Distinctio XXXVII — Livre II — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre II
Distinctio XXXVII
Sunt autem et alii plurimi...
Circa istam Dist. XXXVII quaeritur :
QUAESTIO I
Utrum peccatum possit esse a Deo.
Videtur quod sic, quia quod est causa causae est et causa causati ; sed Deus est causa voluntatis ; ergo est causa actus peccati qui est a voluntate.
Contra. Augustinus super Ioannem : Sine quo factum est nihil, idest peccatum.
Respondeo. Communiter dicitur quod actus peccati potest accipi vel quantum ad substratum et hoc est materiale, vel quantum ad deformitatem et hoc est formale, et sic sunt duae conclusiones.
Prima est quod actus peccati quantum ad substratum est a Deo.
Secunda quod quantum ad deformitatem non est a Deo.
Prima conclusio probatur, quia ens et bonum convertuntur, et bonum est in omni genere sicut et ens, ex I Ethic. ; quod ergo habet propriam entitatem habet et propriam bonitatem ; sed actus iste quantum ad suum substratum habet propriam entitatem ; ergo et propriam bonitatem. Sed omne tale est a Deo ; ergo.
Sed hic est dubium quia tunc Deus faceret contra suam prohibitionem, prohibuit enim non peccare ; ergo si effective se habet quantum ad substratum actus peccati faceret contra suam prohibitionem.
Praeterea, arguit contra hoc Aureolus fortiter sic : si Deus ageret quantum ad substratum actus ; ergo necessario ageret quantum ad deformitatem actus.
Probatio consequentia : quando aliqua sic se habent, quod impossibile est illa ab invicem separari, quod agit in unum agit in reliquum ; sed sic se habet deformitas ad substratum actus ; ergo. Minor patet in odio Dei, ubi ad actum necessario sequitur deformitas. Ideo forte opinio quarta in 2 art. dist. XXXIV est verior, etc.
Secunda conclusio probatur primo sic : nullus homo Deo auctore fit deterior, per Augustinum Lib. 83 quaestionum ; sed si Deus esset causa deformitatis in actu, homo fieret, Deo auctore, deterior ; ergo.
Secundo sic : quod est causa omni enti ut sic non est causa non essendi per Augustinum ut supra ; sed Deus est causa essendi omni enti ; ergo non est causa non essendi ; sed si esset causa deformitatis in peccato, esset causa non essendi ; ergo.
Tertio sic : iustus iudex non punit homines pro eo quod facit ipsemet iudex ; sed Deus punit hominem pro deformitate peccati ; ergo.
Ad argumentum in contrarium dico uno modo quod Deus est causa illius peccati causati quantum ad substratum. Aliter dicitur et melius quod
verum est de eo quod habet causam effectivam et non defectivam ; peccatum autem habet causam defectivam.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur :
Utrum eventus fortuiti reducantur in aliquam causam quae sit eorum per se causa.
Videtur quod sic : quia omne per accidens reducitur ad per se ; sed fortuna est causa per accidens ex II Phys. ; ergo.
Contra. Effectus fortuitus est a fortuna ; sed fortuna est causa per accidens ; ergo.
Respondeo. Hic sunt tres articuli.
Primo ponuntur aliquae opiniones falsae.
Secundo ponuntur aliquae conclusiones de fortuna.
Tertio dicetur ad quaestionem.
Quantum ad primum, est una opinio quae dicit fortunam nec esse, sicut patet II Phys. cuius ratio est quia omnia quae fiunt habent causam determinatam aliam a fortuna ; ergo frustra poneretur fortuna.
Probatio antecedentis quia si vadens ad forum inveniat hominem pro quo non ibat talis inventio a fortuna est et tamen causa eius est determinata puta voluntas eundi ad forum.
Contra hoc arguitur ibi sic : fortuna est aliquid aut nihil. Si aliquid habetur propositum, si nihil tunc frustra ea usi fuerunt antiqui Philosophi sicut Empedocles et Democritus.
Ideo est alia opinio quae dicit fortunam esse sed immanifestam humano intellectui cum sit quid divinum et illam opinionem praetermittit Philosophus.
Alia est opinio Democriti qui dixit fortunam esse causam caeli et omnium partium mundi ex fortuito concursu astrorum.
Contra hoc obicit Philosophus primo sic : nobiliora sunt superiora quam inferiora ; sed illa inferiora non sunt a fortuna ; ergo nec superiora puta caelestia.
