Distinctio II — Livre II — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre II
Distinctio II
De angelica quidem natura.
Circa istam Dist. 2. oportet quaerere de tribus.
Primo, de mensuris Angelorum.
Secundo, de locatione Angelorum.
Tertio, de motu ipsorum.
Quantum ad primum quaero :
QUAESTIO I
Utrum Angeli quantum ad esse et quantum ad operationem mensurentur aevo rei tempore.
Videtur quod tempore, quia ratio prioris et posterioris cum successione integrant rationem temporis ex IV Phys. ; sed in angelo est ratio prioris et posterioris cum successione et eius duratione ; ergo. Minor probatur per rationes fundamentales Bonaventurae.
Primo sic : Augustinus super Gen. ad lit. dicit sic : sicut aer respectu solis non est factus lucidus sed sit, ita creatura respectu Dei ; sed omne tale est in continua successione et fieri ; ergo.
Secundo sic : Aut in actuali existentia angeli est successio, et habetur propositum ; aut non, et tunc essentia eius est simplex sicut esse Dei, et sic non differt in eo fuisse et fore ; ergo sicut Deus non potest facere angelum non fuisse, ita nec fore, quod est inconveniens.
Tertio sic : Angelus durabit in infinitum ; ergo si tunc habet totam durationem sine successione, habebit nunc formaliter durationem infinitam, et sic est infinitus.
Confirmatur, quia illud nunc quod potest coexistere infinito est infinitum ; sed facta hypothesi, angelus est huiusmodi ; ergo.
Quarto sic : Contradictio non potest verificari de eodem absque successione instantium mensurantium ; sed de angelo verificantur contradictoria ; ergo.
Probatio minoris : Angelus potuit creari non peccator, postea peccavit ; peccare autem et non peccare sunt contradictoria. Eodem modo potest creari, deinde annihilari ; quae etiam contradicunt.
In contrarium est Auctor lib. de causis, qui dicit quod inter rem cuius actus et substantia est in momento aeternitatis, et inter rem cuius substantia et actio sunt in momento temporis, est res media cuius est substantia in momento aeternitatis, et actio in momento temporis.
Respondeo hic quatuor sunt videnda.
Primo, quid sit tempus.
Secundo, quid sit aevum.
Tertio, si esse angeli mensuratur tempore vel aevo.
Quarto, qua mensura mensurantur angelorum operationes.
Quantum ad primum, salva meliori sententia, quae non consonat dictis Doctoris nostri, pono duas conclusiones.
Prima, quod tempus quantum ad suum esse materiale non est nisi motus primi mobilis.
Secunda conclusio quod tempus quantum ad suum formale, ut mensuratur ab anima, addit super motum praedictum rationem prioris et posterioris.
Primam conclusionem probat Aureolus sic : Sicut se habet dimensio ad omne quantum permansi vum, ita tempus ad omne quantum successivum ; sed dimensio materialiter non est nisi quantum permansivum ; ergo tempus materialiter est quantum successivum. Sed illud est motus primi mobilis ; ergo.
Confirmatur per Avicennam III Phys. c. ult., ubi dicit quod tempus non est aliud quam quantitas.
Item per Augustinum lib. XI confess. ubi dicit expresse quod tempus est motus.
Secunda conclusio probatur primo per defininitionem temporis, IV Phys. ubi dicitur quod tempus est numerus motus secundum prius et posterius.
Et in fine IV Phys. quaerit Philosophus, utrum si non esset anima, esset tempus. Et respondet quod non, quantum ad suum esse formale, et probat per hoc quod numerus non est sine numerante, numerans autem est anima. Tempus autem est formaliter numeratum ab anima ; ergo.
Sed hic sunt duo dubia. Obicit enim unus Doctor Landulphus per argumentum Philosophi IV Phys., sic : Quorum differentiae determinativae sunt diversae, et ipsa sunt diversa ; sed tempus et motus, ut materialiter sumuntur, determinantur diversis differentiis ; ergo.
Probatio minoris, nam motus determinatur velocitate et tarditate, tempus autem non.
Secundo sic : Quae possunt ab invicem separari differunt realiter ; sed tempus et motus primi mobilis sunt huiusmodi ; ergo. Probatio minoris, quia tempore Iosue cessavit motus primi mobilis, et tamen erat tempus.
