Distinctio XXXIII — Livre III — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre III

Distinctio XXXIII

DISTINCTIO XXXIII

 

Periocha

Quatuor egregias sanctae moderamine vitae

Virtutes, Christum nemo habuisse negat.

 

Virtutes cardinals seu principaIes, quatuor sunt, scilicet iustitia, quae (ut Augustinus loquitur) est in subveniendo miseris : prudentia, quae est in praecavendis insidiis, fortitudo, in perferendis molestiis : temperantia, in coercendis delectationibus pravis : quibus quidem in hac vita bene vivitur, et post hanc vitam pervenitur ad aeternam. Et haec in Christo plenissime fuerunt secundum usum quem habent in patria, atque etiam secundem eum quem habent in via, quo ad passiones ab extrinseco illatas. Quae etiam virtutes in patria remanebunt, quantum ad habitum, quamvis alium ibi usum sint habiturae.