Distinctio XXVIII — Livre III — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre III
DISTINCTIO XXVIII
Periocha
Demandata foret quamvis dilectio nulla.
Corporis ac animae certa tenenda tamen.
Quicquid diligi ex charitate oportet, in dictis duobus, de dilectione mandatis continetur. Quatuor enim ex ea diligenda tradit Augustinus. Quae sunt, Deus supra nos, proximus iuxta nos, anima nostra, et corpus quod est infra nos, de quibus tamen ultimis duobus, praecepta dari non oportuit : quia in aliis implicantur, et ipsa diligere naturaliter homini insertum est. Neque enim viri iusti corpus macerantes, ipsum ob se, sed ob corruptiones ipsius odiunt. Nomine autem proximi quilibet cui beneficium conferendum est, atque per hoc omnis homo intelligi debet, quod et ex parabola Domini de semivivo patet. Insuper et is a quo accipitur. Hinc angeli qui multa nobis bona impendunt, proximi nostri censendi sunt, ac diligendi. Quamvis autem a deo omnia habeamus, ipse tamen proximus noster non est, sed incomparabiliter excellentior. Hinc dilectio supra nosmetipsos, et maxima ipsi debetur. Homo etiam Christus quamvis nomine proximi contineatur, magis tamen eum quam nos pro sui excellentia diligere debemus, licet minus tamen quam Deum : quia in hoc eo minor est. Advertendum quoque quod alter alterius proximus dici potest, aut scilicet conditione primaeve originis, ut sunt omnes homines : aut spe conversionis et salvationis, ut sunt non modo ad fidem conversi, sed etiam convertibiles : aut propinquitate cognationis, ut sunt nobis sanguine specialiter iuncti : et ratione beneficae subventionis, quales sunt sancti angeli.
