Distinctio XI — Livre II — Jean Hus

Jean Hus - Livre II

Distinctio XI

[Distinctio XI]

Illud quoque sciendum est, quod angeli boni de…

 

[1.] Ista XI distinction :

1° continet, quod quilibet homo in vita ista ab exordio suo habet bonum angelum ad custodiam deputatum et unum malum ad exercitium.

2° quod angelorum meritum augetur usque in diem iudicii ; et in isto Magister a multis non tenetur. Sed haec conclusio si intelligatur de augmento in numero cognitorum et in accidentali gaudio, tunc potest sustineri. Unde et Origenes ait, quod nec Christus usque diem iudicii habet plenitudinem gaudii, declarans, quomodo non potest caput habere plenum gaudium, dum membra corporis, cuius est illud caput, dolent ; et quia Christus est caput corporis mystici, scilicet suae ecclesiae, ideo non habet plenum gaudium, quamdiu membra dolent, non quod in se deficiat ab aliquo gaudio, sed quia eius membra deficiunt. Et tunc post iudicium habebit plenum gaudium, cum omnia membra cum suo capite sine omni miseria coniungentur.

 

[2.] Et de illis duabus conclusionibus sunt isti versus :

L

est spiritibus commissus quisque duobus :

Unus custodit, alius pervertere quaerit.

Spirituum scire meritum quoque crescit ad usque

Iudicium ; tamen hinc variatur opinio Patrum.

 

[3.] Quaeritur propter 1am conclusionem, utrum cuilibet homini ad custodiam sit angelus deputatus.

Et videtur, quod non.

1° quia Adam angelum custodem non habuit : nam angelus datur homini, ut custodiat eum a periculis et instruat de incognitis. Sed cum Adam fuerit in statu innocentiae ab utroque istorum liber, sequitur, quod non habuit angelum ad custodiam deputatum.

Item : Christus fuit homo et tamen custodem angelum non habuit, quia non indiguit : ergo…

Item : Antichristus custodem angelum non habebit eo, quod manifeste datus est in possessionem diaboli, ut dicit Glossa Ad Thessalonicenses 2 : Omnis, inquit, actio Antichristi est secundum operationem Satanae.

In oppositum est evangelium Matth. 18, allegatum per Magistrum in littera, et similiter sancti doctores.

 

Sciendum est hic, quod homo in statu istius viae, qua itur ad patriam, constitutus est in magnis periculis iuxta scripturam ; illa autem pericula duplicantur, quia aliqua sunt abscondita, iuxta illud Psalmi : In via, qua ambulabam, absconderunt superbi laqueum mihi, aliqua vero sunt manifesta. Igitur Deus omnipotens, qui non deficit homini in necessariis, deputat cuilibet angelum pro custodia, dum est viator ; dum autem fuerit in termino, tunc non habebit custodem angelum ; sed si fuerit in patria, habebit conregnantem socium ; sed si fuerit in inferno, habebit tortorem praementem. Ibi ergo et tunc erit custodiae terminus. Ubi autem et quando custodia incipit, Origenes super Mattheo refert duplicem opinionem. Nam quidam dixerunt, quod incipit a tempore baptismi, sed hoc non est rationale, quia tunc Iudei non habuisent angelos custodes, quod est contra scripturam. Unde Iudith dixit Iudith 13 : Vivit autem ipse Deus noster, quoniam custodivit me angelus eius et hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem. Ideo alii dixerunt, quod custodia angeli ad hominem incipit tempore nativitatis ; et hanc opinionem videtur Ieronimus approbare. Sed quia, dum anima infunditur, eo facto homo efficitur viator (nam si per aborsum nascitur et baptizatur vivens et statim moritur, fit in termino beatitudinis iuxta fidem ; si vero moritur inbaptizatus, statim in damnationis termino collocatur secundum b. Augustinum De fide ad Petrum, potest ergo dici, quod quilibet homo ab exordio suae vivificationis, hoc est quam cito est homo, licet non sit homo natus de vel ex utero mulieris, tam cito habet angelum bonum ad custodiam, ne per malum angelum suffocetur. Nam non solum diabolus habet potestatem temptandi hominem, sed habet volitionem, ut - si posset - adstatim purum, ne veniret ad gratiam, suffocaret ; similiter quam cito homo adultus in mortale inciderit. Alias si non haberet potestatem, nisi exercendi per temptationem, tunc non veniret ad hominem, nisi dum inciperet habere usum rationis.

