Distinctio XL — Livre III — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre III
DISTINCTIO XL
Periocha
Furti et adulterii prohibet lex edicta factum,
Cum desiderium lex utriusque vetat.
Sextum ultimae tabulae praeceptum et ordine decalogi nonum, quod est de non concupiscenda proximi uxore, et praeceptum finale de non appetenda qualibet re alterius, differunt a duobus prioribus moechiam et furtum prohibentibus. In his enim prohibita sunt opera, in illis vero concupiscentia, ac per hoc actus interiores. Quod autem lex vetus manum tantum comprimere dicitur, non animum, quo ad caeremonialia intelligi potest : vel etiam quod non ita generalis fit prohibitio concupiscentiae, sicut in lege nova, quae et ideo utrunque comprimere dicitur. Littera autem occidens lex vetus dicitur, eo quod concupiscentiam quidem mandato occasionaliter auget, nec gratiam tribuit, quae per Evangelium datur abundantius. Hic et littera legis ab Evangelio distare dicitur, quia in eis diversa promissa, sacramenta diversa, diversa quoque non quidem moralia, sed caeremonialia inveniuntur praecepta.
Libri tertii finis.
