Distinctio XIX — Livre III — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre III

Distinctio XIX

 DISTINCTIO XIX

 

Periocha

Christus inevicta natura perculit hostem,

Ut nobis tanto charior inde foret.

 

Per passionem et mortem suam Christus a peccato, et diabolo nos redemit, quod charitatis suae magnitudine charitatem in nobis vicissim accendi voluit, ut per fidem passionis et mortis eius qui se sacrificium pro nobis obtulit, dictorum malorum evasionem adipiscamur. Factus enim est homo, ut per mortem suam diabolum iuste vinceret in natura prius victa, sicque et a poena aeterna nos liberavit : quia culpam pro qua poena debetur, sua morte destruxit, temporalem quoque tandem ablaturus. Est proinde ob usum potestatis et operis expletionem, Christus proprie humani generis redemptor, quamvis primum et patri et spiritui sancto conveniat. Quapropter et pater, et spiritus sanctus redemptor quandoque nuncupatur. At mediator Dei et hominum solus ipse est, et non pater neque spiritus sanctus, secundum quod etiam nec Christus dicitur secundum, divinitatem, sed secundum naturam assumptam, qua et minor patre, et caput hominum esse probatur.