Distinctio XLIV — Livre II — Jean Hus

Jean Hus - Livre II

Distinctio XLIV

[Distinctio XLIV]

Post praedicta dignum consideratione occurrit, [utrum peccandi potentia sit a Deo]…

 

[1.] Ista est distinctio 44 et ultima secundi huius libri tractans de peccandi potestate.

Et 1° continet, quod secundum aliquos potentia recte agendi est in nobis a Deo, potentia vero peccandi non est a Deo, sed a nobis vel diabolo, sicut voluntas mala non a Deo in nobis est, sed a nobis et diabolo, bona autem tantum a Deo est in nobis.

2° continet, quod evidenter per sanctos ostenditur, quod non est potestas boni vel mali cuiusque, nisi a Deo aequo, etsi te lateat aequitas.

3° quod quando Apostolus dicit ad Roman. 13 : Qui potestati resistit, ordinationi Dei resistit, loquitur de saeculari potestate, scilicet rege, principe et huiusmodi, quibus non est resistendum in his, quae Deus iubet eis exhibere, scii, in tributis et huiusmodi.

4° quod potestati diaboli vel hominis tunc resistimus, cum aliquid contra Deum suggesserint, in quo Dei ordinationi non resistimus, sed obtemperamus ; sic enim Deus praecepit, ut in malis nulli potestati obediamus.

 

[2.] Super his sunt hii versus : Y

dicit, omnis quod ab Omnipotente potestas.

Nemo potestati restet, nisi prava volenti.

 

[3.] Utrum potentia peccandi sit a Deo ?

Dicendum, quod sic.

Sed videndum est circa hoc, quod potentia duo nominat, scilicet essentiam potentiae, quae est a Deo et bona est et est eadem potentia peccandi et bene agendi, 2° nominat defectum, quo creatura rationalis potest ab actu bene agendi deficere ; et illud deficere plus dicitur depotentia vel impotentia, quam potentia. Unde ex hoc, quod Deus dicitur non potens peccare, magis dicitur potens, quam diceretur, si posset peccare ; nulla ergo creatura ex eo dicitur potentior, quod potest sic deficere, quam quod non potest peccare. Unde potentia sanctorum est in patria ex eo, quod confirmati [sunt] in gratia iam non possunt peccare.

 

[4.] Utrum omnis potestas praesidendi sit a Deo ?

Videtur, quod non, quia nullum iniustum est a Deo ; sed aliqua potestas praesidendi est iniustum vel iniusta, ergo...

Maior nota est ex eo, quod non est Deus auctor mali ; minor patet de praesidentia malorum, sicut tyrranorum, simoniacorum et aliter vitiosorum, de quibus dicitur Oseae 8 : Ipsi regnaverunt, sed non ex me.

In oppositum est Apostolus Roman. 13 : Omnis potestas a Deo est.

 

Notandum, quod praesidentia sive praelatio potest tripliciter considerari. Uno modo quoad dignitatem in se ; secundo quoad modum, quo quis pervenit ad dignitatem ; 3° modo, quoad modum utendi ; immo 4° quoad modum exeundi. Ita quod 1° consideretur potestas, praesidentia vel praelatio, quantum est in se, 2° in ingressu, 3° in progressu et 4° in egressu.

     

Verbi gratia : Iudas habuit potestatem, praesidentiam et praelationem, quia apostolatum et episcopatum, sicut patet ex canone bibliae ; et illam habuit a Deo, quia elegit eum ad illam, cum ipse met Salvator dicat Ioannis 6 : Nonne [ego] vos duodecim elegi ?, scilicet in apostolatum et sic in praelatiam et unus ex vobis diabolus est et ad hanc significationem dicit Apostolus : Omnis potestas, scilicet praesidentiae et praelationis a Deo est. A Deo ergo Iudas habuit apostolatum et episcopatum. Sed de ingressu praelationis iudicare nescio, qua intentione intravit, sed ex fide cognosco, quod episcopatum gratis accepit per illam Veritatis regulam, Matth. 10 : Gratis accepistis, gratis datae ! In progressu praelationis scio, quod malus fuit ; nam testatur suus collega sive coepiscopus Ioannes dicens cap. 12, quia fur erat et simoniacus, vendens sanctum sanctorum triginta denariis, ut testantur sui coapostoli, immo papa suus testatur, quod diabolus est ; in egressu vero pessimus, quia peccans peccato finalis impenitentiae laqueo se suspendit Matth. 27. Simili modo possunt [primo] ingredi praelatiam, 1° ut sint mali in ingressu permissione divina, ut intrando propter bona temporalia vel propter fastum vel simoniacae aut ex aliis causis [et] inhabiles existentes, 2° ut sint peiores in progressu, spoliando subditos, superbiendo, illicite vivendo et bona temporalia inutiliter exponendo, 3° ut sint pessimi in egressu aliquando vendendo praelatiam alteri vel resignando indisposito vel inhabili ex affectu carnali. Et secundum istas tres deordinationes praelatio sive praesidentia non est a Deo effective sive directive, licet permittit eam fieri ; Deus enim non efficit nec dirigit ipsos homines, ut sic male ingrediantur, progrediantur et egrediantur, sed diabolus et ipsorum voluntas mala eos a via seducit rectitudinis, a conditione bona divine praesidentiae sive praelationis, quam Deus eos permittit ingredi iuxta illud Iob 34 : Qui facit regnare hypocritam propter populi peccata et iuxta illud Oseae 13 : Dedi eis regem in ira mea ! Vae ergo illis, qui potestate praelationis abutuntur, quam dedit Deus omnipotens ad dirigendum subditos in his, quae agenda sunt vel scienda vel ad corrigendos maiores vel defendendum subditos vel cohercendos malos.

 

[5.] Sed arguit Magister in littera : Si omnis potestas a Deo est, et potestas diaboli est potestas, igitur a Deo est. Et ultra : Omnis, qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit : sed resistens diaboli potestati, potestati resistit : igitur ordinationi Dei resistit.

Ex supra dictis potest intelligi, quod aliud est resistere potestati et aliud deordinationi potestatis. Et Magister dicit in textu, quod textus Apostoli debet intelligi de saeculari potestate, scilicet rege et principe, quibus non est resistendum in his, quae iubet eis Deus exhiberi, scilicet in tributis et huiusmodi. Unde rex mundi totius et summus pontifex, existens heres regni, solvit tributum in sua nativitate Caesari, sub quo natus est, scilicet cum facta est edictio, ut describeretur universus orbis, ut patet Luce 2. Etiam soluit didragma pedagii sive naulum aut vectigal, ut patet Matth. 17. Et tertio solvens nodosam quaestionem, an licet tributum dari Caesari, populo sacerdotali, respondit sententialiter dicens Matthei 22 : Date, quae sunt Caesaris, Caesari - et quae sunt Dei, Deo.

 

[6.] Et in fine distinctionis concludit Magister ex verbis valde bonis Augustini, quod in omni praecepto vel suasione, quae est contra Deum, principi sicut et diabolo est resistendum. Unde b. Gregorius in Pastorali dicit : Admonendi sunt subditi, ne plus, quam expediat, sint subiecti, ne cum student plus quam necesse est hominibus subici, compellantur eorum vitia venerari. Et Thomas secunda secundae quaestione 43 cap. 5 : Perfecti viri soli Deo inhaerent, cuius est inmutabilis bonitas, quia etsi inhaereant suis praelatis, non inhaerent, nisi in quantum illi inhaerent Christo.

 

 

Amen. Sequitur tertius liber.

Previous section
Section 45 of 45