Livre II — Jean Hus

Jean Hus - Livre II

Inceptio

PRINCIPIUM IN SECUNDUM SENTENTIARUM

 

[INCEPTIO]

 

[I]

Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, Iacobi 1.

 

[1.] Circa principium 1 libri in divisione huius thematis dixeram, quod sacra scriptura in 2 libro Sententiarum tradita laudatur ex magna auctoritate, quam habet ex originali principio, quia est a Deo. Nam dicit thema : si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, scilicet tamquam ab originali principio, a quo fontaliter originantur omnia et per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil : Ioannis 1. Et quia omne, quod Deus fecit, valde bene fecit, cum Genesis 1 dicitur : Vidit Deus cuncta, quae fecerat et erant valde bona, et sacra scriptura est aliquod, quod Deus fecit, igitur sacra scriptura est valde bona. Unde valde bona ? Certe, quia valde bene a valde bono originali principio facta ; igitur ex magna auctoritate, quam habet ab originali principio, est laudanda.

Unde a principio procedens verissimo ipsa ostendit veraciter, quod quaelibet creatura est spectaculum, a quo resultat Trinitatis et unitatis similitudo respectu creatoris. Nam respice interiori oculo mundum et considera ; in quo unitatem et trinitatem ad similitudinem increatae Unitatis et Trinitatis reperies.

Trifarie enim mundus dividitur, ut primus sit mundus archetypus, qui est exemplar aeternum mundi istius corporei ; alius mundus sit macrocosmus, id est maior mundus sensibilis ; et tertius mundus microcosmus, id est minor mundus, ut est homo rationalis. Hanc triplicitatem mundi sacra scriptura insinuans ostendit Ioannis 1, quomodo Filius Dei, in quantum homo, in mundo erat, quoad mundum archetypum, et mundus per ipsum factus est, tamquam per Deum, quoad mundum macrocosmum, et mundus eum non cognovit, in quantum Deum et hominem, quoad mundum microcosmum, qui mundus microcosmus, scilicet homo, noluit elevari in m ratione per ea, quae facta sunt in cognitionem Unitatis et Trinitatis increatae, et sic evanuit in cogitatione sua.

 

[2.] Sed tu, qui sacrae intendis scripturae, aspice mundum, caelum et terram, et omnia, quae in eis sunt, et intellige, quia unus in essentia et trinus in personis propter te de nihilo fecit illa, et hoc per suam infinitam sapientiam, circa quam versatur huius 2 libri sententia. Quam sententiam si diligenter interiori oculo inspexeris, conspicies scalam essendi rerum creatarum, cuius scalae sumitas a creatione cepit secundarium exordium, a qua summitate descendens per media videbis naturas secundum gradus essentiales alias ascendentes et alias descendentes in perfectione, prout eas supremus artifex in ea limitavit.

Sed in consideratione huiusmodi primum quasi extasi percussus reperies formam visibilem, quae est figura umbratica invisibilium, et per eam tamquam per speculum et in aenigmate invisibilia aspiciens ad ipsa ferventius anhelabis. Paulatim siquidem in tam subtili et alta scala oportet gressus dirigere et ad superiora quasi quibusdam provectionis gradibus conscendere, donec Dei invisibilia per ea, quae facta sunt, conspiciantur, ut per creationem caeli conspiciatur supremus factor, per gubernationem mundi sensibilis cognoscatur dominus invisibilis, per bonitates visibiles cogitetur summa invisibilis bonitas et per lumen sensibile inaccessibilis claritas affectetur.

Sed per quem, nisi per creaturam rationalem, cui sapientiam indidit, ut per ea, quae facta sunt, suum agnosceret et diligeret creatorem, non quidem sic, ut in illis finaliter quiesceret, sed omnia transcenderet, dirigens trans omnia memoriam, rationem et voluntatem et sic vires singulas ad amorem sui interminabilem conditoris ponendo per rationem in creaturis :

1, gradum esse creatum,

2, gradum esse et vivere, ut in plantis,

3, esse et sentire, ut in singulis animalibus,

4, gradum esse et intelligere, ut in angelis et hominibus,

5, gradum esse in gratia, ut in sanctis, angelis et hominibus,

6, gradum esse et delectabiliter intueri summum bonum, ut in salvatis.

 

[3.] Ecce hii sunt 6 gradus scalae, quibus homo paulatim ascendit usque gradum primum simpliciter interminabilem, quos gradus ad ipsius perfectionem creator posuit sine indigentia sui et commodo, cum creavit hominem non ad sui indigendam, nec ad suum commodum et sine merito hominis, sed ad magnum meritum hominis, ut indigens sapientia postulet a Deo, per quam cognoscat suum meritorie creatorem et cognoscendo diabolo resistat et creatori obediat ex amore : sic enim huius 2 libri tota sententia concludetur.

Nam prima conclusio huius 2 libri est, quod unus est creator omnium rerum, caelestium, terrestrium et infernorum, visibilium et invisibilium, qui ante tempora existens aeternaliter per suam potentiam voluntate et bonitate sua mundum creavit : ecce primum.

Et conclusio ultima huius est, quod debemus suggestioni diaboli resistere et divinae ordinationi humiliter obedire : ecce secundum.

