Distinctio XXV — Livre III — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre III
DISTINCTIO XXV
Periocha
Quicunque aethereas usquam conscendit ad arces,
Hunc mediatoris iuvit aperta fides.
Omni tempore mundi, fides homini ad salutem fuit necessaria nec sufficiebat credere Deum esse et in se sperantium remuneratorem fore, sed et mediatoris fidem habere oportuit, quae tamen fides articulorum distincta cognitione, et credentium constantia et devotione crevisse probatur. Quae et de veteris testamenti hominibus intelligi debens, quorum nullus sine fide mediatoris salvari poterat, quamvis quod nos in hoc factum credimus, ipsi credebant esse futurum. Veruntamen simplices implicite hoc credebant in fide maiorum, quibus hoc expressius erat revelatum, sicut et modo maiores eadem expressius credere oportet. Credi autem tunc secundum quosdam expresse oportuit mediatoris nativitatem, mortem, resurrectionem, et iudicium : secundum alios autem, sufficiebant primum et ultimum cum fide trinitatis. Quam fidem et Cornelius Centurio habuit : unde et Deo acceptus erat, quamvis Christum iam venisse nesciret, pro quo et denunciando Petrus ei missus fuit. Ubi et advertendum, fidem, spem, et charitatem, secundum operationem interiorem in praesenti aequaliter intendi : inter quas tamen charitas maior dicitur, quia aliis evacuatis in futuro, ipsa manet, et est mater aliarum. Dicuntur autem fides et spes charitatem praecedere : non quidem causa aut tempore, sed quia illa sine istis esse non potest, cum istae sine hac aliquo modo, etsi infrustuose, et non pie, cohaereant.
