Distinctio VII — Livre III — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre III

Distinctio VII

DISTINCTIO VII

 

Periocha

Quaestio quid veri teneat praegressa, Magister

Disserit in praesens saturque superque tibi.

 

Locutiones illae et quibus distinctione praecedenti dictum est, secundum tres dicendi modos similiter habitos, diversimode determinantur. Nam iuxta primum, Deus factus est homo, et econverso etc. eo quod Deus substantia rationalis esse coepit, quae ante non fuerat, et sic factus est aliquid : ac illa substantia coepit esse deus, quod ex gratia habuit, non ex meritis nec natura. Quod cum ab aeterno praevisum fuerit, ideo Christus praedestinatus filius Dei dicitur. Iuxta secundum vero modum, Deus est homo et econverso : quia in incarnatione ex duabus naturis, et tribus substantiis subsistens esse coepit : atque hoc modo, quia humanam assumpsit naturam, secundum hanc homo dicit esse a deo assumptus. Unde et secundum hunc modum Christus etiam in quantum homo, est aliquid scilicet ex corpore et anima constitutum. Et secundum quod humana natura unita est dei rati in tempore, quae unio ex gratia facta est, et ab aeterno a Deo praedestinata, et sic etiam est praedestinatus cognitus. Sed iuxta tertium Deus homo factus dicitur, et contra : quia Deus hominem accepit, et homo assumptus est a Deo, ita quod habens hominem, est Deus. Per hoc autem Christus non est aliquid secundum quod homo, sed aliquo modo se habens. Secundum quod etiam homo, praedestinatus dicitur esse filius Dei, eo quod ab aeterno praevisum sit, et in tempore per gratiam collatum, ut ipse existens homo, sit filius Dei. Neque vero Christus dicitur homo dominicus, etsi ita Augustinus olim locutus est, id quod postea retractavit.