 

[4.] Et cum ad haec assequenda finaliter quilibet indiget sapientia, igitur postulet a Deo ; nam dicit thema : si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo. In quo tria, quoad 2 libri propositum, implicantur, ex quibus sacra scriptura excellentissime commendatur : videlicet receptum, receptibile et dativum : receptum homo, qui est nobile subiectum Sapientiae, in quo est formaliter ; receptibile sapientia, hominem perficiens realiter, - et dativum Deus praestans sapientiam infallibiliter.

Nam dicitur si quis vestrum : ecce sermo ad homines, in quo innuitur homo qui est nobile subiectum Sapientiae, in quo est formaliter ; et cum subditur indiget sapientia, manifeste ostenditur sapientia, quae est receptibile, hominem perficiens realiter ; et dum subiungitur postulet a Deo, notatur Deus praestans sapientiam infallibiliter.

Et patet, quod scriptura sacra laudatur in themate ex subiecto nobili, quod ipsam suscipit, ex suo esse formali, quo ipsum subiectum realiter perficit, ab auctore infallibili, qui ipsam creavit et homini contulit, ut ipsam suscipiens et complens in opere ad vitam gloriae perveniret.

 

[5.] Dixi 1°, quod scriptura sacra laudatur ex subiecto nobili, puta homine, qui ipsam suscipit. Est autem homo nobilis per naturam, quia factus ad imaginem et similitudinem Dei, Genesis 1 ; magna enim dignitas hominis sive naturae humane est in hoc, quod homo factus est ad imaginem et similitudinem Dei potius quam angelus. Nam homo habet convenientiam cum Deo intus et extra, quam non habet angelus : habet enim homo intus convenientiam secundum memoriam, intelligentiam et voluntatem, sicut habet angelus ; sed extra habet convenientiam cum Deo, quam non habet angelus, nam sicut a Patre Filius, sic ab homine homo eiusdem naturae.

Unde et ipse Deus, Filius Dei unigenitus, naturam praeteriens angelicam naturae carnis assumpsit substantiam, dum Verbum caro factum est et habitavit in nobis nobiscum existens homo, qui non apprehendens angelos semen Abrahae apprehendit. Ad Hebreos 2.

Vere magnae nobilitatis est homo, quem Deus creavit inexterminabilem et sic perpetuum Sapientiae ; quem Deus creaturis praetulit : nam Ecclesiastici dicitur : Posuit timorem ipsius super omnem carnem et dominatus est bestiarum et volatilium ; cui etiam Deus contulit quadruplex adiutorium : unum ad recte vivendum, scilicet [ad] consciendam, secundum ad murmurandum contra malum et stimulandum ad bonum, quod est synderesis, tertium est scientia illuminans intellectum ad cognoscendum se ipsum et Deum suum et mundum istum, qui factus est propter ipsum : - unde accepit homo a Deo triplicem oculum, scilicet carnis, quo videret mundum, rationis, quo videret animam, et contemplationis, quo videret Deum, et sic ut oculo carnis homo videret ea, quae sunt extra se, oculo rationis, quae sunt intra se, oculo contemplationis, quae sunt supra se. Videt ergo homo oculo carnis extra se corporalia, oculo rationis videt intra se, quae sunt spiritualia, oculo contemplationis videt ea, sunt supra se, quae sunt supreme amabilia : - et hinc quartum adiutorium datum homini est caritas, accendens ad diligendum Deum super omnia, qui se humiliavit propter ipsum hominem, cui subiecit daemonem, angelum bonum deputavit ad custodiam et non tantum fratrem eius se, sed et servum humillimum constituit. Unde Deus factus est homo, ut homo fieret Deus.

 

[6.] Haec si pensaret homo, cognosceret, quam foret nobilis, et studeret cognoscere se, ut se elevaret supra se, quia sic multo esset melior atque laudabilior. Unde dicit b. Bernardus : Multi multa sciunt ; stude cognoscere te ipsum, quia multo melior et laudabilior es, si te ipsum cognoscis, quam si te neglecto cognosceres cursus siderum, vires herbarum, complexiones hominum, naturas animalium et haberes omnium caelestium et terrestrium scientiam. Haec etiam si pensaret homo, non caduca quaereret, non lubrice viveret, sed mentem erigens animadverteret, quod Dei essentia lux est, vita, iustitia, bonitas, beatitudo, ad cuius similitudinem anima creata est, ut sit lucida, vitalis, iusta, bona atque beata. Propter haec siquidem debet hominis anima bonis operibus adornari. Nam dicit Bernardus : Animam tuam cur non adornas bonis operibus, quae Deo et angelis praesentanda est in caelis ? Quare animam tuam vilipendis et carnem ei praeponis ? Dominam ancillari et ancillam dominari magna abusio est ! Totus iste mundus ad unius animae pretium existimari non potest : non enim pro toto mundo isto Deus animam suam daret, qui pro anima dedit.

