Distinctio XXIX — Livre III — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre III
DISTINCTIO XXIX
Periocha
Quemlibet affectu simili deamare, vel aequo
Quemlibet effectu, lex data nulla iubet.
Dilectionis ordo deposcit, ut diligantur diligenda, aliis posthabitis. In diligendis quoque plus diligatur id, quod plus diligibile est, sic ut primum et super omnia diligatur Deus, dehinc anima propria, deinde proximus, et ultimo proprium corpus. De proximis autem opinantibus quibusdam, quod affectu quidem omnes aequaliter diligendi sunt, non autem effectu : aliis vero tam assedu, quam effectu aequaliter eos diligendos, dicentibus : Magister tertiam amplectitur viam, ut scilicet nec affectu, nec effectu aequaliter sint diligendi, cum ordo absque inaequalitate esse non possit, et effectus affectui caeteris paribus respondere debeat. Ea autem quae in oppositum videntur, intelligenda veniunt, pro quanto ad idem beatitudinis bonum omnes diligere debemus : non tamen aequali oportet affectu id fiat, sed meliores amplius. Sunt proinde boni extranei in hac vita plus diligendi, qui parentes mali, cum vinculo charitatis sint nobis coniunctiores. Inimicos quoque dominus nos diligere iubet ob bonum naturae, quod in omnibus diligendum est, et ut ad bonum moris convertantur : vitium autem in eisdem, immo et in parentibus odiendum, ltaque sunt hi charitatis gradus quatuor.
