Distinctio XXII — Livre II — Jean Hus
Jean Hus - Livre II
[Distinctio XXII]
Hic videtur diligenter investigandum esse, quae fuerit…
[1.] Distinctio 22 ostendens processum primi parentis in peccatum ex parte tentati hominis.
Et 1° continet, quod primum peccatum primorum parentum fuit elatio aliqua in mente, quae per diaboli suggestionem in mentem mulieris est exorta, quoniam peccatum operis secutum est et peccati poena.
2° quod sicut praeceptum Dei venit per virum ad mulierem, ita tentatio diaboli per mulierem venit ad virum.
3° quod diabolus non est in muliere locutus, sicut in serpente, sed eius persuasio quodam instinctu adiuvabat interius, quod per serpentem gerebatur exterius.
4° quod in viro fuit aliqua mentis elatio, scilicet experiendi cupiditas, cum mulierem post comestionem non vidit mortuam fuisse.
5° quod mulier plus peccavit, quam vir, quia equalitatem Deitatis usurpare voluit et ideo futurum esse credidit nimia praesumptione elata ; Adam vero illud non credidit, sed veniale putavit, et de penitentia et de Dei misericordia cogitavit, attamen comedit nolens mulierem contristare.
6° habetur, quod tripliciter peccatur, scilicet ignorantia, infirmitate et industria ; et gravius peccatur industria, quam infirmitate, et infirmitate quam ignoranda.
7° quod triplex est ignorantia, scilicet eorum, qui scire nolunt, cum possunt, quae peccatum est et non excusat, et eorum, qui scire volunt, sed non possunt, quae excusat et non est peccatum, sed poena peccati ; et eorum, qui simpliciter nesciunt, non renuentes nec proponentes scire, quae neminem plene excusat, sed sic fortasse, ut minus puniatur.
8° habetur, quod mala voluntas primorum parentum prodiit ex diaboli persuasione et hominis libero arbitrio ; sed ipsam alia hominis mala voluntas non praecessit.
[2.] Unde versus : Y
sed Adae contra tentatio [diaboli] venit ab Eva.
Non Satanae suasum, sed peccati praeit actum
Fastus [elatio] Evae, sed ea [scilicet mulier] tentando [id est tentavit] fuit reprimenda [per Adam] ;
Nec prior [ante Evam] est, nec ita deceptus Adam [ita per serpentem] velut Eva :
Scivit [Adam] enim [illa] verba [: eritis sicut dii] Satanae prorsus [id est penitus, omnino, procul dubio] fore falsa ;
Deceptus [Adam] tamen est mortale [peccatum] putans veniale.
Ambo tument [superbunt] aeque scelus [Eva per serpentem mulier] excusando, sed haec plus
Simpliciter [peccat], quia par cupit esse Deo ; tamen ille [Adam]
Dicitur hic velle [id est ille], quae vult Eva [scilicet sapientiam, excellentiam, etc.] ; condita de se
Mandatum scit Eva, scit [igitur, non est excustata] quam sit vere culpa.
[3.] Dubitatur, utrum peccatum primi hominis fuit superbia.
Videtur, quod sic, quia Ecclesiastici 10 dicitur : Initium omnis peccati superbia.
Item : sicut prima beatitudo per Christum posita est paupertas spiritus, id est humilitas Matth. 5, sic a contrario prima malitia est superbia.
Item : Ecclesiastici 7 dicitur : A muliere initium peccati.
In oppositum sic : primum peccatum mulieris fuit inobedientia : nam hoc innuitur Gen. 3°, cum dicitur ei : Quis indicavit tibi, quod nudus esses, nisi quia de ligno, de quo praeceperam tibi, non comedas, comedisti ? Et hoc confirmat Apostolus dicens Roman. 5 : Sicut per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi, et iterum per unius inobedientiam mors intravit in mundum. Et ad idem est Augustinus in De vera religione dicens : Adam propter transgressionem et inobedientiam de paradiso eiectus est, ergo primum peccatum hominis fuit inobedientia et non superbia.
Notandum, quod quidam dicunt primum peccatum hominis fuisse inobedientiam ex rationibus iam adductis, praecipue ex verbis Apostoli, qui frequenter nominat peccatum primi hominis inobedientiam, et non superbiam ; alii dicunt, quod primum peccatum hominis est superbia.
Pro quo sciendum, quod contingit in uno peccato multas difformitates inveniri ; sed illa est principalior, quae ex principali motivo relinquitur : actus enim morales ex fine iudicantur, ut dicitur 5 Ethicorum. Nam si aliquis moechatur, ut lucrum accipiat, magis avarus, quam moechus dicendus esti. In peccato ergo primi hominis multae fuerunt deformitates, sed omnes erant ad consequendam excellentiam, quam appetebat et quam daemon suadebat et promittebat, et ideo ratione intentionis finalis primum peccatum fuit superbia, ex qua processit inobedientia. Nam appetendo excellendam transgressa est mulier mandatum. Et sic adhuc impossibile est, quod aliquis homo peccet mortaliter, nisi superbe contempnendo mandatum Dei. Prius ergo originaliter praecedit superbia inobedientiam, sed sunt simul temporaliter.