Ecce quam pretiosa est anima et quam nobilis, secundum quam homo factus est ad imaginem et similitudinem Dei, et quam nobilis est homo, qui etiam secundum exteriorem hominem, id est secundum corpus, quodammodo ad exemplar mundi formatur, dum ex quatuor elementis componitur et hinc microcosmus, id est minor mundus, nominatur, ut dicit Augustinus De cognitione verae vitae. Et sicut supra quatuor elementa mundi magni corporei est quintum elementum, puta caelum, ut dicit Philosophus, sic supra quatuor elementa exterioris hominis est quasi quintum elementum, scilicet spiritus, qui est caelum, in quo Deus delectatur specialiter habitare. Unde Apostolms praeponderans dignitatem hominis ex similitudine, quam habet ad filium Dei, hortatur, ut tam praeclaram similitudinem observemus ; unde dicit 1 Corinthiorum 15 : Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis : qualis terrenus, tales terreni, qualis caelestis, tales caelestes. Igitur sicut portamus imaginem terreni, portemus imaginem caelestis, scilicet Domini Iesu Christi, qui propter nostram salutem descendit de caelis, factus humanitatis nostrae particeps, ut nos faceret divinitatis suae participes et ex hoc ostenderet nobilitatem hominis, qui sacram scripturam suscipit, ex quo iam ipsa sapientia commendatur.

 

[7.] Dixi 2°, quod scriptura sacra laudatur ex suo esse formali, quo ipsum subiectum formaliter perficit, cum dicitur indiget sapientia. Unde quamvis in sui natura homo est creatura, ut dictum est, dignissima, tamen sine divina sapientia omnis homo est vanitas. Nam Sapientiae 13 dicitur : Vani sunt omnes homines, in quibus non est sapientia Dei. Dicuntur autem vani, quia non attingunt finem beatitudinis, ad quem sunt facti, cum insipientibus non vult Deus misereri. Pro quo Dan. 12 dicitur : Non est populus sapiens, propterea non miserebitur ei, qui fecit illum. Ecce ad quantum homo, in sui natura perfectus, sine sapientia Dei vivens imperficitur, quam dum percipit, modo contrario valde perfectus efficitur, cum amicus Dei per sapientiam effectus in Deum quodammodo transformatur. Sapientia enim in animas sanctas se transfert ; amicos Dei et prophetas constituit : dicitur Sapientiae 7. Et cum secundum Philosophum 8 et 9 Ethicorum amicus est alter ego, sequitur, quod qui amicus Dei per sapientiam efficitur, quod tunc in Deum quodammodo transformatur, nam ut sic alter ipse Deus efficitur. Et ex isto secundum philosophos viri heroici et sapientes sunt dii vocati, sicut et nunc sacerdotes contemplativi et sapientes laicorum dii appellantur : II quaest. 1 Sacerdotibus.

 

[8.] Quisquis ergo vult perfectus effici, postulet sapientiam, quia venient omnia bona pariter cum illa ; infinitus enim est thezaurus hominibus sapientia, quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiae Dei Sapientiae 7.

Hoc b. Ambrosius considerans Epistola 36 ad Constancium dicit : Sapienti nihil est alienum ; quocunque accesserit, sua sunt omnia : totus mundus ei possessio est, quoniam toto eo quasi utitur. Et hinc est quod Salvator noster apostolis suis sapientiam conferens, cui non possent omnes adversarii resistere et contradicere, dedit eis potestatem docendi in universo mundo dicens Marci ultimo : Euntes in universum mundum praedicate evangelium omni creaturae. Et, ut comprehendam breviter, sapientia et sic sacra scriptura maliciam vincit, peccatum expellit, a diabolo liberat, mentem clarificat, errantem reducit, oppressum erigit, custodientem se beatificat, deducit per vias rectas et ostendit ei finaliter regnum Dei. Ex hiis patet, quod sapientia et per consequens scriptura sacra ex is suo esse formali, quo hominem perficit, est laudanda.

 

[9.] Dixi 3°, quod scriptura sacra ab auctore infallibili, qui ipsam creavit et homini contulit, est laudanda, cum dicitur postulet a Deo. Quidquid enim laudis aliqua res accipit, hoc est in ordine ad ipsum auctorem infallibilem, qui sicut non potest falli, sic nec fallere, cum impossibile sit ipsum mentiri, ut ait Apostolus. Ex quo liquet sacrae scripturae veritas : unde Proverbiorum 3 dicitur : Ne addas quidquam verbis illius et arguaris et inveniaris mendax, quia unum iota aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant dicit Veritas Matth. 5. Cum ergo scriptura sacra non potest in minimo fore falsa capiens veritatis stabilitatem ab ipso Deo, iuste a suo opifice est laudanda, qui mentiri non potest, cum sit summa veritas, falli nequit, cum sit summa sapientia, abesse non potest, cum sit Deus ubique existens, ubique videns, ubique implens et dans petentibus sapientiam affluenter : igitur si quis vestrum indiget sapientia volens Deum cognoscere, cognoscendo diligere, diligendo ad vitam venire, postulet a Deo, qui per suam sapientiam docet, vocat et trahit nunc in praesenti ad gratiam et post in gloriam sempiternam.

Ad quam nos dignetur perducere, qui est via, veritas et vita Iesus Christus Dominus in saecula saeculorum benedictus.

 

 

 

[II]

[Quaestio]

Utrum Deus, qui solus est creator, mundum sensibilem per creationem ab aeterno potuit produxisse ?

 

[1] Et videtur, quod sic : nam Deus est omnipotens, cuius potentiae nihil potest resistere, ut canit saepius divina auctoritas ; ergo mundum sensibilem per creationem ab aeterno esse productum non potest potentiae Dei resistere, quia hoc derogaret eius omnipotentiae, quod est Deo inconveniens. Sed nullum inconveniens secundum Anshelmum Deo est impossibile, igitur Deus, qui solus est creator, mundum sensibilem per creationem ab aeterno necessario potuit produxisse. Tenet consequentia ex opposito, quia si unum contra dictoriorum est impossibile, alterum est necessarium.

