Distinctio III — Livre III — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre III

Distinctio III

 DISTINCTIO III

 

Periocha

In lumbis Abrae quanquam pie Christe fuisti,

Vt Levi tamen es non decimatus ibi.

 

Iuxta sanctorum attestationis convenientiam, caro Christi in virgine peccato ut reliqua virginis caro obnoxia fuise dicitur. Operatione vero spiritus sancti omnino mundata est, antequam ab eo assumeretur : patiendi tamen possibilitate, non necessitate, sed libera ipsius voluntate inexistente. Nam et ipsam virginem spiritus sanctus praeveniens, a peccato sic expurgavit, ut et a fomite peccati, aut ipsum totaliter auferendo, quod magis videtur : aut ipsum sic attenuando ut nullius postea peccati occasio ipsi esset, eam liberarit. Insuper et (ut Evangelica docet lectio) potentiam generandi absque viri semine ipsi contulit. Quamvis autem Christus secundum corpulentam substantiam in lumbis Abrahae, sicut et Levi fuerit : tamen non in eo decimatus est, ut ille, quia non ut ille secundum seminalem rationem ab eo descendit, neque secundum legem communem, sed supra naturae vires et sine peccato. Unde et primitiva nostrae massae assumpsisse dicitur. Hinc et caro eius similis fuit carni nostrae non in culpa, sed in poenalitate. Quae etiam mox in conceptionis suae initio membrorum debita distinctione formata est, simul et animata atque assumpta, quamvis per successum temporis sumpserit corporis incrementum.