Pro quo sciendum, quod inobedientia aliquando est speciale peccatum, ut quando ex contemptu praecepti aliquis peccat ; aliquando est conditio generalis, consequens omne peccatum mortale ; et ad hoc sonat illud Apostoli Rom. 5: Per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ; unde ibi fuit inobedientia, ut est generalis conditio consequens ad peccatum. Bene ergo dicit Bonaventura in Scripto q.1, quod peccatum mulieris inchoatum fuit in superbia, progressum habuit in avaricia et consummationem in gula. Nam 1° diabolus promisit ei dignitatis excellentiam, cum dixit : Eritis sicut dii ; 2° scientiae habundantiam, cum dixit : scientes bonum et malum, postremo praetendit suavitatis experientiam, cum ostendit lignum pulcrum visu et ad vescendum suave. Et sic patet, quod inordinata fuit, quantum ad triplicem potentiam : quantum ad irascibilem, dum appetiit esse sicut dii, quantum ad rationalem, dum voluit scire occulta, quantum ad concupiscibilem, dum voluit gustare suavia. Ex his omnibus patet, quod peccatum primum hominis fuit superbia. Ad 1am rationem negatur assumptum, et negatur, quod in textu Genesis intelligitur, quod inobedientia sit primum peccatum ; immo innuitur superbia, quia appetens excellentiam primum facta est inobediens ; sicut cum appetens lucrum luxuriatur, prius est avarus, quam moechus ; illud enim primum in affectu et istud consequens in effectu. Ad sequentes rationes patet ex duplici acceptione inobedientiae, quam frequenter nominat Apostolus, ut homines mandatis Dei obediant, quia scivit Apostolus, quod non iam sic propter excellentiam propriam homines aliquid a Deo prohibitum affectarent.
[4.] Utrum peccatum primorum parentum fuit ex ignorantia ?
Videtur, quod sic. Nam omnis malus ignorans (3 Ethicorum), id est omnis, qui est malus, ille est ex ignorantia malus ; igitur et primi parentes.
In oppositum sic : Si peccaverunt ex ignorantia, igitur sunt excusabiles, quia ignorantia excusat peccatum. Similiter : si peccaverunt ex ignorantia, ergo illa ignorantia fuit culpa vel poena ; si culpa, tunc culpa fuit in eis ante primam culpam ; si poena, ergo poena praecessit culpam.
Notandum, quod 1° triplex est ignorantia : quaedam est simplicis negationis, quae est nescientia simplex ; et haec est etiam in angelis. Quaedam est privationis, quae est privatio eorum, quae debent sciri. 3a dispositionis, quae est opinio contraria veritatis, Item est triplex ignorantia, scilicet affectata, crassa et supina. Affectata ignorantia est, quae inest alicui ex desiderio doloso, ut si quis mavult ignorare, quam scire cognoscenda debita, ut excusationem habeat de peccato ; et talis est semper valde accusabilis ex imperfectione iniuste voluntatis, de qua in Psalmo : Verba oris eius iniquitas et dolus ; noluit intelligere, ut bene ageret. Ignorantia crassa vel supina, quod idem est, vocatur ignorantia, quam quis incidit, cum posset scire, quod debet, sed vellet scire sine labore ; et vocatur crassa, quia crassi, id est pingues, sunt tardi ad scientiam. Unde dicit Ieronimus in epistola : Pinguis venter non gignit tenuem sensum. Vocatur etiam supina, id est inclinata, quia negligentes habent se quemadmodum inclinati, qui non possunt sursum elevari - et vocatur ista ignorantia alio nomine ignorantia ex negligentia. Item est ignorantia penitus invincibilis involuntaria, quae provenit ex defectu naturae vel discretionis carentia, et est omnino excusabilis, in quantum talis, cum sit omnino involuntaria. Alia est ignorantia vincibilis et involuntaria proveniens ex sciendi incuria vel discendi desidia aut verecundia inquirendi, licet sit involuntaria, in quantum vellet quis scire cognoscenda, sed absque labore ; et est inexcusabilis, in quantum est vincibilis per debitam diligendam effectualiter apponendam, ut dicit Bernhardus. Ignorantia electiva est illa, quae provenit ex supina malitia, quando scilicet gratis et ex odio detestatur scientiam debitamque doctrinam, quemadmodum de Iudeis dicitur per Prophetam : Ipsi vero insipientes et maligni oderunt sapientiam et rei facti sunt in cogitationibus. Et illa ignorantia est maxime accusabilis, quia directe procedit ex materna malitia et livoris invidia. Est etiam ignorantia perplexa, quae provenit ex inconsiderata