, quod impossibile fuit, ut servata libertate arbitrii alicui creaturae conferretur, ut secundum naturae suae conditionem non posset peccare. Est enim ibi quasi contradictiva implicatio, quia si est liberum arbitrium, oportet, quod causae suae posset inhaerere, vel non inhaerere ; et si non potest peccare, non potest causae suae non inhaerere, quod est contradictio. Haec s. Thomas.

Quae quidem ratio sua non valet, nisi secundum modum suum referendo posse liberi arbitrii, quod habet ex se, non ex gratia. Et per istud solvitur argumentum, quo quis obiceret de anima Christi, quae existens creatura non potuit peccare ex gratia unionis humanitatis cum Verbo. Patet ergo, quod non potuit Deus creaturae habenti liberum arbitrium dare potentiam, ut non posset peccare. Et suadetur adhuc illa conclusio sic : Omnis voluntas liberi arbitrii, quae non est regula suae rationis, sed habet regulam superiorem se, potest peccare. Patet, quia potest a prima regula dimissa discrepare ; sed in hoc consistit posse peccare : igitur…

Peccatum enim est discrepantia a regula sua superiori. Cum ergo nulla voluntas creata sit regula prima suae actionis, sed habet regulam superiorem se, cui tenetur conformari, et quae illam potest obmittere, suspendens conservationem a peccato, sicut fecit primo angelo et primo homini : igitur etc.

 

Ad rationem primam negatur assumptum, nec Augustini auctoritas est in contrarium ; non enim sequitur omnes homines naturaliter appetunt beatitudinem, ergo Deus potest dare creaturae habenti liberum arbitrium potentiam, ut non posset peccare. Omnes enim homines appetunt beatitudinem, sed non appetitu elicito secundum ordinem voluntatis debitum ad ipsum obiectum. Vult enim malus et non vult ; vult salvari, et non vult pro salvatione meritorie operari.

Ad 2am negatur antecedens : Deus enim potest producere hominem sine risibilitate, et planum est, quod risibilitas non est essentia hominis, nec pars essentiae et est posterior naturaliter homine, prout dicit Porphirius. Similiter Deus non potest producere substantiam, quin illa substantia habeat relationem ad ipsum Deum ; et tamen illa relatio non esset de essentia substantiae.

Ad 3am dicitur negando 1° maiorem. Ad probationem : in primo instanti creationis motus voluntatis cuiuscunque naturae creatae est naturalis ; istud negatur, si est actus elicitus a voluntate, est naturalis pro tanto, quia est informis. Aliter secundum alios diceretur, qui negarent voluntatem creatam posse habere in primo instanti actum elicitum, nisi rectum, quod consequentia non valet, quia non est simile de primo instanti et de aliis sequentibus, quia secundum eos, quidquid est in primo instanti in creata voluntate, totum est in ipsum Deum redundans ; et ideo si in primo instanti posset peccare vel peccaret, peccatum in creatorem redundaret. In aliis autem instantibus voluntas potest elicere actus in se, qui sunt sibi imputabiles. Et patet, quod quaestio sit falsa.

 

[4.] Utrum melius est non posse peccare, quam posse peccare ?

 Notandum, quod non posse peccare comparatur ad Deum, ad creaturam rationalem et creaturam irrationalem. In Deo ergo est absolute laudabile, cum ipse sit liberri[m]us in suo arbitrio nullo modo potens peccare, sicut nec deficere. In homine est etiam laudabile non posse peccare, quia ex dono gratiae, sicut in homine Christo. In brutis autem non est laudabile, quia determinantur ex necessitate naturae Et hinc est, quod posse peccare in creaturis est laudabilius secundum quid, secundum b. Augustinum, quamvis non posse peccare absolute melius est eo, quod malo impermixtius, et hoc exinde, quod confirmati sancti in patria non poterint peccare, quamvis prius poterant ; et sic ab imperfectione, vel ut dicatur, a minori perfectione, quae erat posse peccare, ad maiorem pervenient, scilicet ut non possint peccare. Et patet, quod simpliciter melius est secundum Augustinum ex dono gratiae non posse peccare, quam posse peccare.

 

[5.] Utrum Adam in statu innocentiae habuit perfectam rerum cognitionem ?

Et dicitur, quod sic.

Nam Boecius ait, quod natura a perfectis sumit initium. Adam autem est principium omnium hominum et ideo oportuit eum esse perfectum et ideo perfectus creatus est in statura corporis, in iustitia voluntatis et in scientia rationis, et ideo habuit cognitionem rerum ad se pertinendum. Huiusmodi autem sunt res fruende, scilicet totus mundus, qui factus est propter usum eorum, quae utuntur et fruuntur, scilicet ipse homo. Et ideo dicit Magister, quod homo habuit triplicem cognitionem : scilicet Dei, sui et aliarum creaturarum. Unde noverat omnia naturalia ad eius usum et regimen pertinentia, sed nons noverat futura contingentia, nec occulta cordis praesentia.

 

[6.] Utrum Adam in statu innocentiae videret Deum per essentiam ?

Dicendum, quod non.

Status enim innocentiae stat quasi medius inter statum patriae et statum, qui nunc est. In statu autem [patriae] Deus videtur sine aenigmate et speculo. In statu viae, qui nunc est, videtur in aenigmate et speculo. Sed in statu medio videtur in speculo sine aenigmate. Videbatur enim Deus per speculum imaginis interne, per lucem intelligentiae et per speculum creaturarum.

 

Sed nota : cum enigma importet obscuritatem, tripliciter sumitur : triplex enim et tripliciter accidit obscuritas in intellectu humano.

Prima est, quod de nihilo est ; et secundum hoc deficit a talitate intellectus divini - et sic omnis intellectus creatus aenigmaticus est.

2a ex hoc, quod intellectus humanus intelligit inquirendo - et talis obscuritas accidit intellectui humano in comparatione ad intellectum angelicum, qui Deiformis est - et secundum utrumque istorum modorum homo in statu innocentiae in aenigmate vidisset.

3a obscuritas sequitur intellectum humanum ex peccato et corruptione carnis aggravantis - et sic nunc in aenigmate videt homo, non autem tunc. Et patet, qualis perfectio fuit in statu innocentiae.