In oppositum arguitur sic ; illud, ex quo posito in esse cum aliquo vero coassumpto sequitur impossibile, ipsum est impossibile, ut patet ex principiis logicae Priorum et Metaphysicae. Sed posito, quod mundus sensibilis per creationem ab aeterno sit productus, cum hoc vero, quod cuiuslibet hominis spiritus est perpetuus, sequitur impossibile, scilicet quod infiniti sunt actualiter spiritus, ergo mundum sensibilem per creationem ab aeterno esse productum est impossibile. Consequentia ista nota est ex principiis, quod autem sequitur exposito et assumpto vero istud impossibile « infiniti sunt actualiter spiritus » patet. Nam sequitur « mundus aeternaliter est productus per creationem », ergo mundus aeternaliter est ; et cum non defuit sibi species humana secundum supposita, quia tunc defuisset sibi species optima et sic foret colobicus sive in perfectione essentiali deficiens, sequitur, quod aeternaliter erant homines : et tamen continue multiplicantur spiritus hominum indesinibiles ; sequitur, quod infiniti sunt actualiter spiritus, cum ut sic non est dabilis prius homo.

Protestor etc.

 

[2.] Pro quaestione ego noto, quod creator proprie dicitur, qui aliquid ex nullo praesupposito praeter se de esse intelligibili in esse ad extra produxit vel producit. Sicut creare est aliquid de esse intelligibili nullo praeter Deum praesupposito ad extra producere ; sed creare improprie est idem, quod rem ex alia re praeter Deum facere, ut Ecclesiastici 17 dicitur Deus de terra creavit hominem, id est fecit ; vel in officio dignitatis constituere, sicut creantur episcopi et publici, vel rem meliorem, quam prius erat, facere, propter quod artifices dicuntur vulgariter creatores.

Secundo noto, quod mundus sensibilis dicitur ad differentiam mundi archetypi, qui solum est intelligibilis, existens exemplar aeternum mundi sensibilis, ut dictum est - mundus autem sensibilis, de quo volo quaestionem intelligere, est aggregatum ex universis creaturis a principio temporis inclusive usque aeternaliter in futurum. Et iste mundus, quamvis sit creatus in primo instanti secundum omnes partes suas quoad esse sive in esse primi creati, tamen pro nullo instanti temporis nec pro aliqua hora habet omnes partes simul actualiter in propria forma existentes.

Tertio noto, quod quaestio unum praesupponit et secundum quaerit : praesupponit, quod solus Deus est creator, et quaerit, utrum mundum sensibilem per creationem ab aeterno potuit produxisse.

 

[3.] Quantum ergo ad suppositum, conclusio sit ista : Solus Deus est proprie creator. Probatur. Solum Deus aliquid ex nullo praesupposito praeter se de esse intelligibili ad extra produxit vel producit : igitur conclusio vera. Consequentia tenet ex notabili primo ; sed antecedens probatur, quia solum Deus nullam aliam causam praeter se in productione ad extra praesupponit eo, quod omne agens aliud a Deo in actione sua praesupponit primam causam, sine qua non potest agere : igitur antecedens verum et per consequens conclusio iam expressa. Patet etiam ista conclusio per b. Augustinum super Genesim dicentem : Non est phas aliquem creatorem nisi Deum credere aut dicere, et per venerabilem Anselmum in Monologion dicentem : Sola essentia Dei creatrix est.

Ex ista conclusione sequitur 1°, quod nulla pura creatura est proprie creatrix vel creator ; 2° sequitur, quod Deus non est pura creatura ; 3° sequitur, quod omne aliud a Deo, quod non est Deus, habet esse a Deo ; 4° sequitur, quod creare proprie est potentiae infinitae ; 5° quod nulla pura creatura potest creare, quia nulla, ut huius[modi], potest esse potentiae activae infinitae, quae potentia ad creationem requiritur tamquam causa.

 

[4.] Conclusio 2. Non repugnat una factione aliquid fieri ex nihilo et alia factione fieri ex aliquo. Probatur. Homo est proprie pura creatura, igitur creatus est ex nihilo ; et idem homo factus est ex limo terrae, igitur factus est ex aliquo. Istae consequentiae sunt bonae et antecedentia canit fidei scriptura : igitur conclusio vera. Ex ista conclusione elicio, quod non sequitur hoc est factum ex aliquo, igitur non est pura creatura, quod non sequitur hoc factum est ex aliquo, igitur non est factum ex nihilo : patet, quia homo idem est ex nihilo et ex aliquo ; ex nihilo, ut producitur inmediate a prima causa nullo alio modo praesupposito ; et ex aliquo praeter Deum, ut fit a causis secundis, scilicet materiali, efficiente, finali et formali, ita quod ly ex non dicat solum causam materialem.

 

[5.] Conclusio 3 : mundus sensibilis secundum se totus est solum a Deo creatus. Probatur : mundus sensibilis est aggregatum ex universis creaturis a principio temporis inclusive usque aeternaliter in futurum, ut dicit notabile secundum. Sed illud totum aggregatum est creatum a Deo et a nullo alio est creatum. Probatur primo sic : solum Deus est fontale principium effectivum a se, de se et per se sufficiens illud aggregatum absque medio extrinseco ad extra producere volendo et dicendo, ut fieret. Sed ipse voluit et dixit et factum est, ut dicitur Genesis 1, igitur conclusio vera.