malitia, quando videlicet ignoratur, quoad personam laesam, quod agitur ; tamen si persona, pro qua laesio infertur, sciretur, tanto libentius ageretur. Ut si quis occidit amicum ignoranter, putans se occidere inimicum : sicut Iudei occiderunt maximum amicum, estimantes fuisse inimicum, Dominum Iesum Christum. Et talis est inexcusabilis, quae licet sit involuntaria, quoad affectum, non tamen quoad actum. Alia est ignorantia erronea, qua voluntarie quis recedit a via veritatis et in erroris foveam se voluntarie praecipitat, sicut facit haereticus merito excecatus. Adhuc est ignorantia, quae dicitur indeliberata ; et est, quando aliquis ignorat circumstantiam actus, quam scire tenetur, et ex hoc contingit aliquod malum, sed involuntarium, propter defectum debite diligentiae providendae, ut cum aliquis incurrit ebrietatem vel proicit lapidem vel sagittam inconsiderate, qua alium forte occidit vel vulnerat. Et - ut brevior sit divisio : Omnis ignorantia aut est iuris vel facti. Si facti, hoc potest esse dupliciter : aut adhibita debita diligentia, et excusat a toto, aut non adhibita debita diligentia, et sic non excusat a toto, quamvis posset excusare a quanto. Si sit ignorantia iuris, aut est vincibilis : sive sit voluntaria, sive involuntaria, non excusatur ; aut est invincibilis : est omnino excusabilis, sicut illa, quae nullo modo est voluntaria, nec ullo modo consistit in potestate nostra ; qualis est ignorantia infandum et furiosorum, qui omnino carent usu rationis, et eorum, qui inevitabiliter carent scientia atque disciplina.
Et sciendum, quod ignorantia est defectus sciendi cognoscenda. Unde est ignorantia rei vel praecepti, quod quis scire tenetur, et haec in Ethicorum secundum Philosophum dicitur ignorantia universalis ; et secundum iuristas dicitur ignorantia iuris, et variatur dupliciter : quia quaedam tenetur scire unus, quae non tenetur scire alius ; quaedam vero ignorantia est eius, quod quis scire non tenetur ; et haec est ignorantia circumstantiarum particularium in actu, quam Philosophus vocat ignorantiam particularem, iurista vero vocat eam ignorantiam facti. Omnis autem huiusmodi ignorantia oritur : ex natura, vel ex negligencia, vel naturae defectu.
Notandum etiam secundum Bonaventuram, quod peccatum esse ex ignorantia dicitur dupliciter : communiter et proprie ; proprie, prout distinguitur peccatum ex ignorantia contra peccatum ex infirmitate et contra peccatum ex certa malitia. Et hoc modo ignorantia dicit privationem scientiae, quae non competit homini ex natura, sed merito prime culpae fuit contracta. Et hoc modo peccatum primorum parentum non potest dici ex ignorantia, nec continetur sub illa divisione : Omne peccatum aut est ex ignorantia aut ex infirmitate, aut ex certa malitia. Peccatum enim primorum parentum nec fuit ex ignorantia proprie dicta, ut dictum est, nec fuit ex malitia, quia tunc fuisset peccatum in Spiritum Sanctum et sic irremissibile, sicut peccatum diaboli ; nec ex infirmitate, quia nullam habebat pronitatem ad peccandum. Illa enim divisio est peccati secundum statum naturae lapse.
2° modo dicitur peccatum fieri ex ignorantia communiter, quod committitur aliqua nescientia existente circa peccatum, ratione cuius nec considerat gravitatem culpae, nec gravitatem poenae ; et illo modo capiendo ignorantiam pro simplici nescientia in primis parentibus fuit ignorantia, quia multorum nescientia, cum si non, tunc scivissent omnia sicut Deus ; immo sic non solum homo, sed etiam angelus beatus multa ignorat - et talis ignorantia nec est culpa nec poena, quia est respectu eorum, quae non debet scire.
Ex iam dictis patet, quod peccatum primorum parentum fuit ex ignorantia, sed non culpabili.
2° patet, quod non omnis ignorantia est peccatum.
3° patet, quod primi parentes peccaverunt ex quadam diffidentia, quam Augustinus vocat infidelitatem, dicens 14 De civitate [Dei] cap. 17 : Magna infidelitas fuit, quod magis crediderunt verbis diaboli, quam Dei.
4° patet, quae ignorantia excuset a peccato.
Tunc ad argumentum in oppositum : negatur prima consequentia ; similiter negatur secunda consequentia ; nam illa ignorantia, quae est nescientia sive ignorantia simplicis negationis, non fuit ex culpa, nec fuit poena, sicut nec est in angelis bonis.
