Distinctio V — Livre II — Jean Hus

Jean Hus - Livre II

Distinctio V

[Distinctio V]

Post haec consideratio adducit inquirere…

 

[1.] Distinctio 5, in qua :

1° habetur, quod angeli post creationem mox aliqui conversi sunt ad creatorem suum et alii mox aversi sunt a creatore. Primi per amorem adheserunt, reliqui per odium corruerunt.

2° habetur, quod omnes habebant liberum arbitrium, quod est libera potestas et habilitas voluntatis rationalis.

3° habetur, quod angelis conversis data est gratia cooperans et non operans.

4° habetur, quod bonis angelis data fuit gratia sine ipsorum merito, quia alias gratia non esset.

5° quod malis angelis non fuit data gratia ex ipsorum culpa, quia stare, cum potuissent, noluerunt.

6° quod boni angeli in ipsa confirmatione beati fuerunt.

7° quod plus placet opinio Magistro, quae dicit angelos bonos beatitudinem, quam habent, non meruisse per acceptam gratiam, sed modo eam mereri eos per curam nobis3 exhibitam, et ita praemium praecedit meritum. Et in isto puncto Magister non tenetur, scilicet quod praemium praecedit meritum. Unde Magister concludit in fine distinctionis dicens : Et ita praemium praecessit meritum et hoc michi magis placere fateor. Haec ille.

 

[2.] De hiis sunt isti versus :

E

convertit amor [ad Deum], avertunt odia quosdam [invidie] ;

Ex libertate tamen arbitrii fit utrumque [conversio et aversio]

cooperans, quae discrevit lucem a tenebris

Gratia [cooperans, quae discrevit lucem a tenebris] convertit stantes eademque fuisset

Et reliquis statim data, si non ante ruissent.

Dum confirmantur, stantes [sed hoc erat simul praemium et meritum] in amore beantur.

Hocque [praemium praecessit meritum, quod placet Magistro] bonum nobis nunc subveniendo merentur.

 

[3.] Quaeritur hic, utrum angelus potuit peccare.

Et videtur, quod non, quia peccatum oritur ex hoc, quod appetitus sensitivus repugnans appetitui rationis ipsum movet, in quo consistit deordinatio, sicut si sphaera inferior moveret superiorem : secundum Aristotelem III De anima. Sed in angelis non est talis appetitus repugnans appetitui intellectus, igitur angelus non potuit peccare.

Item : omnis malus est ignorans : III Ethicorum. Si ergo angelus fuit vel est malus, igitur prius fuit ignorans ; et cum ignoranda sit poena, sequitur, quod prius fuit poena quam culpa.

In oppositum est scriptura sacra et est ratio, quod potuit peccare. Nam omnis creatura, quae ex se potest habere volitionem aliquam et eius oppositam sic, quod ad nullam illarum determinatur, potest peccare. Sed angelus est huiusmodi : igitur quaestio vera.

Sciendum, quod quamvis est verum ex scriptura, quod angelus potuit peccare, sicut peccavit, tamen non est hoc probabile demonstrative pro statu viae. Unde philosophis negantibus et tenentibus oppositum esset probare difficile, si non scripturae auctoritas praevaleret.

 

Sed difficultas est, quomodo angeli peccaverunt.

Pro quo sciendum, quod error, ignorantia, inconsideratio differunt.

Nam error est deviatio a veritate ; unde secundum Augustinum error est approbare falsa pro veris, unde semper includit falsam extimationem.

Ignorantia vero est nescientia eorum, quae quis potest et tenetur scire ; est enim defectus habitualis scientiae et habitualis considerationis.

Inconsideratio autem est defectus actualis considerationis eorum, quae quis tenetur actu considerare.

Hoc praemisso dicitur, quod angelus non pecca[vi]t ex errore approbante falsa pro veris, sicut incontinens ex motu passionis in fine iudicii ; nec peccavit proprie ex ignorantia, quia scivit habitualiter omnia, quae tenebatur scire. Sed peccavit ex inconsideratione, quia non consideravit illam conditionem, sub qua debuit illud eligere, quod elegit. Appetiit enim beatitudinem, sed non ex dono Dei, nec ex meritis ; et sic non consideravit, quod deberet illam velle habere a Deo mediantibus meritis eius. Unde non peccavit ex conditione positiva, sed privativa. Tunc ad rationem primam negatur consequentia, quia ex indefinitis arguitur. Sed si maior assumitur universaliter, tunc erit falsa eo, quod non omne peccatum oritur ex hoc, quod appetitus sensitivus repugnans appetitui rationis ipsum movet.

Ad secundum potest primo dici, quod omnis malus est ignorans ex defectu notitiae practicae, quae connotat consensum et conformitatem voluntatis. Omnis enim consentiens in malum vel habet iudicium erroneum de agendo, vel si habet rationem iudicii, tamen illud iudicium est conforme appetitui et ideo non est practicum complere. Unde dicitur ignorans, quia ad modum ignorantis habet se ; nam unus magister fornicando habet iudicium rationis, quod peccat mortaliter, et tamen appetitus sensitivus vincit rationem, ut voluntas praeeligat potius delectationem carnis quam virtutem. Unde pro tunc errat ; et sic fornicans est ignarus et sic secundum b. Gregorium II Moralium primo voluntas est mala, et haec causat errorem in intellectu et causat maiorem malitiam in voluntate.

Sic etiam dicit Pariensis in Scripto, quod non est error in voluntate, nisi ex aliquo defectu in intellectu.

 

[4.] Dubitatur 2, utrum primus angelus peccavit peccato superbiae.

Videtur, quod non. Nam peccatum diaboli fuit maximum peccatorum, quia irremissibile. Sed superbia non est peccatum maximum peccatorum, ergo suum peccatum primum non fuit superbia. Probatio minoris : nam si superbia esset peccatum maximum, tunc humilitas, quae ei opponitur, esset maxima virtus. Consequens falsum, quia humilitas sub iusticia continetur, sicut sub caritate spes sive fides.

Hic est sciendum, quod superbia uno modo accipitur quasi habitualiter, prout est quaedam inclinabilitas ex naturae flexibilitate vel fomitis corruptione ad superbiendum ; et sic superbia dicitur initium omnis mali.

Alio modo accipitur, prout est peccatum, secundum quod aliquis actualiter effert se extra praecepti limites ; et sic non est speciale peccatum, sed quaedam generalis conditio omne peccatum continens ex parte aversionis.

3° modo dicitur superbia inordinatus appetitus propriae excellentiae et praecipue in dignitate, vel honore ; et sic est speciale peccatum, unum de septem capitalibus. Et sic peccatum primi angeli fuit superbia ex eo, quod appetiit illicite eminentiam dignitatis ; 2° ex hoc, quod ex consideratione suae pulchritudinis cecidit in peccatum ; et 3° ex hoc, quod Dominus Iesus, supraemus angelus consilii, a contrario satisfaciens a humilitate nostram inchoavit salutem. Nam cum in forma Dei esset, se ipsum exinanivit formam servi accipiens.