Maior arguitur sic : Deus est fontale principium effectivum, a se, de se et per se sufficiens illud aggregatum absque medio extrinseco ad extra producere volendo et dicendo, ut fieret, quia ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt, ut dicit Psalmista. Sed nihil aliud praeter Deum vel nondeus est fontale principium effectivum a se, de se et per se sufficiens illud aggregatum absque medio extrinseco ad extra producere volendo et dicendo, ut fieret, cum oporteret illud esse formaliter Deum et sic nondeus esset Deus, quod contradictionem implicat : igitur assumptum verum. Consequentia tenet ab exponentibus debitis ad suam expositam et per consequens conclusio vera.

Secundo probatur conclusio sic : Deus creavit mundum sensibilem, ut canit fides catholica. Solum ipse Deus sic habet potentiam suam, sic sapientiam, sic bonitatem, ut ex ea non exeat, nisi, quod voluerit, et cum voluerit, et quomodo voluerit ; et solum ipse sic habet copiositatem et fortitudinem potentiae, ut quidquid potest, possit de se solo, a se et per se solum ; et nullum aliud sic habet copiositatem et fortitudinem sue potentiae, sed quodlibet aliud, quidquid potest, ab ipso Deo et per ipsum potest : igitur conclusio vera.

Nota est maior per se, sed minor ex eo evidet, quod omne aliud a Deo suae actionis potentiam a Deo recipit, praesupponens ipsius Dei potentiam, sine qua penitus nihil potest.

Ex iam dictis primo sequitur, quod solum Deus est per se primum principium ;

secundo sequitur, quod nihil praeter Deum est creator mundi ;

tertio sequitur, quod nihil aliud a Deo est sufficiens sine Deo aliquid producere : patent ista, quia nihil aliud a Deo de se solo, a se et per se solum potest aliquid efficere, ut patet ex probationibus iam expressis. Igitur corollaria vera.

 

[6.] Suppono pro conclusione quarta, quod aeternum sive aeternitas capiatur propriissime, prout importat carentiam principii et finis et sic carentiam inchoationis et desicionis. Sic enim communiter accipiunt proprie homines aeternum, quod est et nec habet principium existendi neque finem et sic quod nec incipit nec desinit esse. Sic etiam ex vocabulo sonat aeternum, scilicet ens extra terminum a parte ante et a parte post.

Ex quo notabili 1° patet, quod aeternitas est infinita, 2° quod est indivisibilis in partes secundum prius et posterius, 3° quod est influxibilis sed permanens. Ista suppositione cum corollariis stante sit conclusio 4 ista : Non potuit iste mundus sensibilis per creationem aeternaliter esse productus.

Probatur, quia — da oppositum scilicet quod potuit iste mundus sensibilis per creationem aeternaliter esse productus.

Contra sequitur : potuit iste mundus sensibilis per creationem aeternaliter esse productus ; igitur potuit iste mundus sensibilis per creationem esse.

Ponatur illa de possibili ad suam de in esse, scilicet istam : mundus  sensibilis per creationem est, quam veritas fidei tenet ; et ex altera parte sequitur « potuit iste mundus sensibilis per creationem aeternaliter esse productus », igitur potuit iste mundus sensibilis aeternaliter esse.

Ponatur illa in esse, quod mundus sensibilis aeternaliter est. Tunc ex illa de in esse arguitur sic : iste mundus sensibilis per creationem est ; igitur mundus sensibilis existendo praeter Deum cepit esse et per consequens existendi novitatem. Tenet ista consequentia ex diffinitione creationis, quae ponitur in notabili primo. Et ex secunda de in esse arguitur sic : iste mundus sensibilis aeternaliter existit ; igitur iste mundus sensibilis non ex nihilo praeter Deum cepit esse et per consequens nec existendi novitatem : tenet ista consequentia ex vi aeternitatis, quam supposui in notabili esse sine inchoatione et desicione, et per consequens sine novitate, cum novitas et aeternitas correspondent sibi ex opposito sicut creatio et aeternitas. Et hinc Philosophus, sed imphilosophice, cum suis sequacibus istum mundum sensibilem posuit increatum.

 

[7.] Ex ista conclusione sequitur 1°, quod implicat contradictionem istum mundum sensibilem esse creatum et ipsum aeternaliter existere ;

2° sequitur, quod repugnat creaturae ex parte sui eam fuisse ab aeterno. Ex isto notabili patet, quod prima conclusio reverendi fratris Ioannis, me cum in Sententiis concurrentis, quam posuit in principio suo in secundum, est falsa, quae est ista : « Non repugnat creaturae ex parte sui fuisse ab aeterno ».

3° ex conclusione ista sequitur, quod repugnat potentiae divinae creaturam ab aeterno produxisse eo, quod repugnat ipsam productam fuisse.

Ex quo patet, quod secunda conclusio reverendi fratris, quam posuit in eodem principio, est falsa, quae dicit : « Non repugnat divinae potentiae creaturam ab aeterno produxisse ».

