Distinctio XXII — Livre III — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre III
DISTINCTIO XXII
Periocha
Non tibi verum homine persuadeat ipse Magister
Christum sub tumuli colle fuisse sacri.
In triduo mortis suae Christus secundum Magistri sententiam fuit verus homo, vera ipsius morte non obstante : nec tamen dicendus fuit tunc homo mortalis vel immortalis, quod ipse solum in puris hominibus locum habere dicit. Ex qoud et concedit, quod et in sepulchro et limbo Christus tunc fuit homo, quia ibi erat secundum hominem, non tamen per hoc ubicumque fuit homo, eo quod non secundum quod homo, sed secundum quod Deus, est ubique. Haec autem vult sequi ad inseparabilem unionem humanitatis Christi ad personam verbi, respondens ad rationes in oppositum. Sed in his non tenetur ab aliis, qui et ut veras rationes illas assumunt, scilicet quia Christus in quantum homo, vere mortuus erat, homo autem mortuus, non est homo, et sic de aliis. In illo tamen triduo Christus totus fuit in sepuIchro, et totus in limbo, quamvis non totum. Per verbum enim totus repraesentatur persona, per totum autem natura. Persona autem ipsius cum sit invisibilis, non fuit maior coniunctis inter se anima et corpore, quam separatis, quae tamen ipsa per mortem non reliquit. Sed et filius hominis, seu ille homo, scilicet Christus, venit de caelo et est ubique, et filius Dei crucifixus est, etc. per communicationem idiomatum, respiciendo scilicet ad personae unitatem. Et haec tantum de verbi incarnatione.
