Distinctio XX — Livre III — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre III

Distinctio XX

DISTINCTIO XX

 

Periocha

Etsi aliter potuit Deus instaurare salutem,

Congruit in primis mors tua Christe tamen.

 

Alio quidem modo quam per Christi passionem, deus cui potestati omnia subsunt, hominem liberare potuisset, sed nullus alius infirmitati nostrae sanandae fuerat convenientior. Hoc enim modo voluntas hominis per amorem magis in Deum dirigitur, et iustitia manifestius est observata in victoria diaboli, qui cum Christum occiderit nullam in eo mortis causam reperiens, potestatem usurpatam in omnes fideles iure amisit. Neque tamen etiamsi Deus (quod potuit) uno nutu hominem redemisset, iniuria alicui esset illata quippe in cuius manu universa consistunt. Christus ergo hostiam et precium redemptionis nostrae seipsum offerens, per passionem suam causa fuit effectiva et auctor reconciliationis humanae, pro omnibus quidem sufficienter, efficienter vero pro electis tantum. Qui et cum ad passionem traditus sit a seipso, a patre, a Iuda, et a Iudeis : hi tamen ultimi quamvis opus eorum operatum bonum esset, habito respectu ad operantium intentionem, pessimum egerunt facinus, innocentissimum dominum ex iniquitate offerentes, quem pater ac ipsemet seipsum ex maxima obtulerant charitate.