Distinctio XIII — Livre III — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre III
DISTINCTIO XIII
Periocha
Christum virginea post quam conceptus in alvo est,
Sic, nihil ut supra, cuncta habuisse simul.
Plenus fuit sapientia, et gratia, ac omnibus donis Christus, secundum hominem mox ab instanti, quando conceptus est, adeo ut nec amplius accipere posser. Non enim est ei datus spiritus ad mensuram, et de plenitudine ipsius, ut puta capitis, secundum quandam similitudinem omnes reliqui acceperunt. Nec contra hoc est, scripturas dicere est in his profecisse. Nam hoc fiebat non per augmentum talium successive accipiendum, sed secundum exteriorem et ampliorem manifestationem. Quo etiam modo intelligendum est, quod Ambrosius dicere videtur, eum secundum sensum hominis profecisse, iuxtaque scriptura insinuat eum parentes ignorasse, id sic se ad eos habuisse, quasi agnitionis eorum tunc expers esset. Vel extra textum dici potest, de experimentali hoc scientia accipiendum.