Item sciendum, quod effectus angelicae custodiae multiplices assignantur.

Primus est inpedimenta boni et occasiones mali removere Exo. 33 : Mittam angelum praecursorem meum... Iebuseum ;

2us est temptationes mitigare Daniel 3 : Angelus Domini descendit cum Azaria in fornacem et excussit flammam ignis de fornace… ;

3us est contra hostes visibiles iuvare 4 Regum 6 : Elizeus videns exercitum oravit ad Dominum dicens : percute quaero gentem hanc caecitate ; percussitque eos Dominus, ne viderent ;

4us elemosinas et orationes Deo praesentare et pro nobis orare Tobie 12 : Quando orabas cum lacrimis etc. ego obtuli orationem tuam Domino ;

5us viam ostendere Tobie 5 : Ego sanum ducam et reducam filium tuum ;

6us in agendis docere exemplum ; de angelo, qui instruxit Zachariam de quatuor fabris Zachariae 2 ;

7us est se ipsum et alia secreta revelare Tobie 12 : Ego sum Raphael angelus ;

8us est a peccatis excitare Actuum 12 : Dixit Petro : Surge velociter ;

9us ad fervorem excitare 4 Regum 19 : Surge, comede, grandis enim tibi restat via ;

10us est consolari Tobie 5 : Forti animo esto ; in proximo est, ut a Deo cureris.

11us est de peccato increpare Iudicum 2 : Ascendit angelus de Galgala ad locum flentium, et ait eduxi vos de terra Aegypti et non audistis vocem meam ; cur haec fecistis ?

12us est potestates contrarias cohercere, ne tantum nocere valeant, quantum vellent ; exemplum Tobie 8, qualiter angelus Asmodeum ligaverit. Exercent autem angeli in sua custodia erga nos effectus huiusmodi propter quatuor :

primo propter mandatum Dei ;

2° propter ruine suae reparationem, quia homines  stantes finaliter in gratia intrabunt loca angelorum, qui ceciderunt, ut in proximo dictum est ;

3° propter meriti accidentalis accumulationem, quod augetur in eis usque in diem iudicii, ut Magister dicit in littera ;

4° propter amoris sui erga nos ostensionem. Propter ista et alia beneficia magna debet homo angelis exhibere reverentiam, et hinc dicit Bernardus super isto : Angelis suis mandavit de te : In quovis diversorio, in quovis angulo reverendam exhibe angelo tuo ; ne audeas isto praesente, quod me praesente non auderes.

Tunc ad argumenta :

Ad lm negatur minor ; quamvis enim Adam non habuit periculum ab intra, ex fomite habebat tamen exinde, quod non erat confirmatus in gratia, ideo poterat ruere, quod habebat periculum a diabolo temptante ; igitur indiguit custode.

Ad 2m negatur assumptum : et quando dicitur non indiguit, negatur hoc ; quamvis enim non indiguit custodia praeservante a peccato, tamen indiguit ad confortationem humanitus necessariam. Alii dicunt, quod Christus non habuisset angelum custodem, tum quia non fuit purus homo, sed Deus et homo, tum quia semper fuit comprehensor, tum quia divinitas supplebat excellendus, quidquid custodia potuisset angelica operari.

Ad 3m dicitur negando assumptum : habebit enim Antichristus angelum ad poenam et accusationem ampliorem eo, quod contemnet custodientis angeli monitiones.