Distinctio XV — Livre III — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre III
DISTINCTIO XV
Periocha
Sustinuit nostrae Christus discrimina vitae,
Quae sibi pro nobis congrua visa pati.
Veram hominis naturam tam corporis quam animae rationem passibilem Christus assumpsit cum utriusque defectibus poenalibus, non quidem omnibus, sed iis quos ipsum suscipere decuit, et saluti nostrae expedivit secundum quod et intelligendae sunt, si quae scripturae occurrunt, quae cum omnes defectus praeter peccatum assumpsisse asseverant. Hinc dicere dolorem in carne, et in anima tristitiam veram passionis tempore Christum non sensisse, a veritate alienum est, et haereticum, ac si dicatur, ipsum non hominem verum, sed eius tantum similitudinem assumpsisse. Hinc verba Hilarii quae oppositum dicere videtur, sane intelligi oportet. Quos tamen defectus poenales non coacte assumpsit, sed voluntarie, secundum quandam quasi propassionem, qua mens ipsius a rectitudine, et Dei contemplatione eisdem passionibus non fuit dimota.
