Distinctio XIII — Livre II — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre II
Distinctio XIII
Prima autem distinctionis...
In ista Dist. XIII tractat Magister de operatione primae diei et de creatione lucis. Ideo quaero.
QUAESTIO I
An lux fuerit prima die creata.
Videtur quod non, quia proprium accidens non producitur sine proprio subiecto ; sed proprium subiectum lucis est sol, et sol fuit quarta die creatus ; igitur.
In contrarium est Magister in littera. Et confirmatur quia illud fuit primo creatum per quod distinguebatur dies a nocte ; sed illud erat lux ; ergo.
Responsio. Hic sunt quinque articuli.
Primo videndum est quid sit lux :
secundo quid lumen ;
tertio qualiter lumen gignitur a luce ;
quarto qualiter multiplicatur in medio ;
quinto quando lux fuit creata.
Quantum ad primum articulum dico quod lux non est substantia sed accidens. Quod probo tripliciter.
Primo, forma substantialis non est per se sensu perceptibilis ; sed lux est per se sensu perceptibilis ; ergo. Minor patet ; maior probatur : omne illud cuius praesentia est in aliquo sensu perceptiblilis, et eius absentia est perceptibilis ; ergo si substantia est sensu perceptibilis, absentia panis in Eucharistia est naturaliter perceptibilis, quod est falsum.
Secundo sic : quod uni est accidens nulli est substantia ; sed lux est alicui accidens, quia potest inesse et abesse praeter subiecti corruptionem.
Tertio sic per Aureolum : Illud est accidens alicui quod sibi additum in praedicatione non facit nugationem, sicut patet per Comment. VII Metaph. comm. 4 ; sed sine, nugatione dicitur sol lucidus ; ergo.
Quantum ad secundum articulum dico quod lumen non est substantia ; quod probatur tribus rationibus positis in praeced. Artic. quia concludunt hic sicut ibi. Et additur quarta ratio, quia vel esset substantia corporalis vel spiritualis ; non primo modo per argumentum Philosophi II de anima, quia tunc duo corporea essent simul, quod improbat Philosophus IV Phys. ; nec secundo modo, quia est extensibile.
Quantum ad tertium articulum dico quod lux gignit lumen tanquam propriam speciem similem sibi. Ad cuius intelligentiam est sciendum quod secundum Algazel in sua perspectiva triplex est radius, rectus, fractus, et reflexus. Radius rectus est qui diffunditur a corpore luminoso in medio eiusdem dyaphoneitatis et durat tantum quantum virtus luminosi. Radius autem fractus est qui concurrente medio alterius dyaphoneitatis, non tamen omnino opaco, multiplicatur in isto medio non secundum lineam rectam. Radius autem reflexus est, qui concurrente medio opaco antequam terminetur virtus activa luminosi diffunditur in partem oppositam. Istis modis lux potest gignere lumen. Sed tunc est dubium quomodo lumen est in medio.
Et ibi sunt duae opiniones extremae. Scotus dicit quod habeat esse intentionale, non quod intentio dicatur quia intendit sensum, sed quia est ratio tendendi in actum cuius est propria similitudo. Et probat, quod habet esse intentionale, quia si non esset ibi intentionaliter tunc positum super sensum prohiberet sensum.
Alia est opinio Aureoli et Thomae p.I q.67 a.2 quod habet esse reale in medio, tum quia habet effectum realem, tum quia denominat medium, tum quia expellit oppositum, scilicet tenebras.
Sed istae opiniones forte non sunt contrariae, nam intentio accipitur dupliciter : uno modo pro intentione logica, alio modo pro ente diminuto, quia non est ita perfectum sicut suum fundamentum. Et illo modo lumen habet esse intentionale in medio, quia eius esse non est ita perfectum in medio sicut esset in suo fonte. Et tunc argumenta Thomae non concludunt, quia illud esse intentionale potest habere effectum realem et denominare medium et expellere contrarium. Sed de hoc dicam diffusius alibi si contingat me scribere in II de Anima.
Quantum ad quartum articulum fuit opinio Empedoclis sicut sibi imponit Aristoteles II de anima, quod lumen non multiplicatur in medio in instanti, sed in tempore non perceptibili. Eandem opinionem tenet auctor libri de sphera. Sed teneo oppositum tum propter auctoritates Philosophi quae dicunt oppositum in II Phys. et in X Ethic. et in lib. de sensu et sensato, et in II de anima, tum propter rationes.
Et est prima ratio talis ipsius Philosophi in II de anima. Quando aliquid diffunditur in tempore imperceptibili super aliquod spatium, multiplicato illo spatio diffunditur in tempore perceptibili, quia duo imperceptibilia possunt facere unum perceptibile ; ergo si lateret nos multiplicatio luminis in parvo medio propter imperceptibilitatem temporis, non lateret nos in magno spatio ab oriente in occidens.
Secunda est ratio Aureoli et bona talis : si radius non generatur a sole in aere in instanti ; ergo nunquam generabitur. Consequens est falsum ; ergo et antecedens. Consequentia probatur, quia sol non est nisi in instanti in uno situ. Tunc in illo instanti aut generat radium aut non ; si sic, habetur propositum : si non, ergo nunquam generabitur ; quia sicut variatur situs solis, ita variatur linea recta secundum quam radius rectus derivatur.
Quantum ad quintum articulum, dico quod prima die fuit creata lux. Hoc probat Thomas sic : qualitas primi corporis debuit prima die creari ; sed lux est huiusmodi ; ergo.
Ratio non valet, quia agens perfectum et ordinatum prius producit subiectum quam qualitatem.
Ideo est alia ratio Basilii talis. Illud fuit primo creatum per quod producenda distincte cognoscebantur ; sed hoc erat lux ; ergo.
Ista ratio confirmatur per Magistrum qui dicit cap. 1 huius Dist. Congrue mundi ornatus a luce coepit unde cetera quae creanda erant viderentur.
Alia ratio potest ad idem adduci talis : sicut est in cognitione, ita est in operatione ; sed in cognitione incipitur ab universalibus ; ergo et in operatione. Sed communius et universalius est lux, quia in eo conveniunt corporalia et spiritualia ; ergo.
Sed hic sunt duo dubia : primum quid sit illa lux ; secundum quid factum sit de ea.
Dicunt aliqui ad primum quod per illam lucem intelligitur natura angelica illuminata per gratiam ; sed ille est intellectus allegoricus, non litteralis. Dicas ergo mihi quid fuerit illa lux litteraliter. Et dicit Aureolus quod illa lux nihil aliud fuerit litteraliter quam ipsamet dies. Sed hoc non credo esse verum, quia non est imperfectior prima dies quam sequentes. Sed in diebus sequentibus distinguebantur dies et opera ; ergo.
Ideo dico cum Magistro quod fuit corpus lucidum velut lucida nubes.
Ad secundum dubium dicit Magister quod aut de eo fuit corpus solis formatum, aut in ea parte caeli est in qua sol est, et sic ei est unita ut discerni non valeat.
Contra illud quod dicit Magister, quod de illa luce sit sol formatus, obicit Aureolus, quia tunc sol esset generabilis et corruptibilis. Sed argumentum non cogtt, nam ponunt aliqui caelum formatum de materia primo creata et tamen non ponunt ipsum generabile et corruptibile.
Ad argumentum principale patet per Magistrum quod lux illa non erat sine subiecto, quia erat in partibus illis quas nunc illustrat solis diurna lux.
