Distinctio XXIII — Livre III — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre III

Distinctio XXIII

DISTINCTIO XXIII

 

Periocha

Quicquid ad aeternae spectat decreta salutis,

Hoc si oculi nequeant, iudicat alma fides.

 

Occasione dictorum de plenitudine gratiae Christi, inquirendum est de fide, spe, et charitate. De quarum prima advertendum, quod ipsa est virtus, qua creduntur ea quae non videntur : quae quidem capta vel pro credibili, vel habitu informi, non est virtus, sed dum est habitus charitate informatus, quomodo est in solis iustis. Cum etiam aliud sit credere Deum, et credere Deo, ac credere in Deum : primis duobus modis etiam peccatoribus immo et daemonibus credere competit, et est nihilominus donum Dei. Tertio autem modo non competit nisi fidem formatam habentibus. Hoc enim modo credere, est per opera bona in Deum ire. At in habente fidem informem charitate superveniente, utrum ea maneat et formetur, an ea depulsa alia succedat, quaestio est, licet prius magis dicendum videtur. Est aut una tantum confitenda esse fides, sive pro credibili fides capiatur, sine pro habitu. Hic enim est in uno idem numero, in diversis autem saltem idem specie. Quamvis autem ea quae credimus, aperte non videmus, credere tamen nos intellectualiter cognoscimus. Est enim fides (secundum Apostolum) de sperandis rebus et non apparentibus. Quae fides etsi convenientiam quidem aliquam habet cum spe, magis tamen ab ea dissert. Unde et definitio fidei, spei proprie non convenit. Quod autem Magister inducit de charitate hominis, quod sit spiritus sanctus, non tenetur, ut et supra lib. I. habitum est.