Ulterius sequitur, quod corollaria, quae intulit ex suis duabus cum tertia conclusionibus, sunt falsa : nam 2 corollarium est hoc : « non implicat contradictionem ab aeterno extitisse mundum » ; 5 est hoc : « non est impossibile creaturam suo creatori esse duratione coaeternam » ; 7 est hoc : « stat mundum esse productum ex nihilo et cum hoc eum extitisse ab aeterno » ; 8 est hoc : « aliqua distincta ab essentia divina potuerunt extitisse aeterna » ; 9 est hoc : « mundum esse factum ex nihilo non includit mundum esse factum post nihil » ; 10 est : « non est de ratione formali creaturae, quod habeat esse post non esse » ; 11 « perfecta ratio aeternitatis non consistit in carentia principii et finis ». Omnia ista corollaria sunt falsa eo, quod rationibus ipsius creationis et ipsius aeternitatis contradicunt implicite vel expresse. Corollarium ultimum « quaestio ut proponitur est neganda ». Tunc ad rationem negatur consequentia et cum assumitur pro causa, quia hoc derogaret divinae potentiae, negatur hoc ; nam sicut hoc non derogat divinae potentiae, quod non potest aeternaliter ad extra se produxisse, sic nec in proposito. Conceditur tamen, quod repugnat divinae potentiae omne simpliciter impossibile implicans contradictionem ; et quia mundum sensibilem per creationem aeternaliter esse productum implicat contradictionem, ideo dicitur divinae potentiae repugnare, non tamen exinde sequitur, quod aliquid resistat divinae potentiae aut voluntati ipsius efficaci.

 

 

 

[III]

 

[1.] Iam restaret cum magistris meis et baccalariis reverendis mecum in Sententiis concurrentibus conferre. Sed quia magister meus Stephanus Palecz et magister Nicolaus Stor nec non frater Petrus Mangolt volunt mecum in pace quiescere, igitur ego, ut iuvenis catulus, nolo eos etiam irritare. Sed convertam me ad reverendum fratrem Ioannem, amicum meum, qui mea dicta impugnavit fortiter, et argumenta sua dissolvam sicut potero, et demum eius conclusiones cum corollariis impugnabo.

Et quia circa principium 1 libri posueram 4 conclusionem istam : « Increata Trinitas sacram scripturam donat ex gratia hominibus » - et non : « increata Trinitas sacram scripturam donat solum ex gratia hominibus », ut perpetue sint salvati, contra illam conclusionem arguit reverendus frater sic : « prima pars interimit secundam, ergo una illarum est falsa » ; nego assumptum ; et quando arguit sic : « Sequitur : sacra scriptura datur ex gratia, ergo non ex merito », nego consequentiam : sicut non sequitur « vita aeterna datur ex gratia, ergo non ex merito », cum cuicunque homini datur vita aeterna, illa datur ex gratia Dei et ex merito Domini Iesu Cristi. Et quando dicit : « consequentia patet per Apostolum ad Romanos 2 », nego hoc, cum non dicat hoc Apostolus ad Rom. 2, scilicet : Si gratia ex operibus, iam non est gratia, quamvis bene dicitur Ad Romanos 3 : ex operibus legis non iustificabitur omnis caro, quod est verum « ex solis », sed gratis per gratiam ipsius et redemptionem ipsius, quae est in Christo Iesu, quem posuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius, ut dicitur ibidem.

Et ad confirmationem quando arguit reverendus frater sic : « illud, quod ex gratia datur, gratis datur » ; concedo, « sed non solum ex gratia » ; et ultra : « quod autem ex merito datur, non gratis datur » ; concedo ; et quando infert : « si ergo sacra scriptura ex gratia daretur, et etiam ex merito daretur : sequitur, quod gratis daretur et non gratis daretur ». Nego consequentiam, unde dico, quod sacra scriptura alicui ex pura Dei gratia nullo eius praeveniente merito data est vel datur, alicui vero ex merito, sicud patet in multis sanctis, qui meruerunt per sacram scripturam divinitus illustrari. Et tunc ultra, si distinxissem de multiplici gratia, arguit : « sequaeretur, quod omne, quod Deus operatur, quod hoc fieret ex gratia ». Concedo consequentiam ; et quando dicit consequens falsum, ego nego ;

ad probationem signo poenam ipsius primi angeli et arguo sic : Ista poena processit ex gratia, ergo non ex rigore iustitiae. Ego nego consequentiam et dico, quod gratiose eum punit, ergo citra condignum ; concedo consequentiam ; et ex alia parte rigorose eum punit, ergo ultra condignum : nego consequentiam. Et tantum ad primum.

 

[2.] 2° arguit reverendus baccalarius sic : « Pono casum, quod Deus det Sorti notitiam de sacra scriptura tantam praecise, quantam meruit ; et pono cum hoc, quod suo praeciso merito correspondeant decem quaestiones ».

Admitto casum, sed hoc dico, quod scientia decem quaestionum non excludit, quin Sortes plus sciat, quando illas decem distincte sciet vel scit. Tunc arguit sic : Quidquid Sorti datur de sacra scriptura, hoc totum praecise meruit. Nego illam : nam datur Sorti scientia unius quaestionis, quae non praecise merito correspondet ex casu, cum decem quaestiones ex casu praecise merito correspondent. Et patet, quod ulterius argumentum non procedit.

