Distinctio V — Livre III — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre III

Distinctio V

DISTINCTIO V

 

Periocha

Nec credas aliam quod sumat hypostasis una.

Etsi naturas continet una duas.

 

 

In incarnatiois mysterio nec persona assumpsit personam, nec natura personam, sed persona divina naturam, scilicet humanam. An autem divina natura humanam naturam assumpserit, videtur esse in autoribus contrarietas. Concilium namque Toletanum dicit, quod solus filius carnem seu naturam assumpsit humanam. Autoritares autem quaedam aliae dicere videntur, naturam divinam assumpsisse. Tenendum tamen est personam divinam naturam assumpsisse humanam. Unde illae autoritates capiendae sunt, quod divina natura humanae naturae in persona filii sit unita, et secundum hunc intellectum divina natura dicetur incarnata scilicet in filii persona. Unde et cum dicitur solum filium carnem alsumpsisse, natura quidem non excluditur, sed incarnationem ad personam aut patris aut spiritus sancti terminatam non essse designatur. Nec tamen per hoc dici debet divina natura caro facta, ne conversio naturae in naturam significari putetur. Neque etiam natura divina homo facta, vel esse dicitur, quia non sic in unitatem et singularitatem sui, ut persona verbi, humanam assumpsit naturam. Manet enim in singularitate personae naturarum distinsta proprietas. Porro personam hominis verbum non assumpsit, sed assumendo sibi naturam uniuit, et uniendo assumpsit, sicque personalitatem praevenit. Quod vero Augustinus dicit verbum assumpsisse hominem, intelligitur per hominem non persona, sed natura. Quod etiam Magister dicit animam separatam esse personam, non tenetur.