Distinctio XXXV — Livre III — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre III
DISTINCTIO XXXV
Periocha
Est distincta aliis praeclara scientia donis,
Numine quam sacro dicimus esse datam.
Etsi tam sapientia quam scientia, prout dona sunt spiritus sancti, divinarum humanarumque rerum notitia dici possint, proprie tamen sapientia divinarum, scientia autem est rerum humanarum. Quae etiam sapientia theosebia appellatur, hoc est Dei cultus, quo videlicet Deum agnoscimus et amamus, scientia vero a malis abstinemus. Hinc ad supernorum contemplationem illa pertinet, ista vero, ad temporalium actionem. A sapientia etiam intellectus per hoc distinguitur, quod cum haec de rebus sit aeternis, iste de rebus etiam est ex tempore ortis, quodque sapientia de cognitis per eam delectamur : at non sic intellectu, quo res tantum apprehendimus. Sic igitur scientia valet ad temporalium rerum rectam administrationem, et ad bonam inter malos conversationem, intelligentia vero ad creatoris et creaturarum invisibilium speculationem, sapientia vero, ad solius aeternaeve ritatis contemplationem et delectationem . Quae quidem ut dona sunt sancti spiritus, ab eis quae a natura sunt nominibus eisdem appellata, ex hoc ipso diferunt, et ea perficiunt. Nec dicta sapientia Deus est, sed magis donum est ipsius.