3° contra eandem conclusionem arguit sic : « Primo homini dedit Deus scientiam ex sola gratia et ex nullo merito ; ista est indefinita et vera est de scientia primi hominis primo data. Sed aeque verum est, quod primo homini dedit Deus scientiam ex merito, quam scientiam iam habet ». Et arguit : « Nullus purus homo potest aliquid mereri a Deo ».

Nego illud assumptum ; ad probationem : plus tenetur homo Deo, quam aliquis homo parentibus suis. Concedo, intelligendo de parentibus carnis : et quando ultra assumit « sed quilibet homo tantum tenetur parentibus, quod omnibus operibus suis non sufficit eis satis facere (ex 9 Ethicorum), ergo nec aliquis homo potest Deo satis facere » : concedo consequentiam, accipiendo satisfacere pro aequali recompensa ; et quando infert « ergo omnibus operibus nostris nihil possumus mereri et per consequens nec sacram scripturam » : nego primam consequentiam, quia alias frustra essent mandatorum Dei et consiliorum opera, si non per illa homines mererentur.

4° arguit sic : « Quaero, an ipsa Trinitas totum, quod confert de scriptura sacra, donet ex gratia ». Et si sic, tunc superflueret meritum ».

Nego istam consequentiam et quando assumit : « et e converso : Si donat eam totam ex merito, superflueret gratia », similiter nego istam consequentiam.

 5° arguit sic : « Si Deus ex gratia sive ex merito donat sacram scripturam, ergo eadem ratione potest dare quamlibet aliam scientiam seu notitiam ». Concedo consequentiam ; et quando arguit « consequens falsum », nego assumptum ad probationem ; quando dicit « sic pono, quod Deus conferat Sorti notitiam experimentalem alicuius delectacionis, sit illa notitia A », admitto.

Et arguit sic : « illa notitia, quae uno die millesies potest esse erronea, illa non est certa notitia seu scientia ». Concedo illam, quia est negativa, cuius subiectum pro nullo supponit respectu praedicati. Sicut concedo illam : illa chimera, quae uno die millesies potest esse, erronea, non est certa notitia seu scientia, quia si non, da oppositum et apparebit falsitas. Et tunc ulterius argumentum pileum non habebit.

6° arguit sic : « Si Deus potest dare sacram scripturam ex gratia, sequitur, quod purus viator posset scire omnia. Consequens falsum, cum hoc solum potest intellectus divinus ». Hic concedo consequentiam et nego consequens esse falsum ; et quando improbat dicens, quod solum potest intellectus divinus, nego illud assumptum. Si enim puer scit omnem dualitatem esse numerum parem, quamvis non distincte in speciali, quid miri, quod homo purus viator scit omne ens esse eius et sic quod scit omnia, sicut scit Deus. Et ergo Philosophus dicit 1 Posteriorum, quod scivit omnem dualitatem esse numerum parem in generali. Unde dicit : « quodammodo scivit et quodammodo nescivit » : scivit in generali, sed nescivit in particulari.

 

[3.] Iam restat contra dicta reverendi baccalarii arguere et quia ponit 1 conclusionem istam : « Non repugnat creaturae ex parte sui eam fuisse ab aeterno ».

Contra : repugnat praesenti instanti temporis creatio, quod signo per A, fuisse ab aeterno.

Et volo semper conformiter intelligere esse pro existere per creationem facto, sicut reverendus baccalarius intendit, et arguo sic : Impossibile est praesens instans temporis A aeternaliter extitisse ; ergo conclusio falsa. Consequentia nota est, antecedens probatur, quia detur oppositum : possibile est praesens instans A aeternaliter extitisse.

Ponatur, quod extitit A instans praesens aeternaliter ; tunc sic : praesens instans A extitit aeternaliter, ergo est sine initio ; consequens falsum et consequentia tenet ex « quid nominis » aeterni, ut dicit suppositio in conclusione mea 4, quod autem consequens sit falsum.

Nam primo sequitur, quod praesens instans toti tempori aequaretur vel praecederet totum tempus ; 2° sequitur, quod nullum instans temporis aliud instans praecederet ; 3° quod essent plura instantia simul ; 4° quod in A instanti praesenti fierent generationes et corruptiones ; sed ista sunt veritati philosophicae contraria, ergo conclusio non est verisimiliter sustinenda. Quod autem illa secuntur, patet : nam ex quo A praesens instans temporis creatum ex data conclusione est aeternaliter creatum, tunc non incepit existere et per consequens tempus secundum nullam partem sui praecedit illud instans A. Et quia ipsum instans A est aeternum, ergo aperte post non sequitur tempus ipsum A, sed oportet, quod vel A instans praecedit ipsum totum tempus, vel sequitur, vel est aeque primo cum toto tempore. Et par probatio est de 2° consequente et de 3° et 4°.

Notum est, quod in illo instanti, ex quo nec inciperet nec desineret esse, quod generationes et caeterae alterationes fierent in eodem, et eadem ratione. 2° conclusio est falsa, quae dicit : Non repugnat potentiae divinae creaturam ab aeterno produxisse ; nam ambae istae conclusiones cum suis corollariis stant vel stare videntur in claudo pede. Unde arguit reverendus frater Ioannes pro conclusionibus sic : « omnis effectus, qui subito producitur, potest esse coaeternus suae causae. Sed creatura subito est a Deo producta, ergo potuit sibi esse coaeterna ».

