Distinctio XXXI — Livre III — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre III
DISTINCTIO XXXI
Periocha
Saepius in terris divinum perdit amorem,
Quem tamen in caelis perdere nescit homo.
Non est necessarium, charitatem semel habitam semper permanere : sed habita amitti potest, et amissa recuperari : sicque a damnandis quandoque habetur, et a praedestinatis quandoque temporaliter amittitur, non autem finaliter, ut gratia Dei non recuperetur. Quae vero ex Apostolo et aliis contra allegari possunt, intelligi debent de charitate perfecta, et secundum finalem charitatis effectum. Licet autem et fides et spes in patria tam quo ad habitum quam actum, sint evacuandae, sicut et scientia quo ad actum destruetur, substantia ipsius manente, charitas tamen quo ad utrunque manebit. Quae et charitas secundum modum patriae in Christo fuit. Unde et modum charitatis eorum qui sunt in patria, ipse adhuc in via servavit, ita scilicet, ut electos sicuti seipsum, ad vitam aeternam, dilexerit, eorumque salutem iuxta divinam optavit voluntatem.
