Distinctio XXIX — Livre II — Jean Hus
Jean Hus - Livre II
[Distinctio XXIX]
Post haec considerandum est, utrum homo ante peccatum…
[1.] Distinctio 29, in qua Magister ostendit insufficientiam liberi arbitrii primi hominis sine gratia.
Et 1° habetur in ea, quod homo ante peccatum eguit gratia ;
2° quod Adam ante peccatum habuit virtutes et caritatem, quas peccando amisit ;
3° quod primus homo propter peccatum suum eiectus est de paradiso in istum locum miseriarum ;
4° quod Deus modo irati loquens ad angelos de superbo homine dixit : Videte, ne forte sumat de ligno vitae etc., quod si non comedisset, inmortalitatem habuisset ;
5° quod credendum est per ministerium angelorum in paradiso visibili igneam custodiam esse constitutam ;
6° quod potuit fieri, ut Adam comederet semel de ligno vitae, sed non est inmortalitatem assecutus, quia forte illud lignum eam non conferebat, nisi de eo saepius sumetetur.
[2.] Pro his sunt isti versus : F
Adam stare poterat, sed non meruisset,
Gratia quin praeiens sibi concomitansque daretur ;
Virtutes habuit6 homo, quas peccando fugavit [amisit].
Indignum [hominem] ligno vitae Deus eicit [de paradiso] orto,
Quem [paradisum] causa [id est mystice] signi Cherubin [id est plenitudo scientiae] custodit et [tribulatio] ensis.
Stans [in statu innocentiae] homo de ligno vitae sumpsit, tamen inde
Vivere non potuit, quia sumere saepe nequivit.
[3.] Dubitatur, utrum homo ante peccatum gratiam habuit.
Aliqui dixerunt, quod non. Et auctoritates, quae dicunt hominem habuisse virtutes, retorquent ad virtutes naturales, quae fuerunt excellentissime, vocando etiam virtutes habitus et qualitates acquisitas per bonum usum circa operationem moralem ; et dicunt illas non habuisse hominem. Sed quia dicunt auctoritates quaedam, quod habuerit caritatem, ideo dicunt alii magis communiter, quod Adam in principio creationis non habuit gratiam, sed postea ante peccatum habuit. Et ista opinio concordat cum opinione sanctorum, qui dicunt res per successionem temporum creatas fuisse. Alii autem ponunt hominem fuisse creatum in gratia, et hoc consonat opinioni Augustini ponentis res simul fuisse creatas perfectas in materia et in forma. Et quia in ista quaestione doctores mutuo contradicunt, igitur dormiat in pace.
[4.] Utrum opera hominis sint magis efficacia ad merendum post peccatum, quam ante ?
Dicendum, quod meritum in actu consistit, nec in actu quolibet, sed in actu gratia informato. Actus autem gratia informatus a voluntate procedit, et ita oportet, quod meritum aliquid habeat a gratia, aliquid a voluntate et etiam aliquid ab obiecto, a quo speciem trahit. Unde ex his tribus efficacia merendi mensurari potest : quanto enim aliquis actus magis est voluntarius, tanto magis est meritorius. Et similiter : quanto obiectum est magis arduum, tanto actus est magis meritorius, ut semper intelligatur comparatio de uno caeteris paribus. Quod autem arduum augmentat rationem meriti, non habet ex difficultate laboris, sed ex bonitate : quanto aliquid est melius, tanto magis est supra vires operantis. Quia ergo homo secundum aliquos ante peccatum maiorem gratiam habuisset secundum statum communem et promptior fuisset voluntas, quam post peccatum, sequitur, quod opera sua fuissent magis efficacia ad merendum, dum circa idem obiectum operatio consideretur, quamvis homo post peccatum cum maiori difficultate operetur ; arduum enim non auget rationem meriti ratione difficultatis.
Aliqui autem dicunt, quod in statu innocentiae secundum eos non esset maior gratia, quam post peccatum, nec maior voluntas, quoad conatum, licet esset maior, quoad effectum : non essent tunc opera magis efficacia ad meritum in merito essentiali, cum meritum secundum gratiam mensuretur, sed quoad meritum accidentale ; modo sunt magis efficacia propter difficultatem, quam patitur homo, non autem tunc. Et videtur mihi, quod meritum unius post peccatum, scilicet Domini nostri8 Iesu Christi, excelleret omnia merita aliorum, quibus meruissent in statu innocentiae vitam aeternam. Ipse enim meruit exaltari super omnes rationales creaturas et sic humanitas sua, quod de nulla humanitate et sic de nullo homine potuisset verum esse, ut ipse esset caput omnium tenens principatum, nec minuitur meritum vitae militantium per difficultatem resistentiae, sed magis augetur eo, quod in eadem causa fortiter excellentius agenti debet correspondere maius meritum. Et ergo Salvator dixit discipulis suis : Contendite intrare per angustam portam. Et Philosophus dicit : Virtus est circa difficilia, propter quod Dominus Iesus magnam difficultatem habuit per afflictiones genus humanum gravissimas redimendo. Unde magnam habuit fortitudinem, qui benivole subiit turpissimam et gravissimam mortem. Unde quasi continue suos discipulos hortabatur ad fortitudinem, quae est circa terribilissimum et per consequens circa difficillimum, puta mortem. Unde Matth. 5 enumerans octo virtutes, quae arraliter beatificat, pro mercede, quae ex virtutibus difficillimis resultat, subiunxit post persecutionem, quae mortem machinatur : Gaudete et exultate, quoniam merces is vestra copiosa est in caelis.