Contra secundam conclusionem : Nihil est per se diversis speciebus distinctis ; sed tempus est species quantitatis continuae ex lib. Praedicam. ; ergo non discretae. Sed quod est formaliter numerus est quantitas discreta ; ergo tempus non est formaliter numerus.
Ad primum dico quod quamvis motus inferiores determinentur velocitate et tarditate, motus autem primi mobilis non. Sicut enim iste motus abstrahit a naturali et violento secundum Avicennam, sic pono quod abstrahit a veloci et tardo. Et Philosophus circa finem lib. caeli et mundi, non est, inquit, velox vel tardus, etc. ; ergo.
Ad secundum dico quod sicut tempore Iosue cessavit motus, ut est materialiter successio, ita cessavit materialiter tempus. Remansit autem formale temporis inquantum anima poterat mensurare motus inferiores.
Ad tertium dico quod nec materialiter nec formaliter est in diversis speciebus, sed illo et isto modo potest. Tempus autem materialiter est de genere quantitatis continuae, sed formaliter est de genere quantitatis discretae.
Quantum ad secundum articulum, pono duas conclusiones, secundum quod de aevo contingit loqui dupliciter. Uno modo secundum id quod ponit aevum ex natura rei ; secundo modo secundum quod connotat inquantum intellectus noster comparat ipsum ad tempus.
Est autem prima conclusio quod loquendo de aevo primo modo non addit aliquam rem absolutam super aeviternum, sed est idem realiter quod ipsum. Secunda conclusio est, quod loquendo de aevo secundo modot sic habet rationem mensurae et addit ad sevi ternum rationem prioris et posterioris. Et illo forte modo in aevo est successio, ut scilicet connotat habitudinem ad tempus.
Primam conclusionem probo, quia si duratio aeviterni esset aliquid superadditum illi esse, pari ratione cum esse duraret per aliam durationem sibi additam, et sic esset processus in infinitum.
Ad illam rationem dicit Richardus quod pari ratione posset dici quod tempus non differret secundum aliquam rationem absolutam a motu. Sed illa solutio non valet ut patet ex prima conclusione praeced. articuli.
Secundo ad principale arguo sic : Sicut se habet quando ad illud cuius est quando, sic se habet aevum ad aeviternum ; sed quando nihil reale positivum addit supra id cuius est quando ; ergo. Probatio maioris : Sicut quando est effectus temporis, sic similiter cevum est effectus aeternitatis derelictum ex adiacentia aeternitatis in aeviterno. Minor patet per Boetium de Trin. et Simplicium super praedicam.
Secundam conclusionem probat Aureolus : Quod secundum se formaliter et intrinsece non est duratio, sed solum extrinsece, illud mensuratur secundum connotationem extrinsecam quo intellectus comparat ipsum ad tempus ; sed aevum est huiusmodi ; ergo.
Minor probatur sic : Quae durant duratione intrinseca unum potest durare plus quam aliud ; sed unus angelus non potest plus ex se durare quam alius ; ergo non durant duratione intrinseca ; sed duratio angeli est aevum ; ergo.
Consequenter ad istas conclusiones, pono duas propositiones. Prima, quod sumendo aevum illo secundo modo, non est unum aevum sed sunt tot aeva quot sunt aeviterna ; sed sumendo aevum primo modo, sic est tantum unum aevum aeviternorum, sicut est unum tempus omnium temporalium.
Secunda propositio est quod aevum sumptum ex natura rei secundum illud quod est, non est in aliquo subiective, sed est ipsum aeviternum perfectissimum, puta perfectissimus angelus, et forte Lucifer vel alius, si est alius perfectior eo in naturalibus ; et si Deus hunc annihilaret, immediate sequens eum in perfectione esset mensura aliorum angelorum.
Quantum ad tertium articulum. omnes conveniunt quod esse angeli mensuratur aevo. Ad cuius evidentiam sciendum quod mensurare est quantitatem ignotam certificare per quantitatem magis notam. Certificatio autem potest fieri vel per quantitatem existentem in imaginatione, sicut cum aliquis artifex peritus mensurat aliquam quantitatem per illud quod est in imaginatione, vel certificatio fit per quantitatem existentem in re. Et hoc tripliciter, quia vel per excessum, vel per accessum, vel per applicationem, sicut cum ulna applicatur panno.