Ecce argumentum hoc peccat in materia et in forma ; in materia, quia maior est falsa, nam nullum instans temporis, quod subito producitur, similiter nullus spiritus creatus, potest esse Deo coaeternus, immo nec mundus, qui est subito productus. In forma autem peccat, quia variatur in argumento copula de praesenti in praeteritum.

2° arguit sic pro conclusionibus : Non plus repugnat Deo mundum produxisse pro instanti aeternitatis, sicud pro instanti temporis. Sed secundum non repugnabat, ergo nec primum. Ecce argumentum istud peccat in forma, quia est ex omnibus negativis. Et in maiori includitur falsitas comparativo accepto improprie ; nam repugnabat divinae potentiae pro instanti aeternitatis produxisse mundum, sed non repugnabat produxisse eum in primo instanti temporis.

Et quando probat, quod pro instanti aeternitatis nec repugnabat ex parte divinae potentiae, nec ex parte creaturae, ibi diceretur secundum Thomam de Argentina, quod repugnabat ex parte creaturae, sed non ex parte divinae potentiae ; sic, quod Deus potuit producere mundum aeternaliter, sed mundus non poterat, produci. 2° potest dici, quod repugnabat ex parte utriusque ita, quod non potuit Deus pro instanti aeternitatis mundum produxisse, quia tunc tam perfectus foret mundus sicut Deus. Unde quia Pater aeternaliter, dat esse Filio, necesse est Filium esse aeque perfectum sicut Patrem. Et patet, quod conclusiones illae cum corollariis, quae supra dixi, non possunt bene stare.

 

Tunc ponit reverendus baccalarius in articulo secundo conclusionem istam : « aliqua Dei praecepta quoad substantiam operis possunt impleri absque gratia gratum faciente ».

Contra : impossibile est mandatum Dei impleri, nisi impleatur primum praeceptum, quod est diligere Deum. Sed impossibile est hominem diligere Deum absque gratia gratum faciente, cum diligere Deum est bene bonum velle Deo, quod praesupponit gratiam gratum facientem in homine : igitur nulla praecepta Dei quoad substantiam operis possunt impleri absque gratia gratum faciente.

Maior arguitur sic : Mandata Dei implere in bona consequentia sequitur ad Deum diligere ; nam sequitur « ille homo Deum diligit, igitur ille homo mandata Dei servat » et hinc Salvator Ioannis 14 dicit : Si quis diligit me, sermonem meum (et sic mandata) servabit. Et iterum ait : Si diligitis me, mandata mea servate ! Similiter : in diligere Deum dependet omnis lex et prophetae, Matth. 22 : igitur nulla lex mandatorum Dei potest impleri, nisi impleatur prius in radice, quae est Deum diligere, quod est actus operis, quoad substantiam, qui non potest impleri absque gratia gratum faciente : igitur videtur, quod conclusio non sit vera.

Secundo arguitur sic : Impossibile est mandata Dei impleri sine Deo, ergo et absque gratia gratum faciente. Si non, sequitur : detur oppositum consequentis, quod possibile est aliqua mandata Dei impleri absque gratia gratum faciente. Contra sequitur : possibile est aliqua mandata Dei impleri absque gratum faciente, ergo pro descensu distributionis possibile est aliqua mandata Dei impleri absque ista gratia gratum faciente - demonstrato Deo, cum ipse sit gratia gratum faciens. Consequens falsum repugnans antecedenti : ergo consequentia fuit bona.

 

Item ponit reverendus frater in eodem articulo conclusionem istam : Nullus potest implere Dei mandata quoad intentionem praecipientis absque speciali dono gratiae gratum facientis. Contra : irundo, ciconia, milvus, turtur ex scriptura parent mandatis Dei et implent mandata Dei quoad intentionem ipsius Dei praecipientis absque speciali dono gratiae gratum facientis : ergo conclusio falsa.

 

Item ponit in tertio articulo conclusionem istam : productio alicuius rei ex nihilo arguit infinitam potentiam in producente. Contra : nulla productio est ex nihilo. Probatur 1° sic : nec productio ex nihilo est, cum iam illa desiit esse, nec aliqua alia : igitur nulla. Vel detur aliqua : 2° sic omne quod producitur, producitur ex Deo, igitur ex aliquo et per consequens non ex nihilo. Tenet consequentia, quia eiusdem rei non possunt esse causa vel causae contradictoria sibi invicem contradicentia ; et antecedens patet per illud Ad Romanos 11 : ex quo omnia.

Item ponit eiusdem conclusionis corollarium 5 istud : « Omne factibile potest Deus producere ». Contra sequitur « omne factibile potest Deus producere » ; sed iste mundus factus est factibile, igitur istum mundum factum potest producere. Consequentia nota est et minor patet virtute ampliationis ; consequens vero falsum : nam si istum mundum factum potest Deus producere, tunc posset omnes eius partes producere et sic tempus factum potest producere et per consequens praeteritum revocare. Consequens contra b. Ieronimum et contra philosophos, qui dicunt, quod hoc Deus caret, videlicet quod non potest praeteritum revocare.

Haec sint dicta cum humili reverentia et informatione reverendi domini Ioannis, baccalarii sacrae theologiae.

Section 1 of 45
Next section