Distinctio XXXVII — Livre III — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre III

Distinctio XXXVII

DISTINCTIO XXXVII

 

Periocha.

Nil praecepta iubent tabulis conscripta duabus,

Quam tibi perpetuus rite colatur amor.

 

Decem sunt decalogi praecepta, quorum tria (scilicet primae tabulae mandata) ad Deum : reliqua vero septem (quae secundae tabulae dicuntur) ad proximum nos habent ordinare. Unde primum primae tabulae praeceptum (quod de cultu unius Dei existens, quamvis Origenes dividat, Augustinus tamen unum esse ostendit) ordinat ad patre, in quo est unitas et auctoritas. Alterum autem quod est de non assumendo in vanum nomine dei, allegorice filium patri aequalem significans, ordinat ad filium, in quo est aequalitas Tertium vero, quod est de sabbato sanctificando, id quod significat abstinentiam a vitiis pro futura quiete adipisenda suscipiendam, ordinat ad spiritum sanctum, cuius charitate nos eam obtineamus, per quem et sanctificamur. Secundae vero tabulae primum praeceptum, honorem et in casu provisionem parentibus exhibendam indicit. Secundo prohibetur corporale et spirituale homicidium. Tertio moechia exploditur, et omnis membrorum genitalium abusus. Quarto cavetur furtum et rapina et omnis iniuriosa alienae rei usurpatio. Quinto crimen mendacii et periurii interdicitur de quorum utroque cum paulo fusius deinceps actum erit, tum denique de reliquis duobus praeceptis infra disseretur.