Livre III — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre III

Distinctio I

LIBER SENTENTIARUM TERTIUS,

qui agit de Verbi incarnatione, hominis reparatione, ac de virtutibus, complectitur Distinctiones 40.

 

 

DISTINCTIO I

 

Periocha

Impleto tandem decreti tempore missus

E gremio patris filius ipse sui est.

 

Secundum apostolicam autoritatem Deus pater misit filium suum in temporis plenitudine, quod est tempus gratiae et veriratis, in quo per charitatem legis fiat impletio, et verificetur patribus de salvatore facta promissio. Est enim haec missio filii incarnatio. Quae quidem filio magis quam aliis personis congruebat, ut quem admodum in sapientia patris omnia condita sunt, sic et per eandem omnia restaurarentur : et ille qui est a solo patre, primo mitteretur, sicque is qui in dietate filius erat, fieret et filius hominis. Per quod tamen non abnuitur, quin et pater et spiritus sanctus incarnari potuerint ac possint. Qui et cum filio assumptionem carnis fecerunt, sed ea ad solum filium terminata est, qui solus homo factus est.

Section 1 of 40
Next section