Distinctio II — Livre III — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre III
DISTINCTIO II
Periocha
Totum ut curares hominem deus optime, totum
Crederis a nobis associasse tibi.
Naturam humanam filius Dei totam assumpsit, ut sic eam totam curaret, quae protoparentis peccato tota corrupta fuit. Totam inquam, conrra quorundam haereses, id est, corpus et animam cum proprietatibus eorundem. Quod enim est inassumptibile, est incurabile. Attamen carnem mediante anima assumi congruebat ob divinae simplicitatis subtilitatem, quod non debet intelligi ordine temporis, sed naturae. Tametsi autem ininvestigabilis sit et inexplicabilis unio naturae humanae cum verbo, error tamen detestandus est eorum, qui dicebant non veram Dei filium carnem assumpsisse, sed simulatione quadam ostendisse, ignaviter nimirum suspicantes a carne humana divinitatem inquinari, cum nec solis corporalis radii a sordibus, quas contingunt, maculantur.
