Distinctio XXXII — Livre III — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre III

Distinctio XXXII

DISTINCTIO XXXII

 

Periocha

Non est unus amor, licet afferat ipse Magister,

Quo calet omnipotens, et pius ardet homo.

 

De dilectione dei dicere volens Magister, ponit eandem esse charitatem increatam, qua ipse Deus nos diligit, et qua nos eum diligimus, scilicet divinam usiam seu essentiam : quod quidem ex parte Dei certum est, ex parte autem nostra, nisi et habitum esse concedat charitatem in mente diligentis a spiritu sancto infusum, non conceditur : de quo et supra dictum est. Praefata autem dilectione Deus una eademque omnia creata ab aeterno aequaliter dilexit ipsam in se considerando, utputa quae est aeterna et immutabilis dei essentia : quae nec magis nec minus suscipere potest. Secundum efficientiam autem id magis ab aeterno dilexit se dicitur, cui in tempore absque sui mutatione plus boni impartitur. Unde et secundum effectum unum plus uno tempore, quam alio diligere dicitur. Quod autem de electis astruitur, absolute deum eos ab aeterno dilexisse, de reprobis non conceditur, nisi cum additione, scilicet, in quantum opus eius erant futuri.