Probatio minoris quia non ex quocunque semine generatur quodlibet, sed ex determinato semine, quod non esset verum si esset a fortuna.
Secundo sic : ea quae sunt a fortuna non sunt uniformia ; sed in caelestibus non evenit deformitas ; ergo.
Tertio sic, et ponitur in fine capituli de fortuna ; nullum per accidens est prius eo quod est per se ; sed fortuna est causa per accidens ; ergo non est prior aliquo per se. Sed si esset, in caelestibus esset prior cum caelestia sint priora ; ergo.
Quantum, ad secundum dico septem conclusiones.
Prima est, quid sit fortuna ; et dico quod fortuna est causa per accidens in his quae sunt a proposito propter finem ut in paucioribus. Ad habendam autem istam definitionem Aristoteles utitur quadruplici distinctione.
Una causarum, una per se, alia per accidens ; fortuna non est causa per se ; ergo per accidens.
Secunda est eorum quae fiunt, alia fiunt semper alia frequenter, alia ut in paucioribus. Ea autem quae fiunt a fortuna non fiunt semper nec frequenter sed ut in paucioribus.
Tertia distinctio est quod quaedam fiunt propter finem, quaedam vero non, sicut cum quis fricat sibi barbam absque deliberatione.
Quarta est quod eorum quae fiunt propter finem, quaedam fiunt a proposito, quaedam a natura, et ex his distinctionibus colligit Aristoteles definitionem fortunae superius positam.
Secunda conclusio principalis est ista, quod fortuna est nobis ignota, et probatur a Philosopho, ubi supra sic : fortuna est causa per accidens ; sed ea quae sunt per accidens sunt infinita, infinita autem sunt ignota ; ergo fortuna est nobis ignota.
Tertia conclusio quod fortuna non habet esse simpliciter. Haec conclusio probatur a Philosopho ibidem : Causa per accidens habet effectum per accidens ; sed fortuna est causa per accidens ergo habet effectum per accidens. Sed quod est per accidens non est simpliciter ; ergo.
Quarta conclusio, quod forma non est sine ratione. Hoc probatur a Philosopho ibidem sic : quod est in paucioribus est sine ratione ; sed fortuna est huiusmodi ; ergo.
Quinta conclusio : fortuna differt a casu, quia casus est in plus quam fortuna ; nam omne quod est a fortuna est a casu, sed non e converso. Exemplum de tripoda quae eadem stetit ; hoc fuit casuale et non a fortuna, quia fortuita sunt tantum in his quae agunt voluntarie.
Sexta conclusio est quod nullum inanimatum nec puer nec bestia dicitur habere fortunam. Hoc probatur ibidem sic : fortuna est in his quae agunt voluntarie et per electionem ; sed nullum inaninatum nec puer nec bestia agit per electionem vel voluntarie ; ergo.
Septima conclusio et ultima est quod fortuna reducitur ad genus causae moventis. Hoc probatur a Philosopho II Phys. circa finem tractatus de fortuna sic : fortuna, vel est causa eorum quae sunt a natura, vel ab intellectu ; sed tam natura quam intellectus est causa ut unde principium motus ; ergo.
Quantum ad tertium articulum cum quaeritur, utrum effectus fortuiti reducantur ad causam per se, aut quaeritur de causa creata, aut divina. Si de causa divina, dicitur quod effectus fortuiti reducantur ad causam per se ut ad Deum si placet placeat, tamen Aristoteles videtur dicere oppositum primo idest de bona fortuna, forte, inquit, fortuna est quaedam causa Dei hoc, utique non videtur Deum enim dignificamus dominum existentem talium, ut dignis tribuat et bona et mala. Fortuna non sic, et ita nec causa quae est a Deo videtur, esse fortuna eo quod pravis eveniat ; non autem verisimile est Deum pravorum curam habere. Si autem quaeratur de causa creata dico quod effectus fortuiti non reducantur in causam per se quia causae eorum sunt casus et fortuna quae sunt causae per accidens ex II Phys. non quod ly per accidens tenet se ex parte causae eo modo quo Policletus est causa statuae per accidens, sed ly per accidens tenet se ex parte effectus, qui effectus evenit praeter intentionem agentis ; talis autem effectus non reducitur in per se causam creatam.
Ad argumentum in contrarium, cum dicitur omne per accidens reducitur ad per se, conceditur de accidente quod praecise se tenet ex parte causae, non autem de accidente quod se tenet ex parte effectus cum evenit praeter intentionem agentis, sicut est in proposito.
