Distinctio XIV — Livre III — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre III
DISTINCTIO XIV
Periocha
Omnia Christi animam novisse fatebimur omnes,
Non tamen omnipotens ipsa fuisse datur.
Omnia quae Deus scit, anima Christi per scientiam ipsi collatam in verbo cognoscit : nec tamen per hoc scientiae Dei aequatur, quando non ita perspicue, ut deus ea intelligit. Novit igitur omnia quae Deus, quo ad numerum scitorum, non tamen quo ad sciendi modum. Ex hoc autem non sequitur, eam creare quid posse. Quamvis etiam creandi habeat scientiam, agnoscens quomodo mundus est creatus, non tamen creandi habet potentiam, cum sit creatura, quae capax non est omnipotentiae, qualis in creatione requiritur veruntamen iuxta Ambrosium, Christus omnipotentiam, quam filius Dei semper habet naturaliter, hanc dum filius hominis factus est, ex tempore accepisse dicitur, pro eo quod persona quae verbi semper fuit , futura quoque erat persona hominis.