Ad propositum applicando, dico quod in actuali existentia angeli non oportet quaerere aliquam mensuram intrinsecam, aliam a natura ipsius rei mensuratae. Et si debet aliqua mensura poni intrinseca, non poneretur nisi tertio modo, quia ibi non est excedens neque excessum, et etiam poneretur pluralitas sine necessitate. Non solum autem non est necesse ponere aliquid absolutum pro mensura existentiae angelorum, sed nec etiam relationem aliquam, quia non est hic necesse ponere aliam relationem, quam istam quae est ad causam efficientem, sed ista non est aliud a fundamento, ex. 3 a. 4. q. I dist.
Quantum ad quartum articulum est opinio Henrici quod operationes angeli intrinsecae sicut intelligere et velle, non mensurantur aevo sed tempore discreto, quod probatur sic : Mensura proportionatur mensurato ita quod mensura permanentis est permanens, et fluentis est fluens. Sed operationes angeli intra manentes, sunt transeuntes absque connexione quia non discurrit, et absque successione quia nulla istarum operationum est in continua acquisitione et deperditione. Ergo correspondebit eis mensura habens partes transeuntes ordinatas et dissimiles. Sed tale est tempus discretum ; ergo.
Si vero quaeratur quare istam quantitatem discretam non ponit Aristoteles inter species quantitatis. Respondetur quod Aristoteles ponit intelligentias esse quosdam Deos, et ideo non ponit aliquam mensuram convenientem tali operationi eorum simul totam.
Contra istam conclusionem arguitur primo sic : quae habent unum uniformem modum manendi habent mensuram eiusdem rationis, licet una diutius maneat quam alia ; sed cognitio angeli dum manet habet eundem modum manendi cum existentia angeli, licet non habeat tantam durationem ; igitur habet mensuram eiusdem rationis cum existentia. Sed existentia mensuratur aevo et non tempore ; ergo.
Si dicatur quod eius cognitio non semper erit, existentia autem semper erit, et ita non est simile de existentia et cognitione ; Istud non valet quia si angelus foret annihilandus, non propter hoc non mensuratur aevo dum manet.
Si autem dicatur quod in eius potestate est habere vel non habere istam cognitionem, non sic autem est de eius existentia ; hoc non valet, quia sicut aliquando non fore non variat mensuram existentiae angeli dum manet, ita multo magis ista causa per quam ista potentialitas potest reduci ad actum.
Secundo sic : omnes concedunt actum beatificum angeli mensurari aevo, et patet per Augustinum de fide ad Petrum ; sed actus beatificus necesssario includit vel praesupponit actum naturalem, nullum autem aeviternum includit necessario, vel praesupponit aliquid posterius aeviterno, quod scilicet mensuratur mensura posteriori ; ergo iste actus naturalis qui praesupponitur, includitur in actu beatifico, et non mensuratur tempore
Tertio sic : ista opinio ponit pluralitatem sine necessitate ; concedo ergo conclusionem istarum rationum et teneo cum Bonaventura et Scoto quod intellectiones angeli et operationes intra manentes mensurantur sevo et non tempore.
An primum principale potest dici ad maiorem quod ratio prioris et posterioris cum successione integrant rationem temporis si cum successione concurrat innovatio ; hic autem quamvis sit successio secundum viam Bonaventurae, non tamen est innovatio. Aliter potest dici negando successionem temporis.
Ad probationem, cum dicitur : sicut aer respectu solis etc., conceditur propter essentialem dependentiam sed non propter novam successionem vel creationem.
Ad secundum conceditur quod esse creaturae esset aeque simplex sicut esse Dei, et sic non differret in eo fuisse et fore ; nego tamen propter essentialem dependentiam iam dictam, ex quo non oportet concedere successionem, tum quia connotat habitudinem aliquam ipsius esse ad tempus.
Ad tertium dico quod ad hoc quod coexistentia alicuius quantitatis virtutis cum quanto molis debeat includi infinitas quantitatis virtutis oportet illud necessario coexistere omnibus alterius quantitatis, et quod ex se habeat hoc. Et ideo non sequitur infinitas in sevo, quia non habet hoc ex se quod possit coexistere omnibus partibus temporis.
Ad quartum concedatur quod unum sevum succedat alteri sevo, et ex natura aeviterni succedit suo opposito ; sed ex hoc non sequitur successio in una coexistentia aeviterni, vel in uno aevo.
Aliter potest dici quod quaelibet talis actio quae respicit suum contradictorium habet proprium aevum, et ideo actus quo primo peccavit Lucifer, est aliud aevum ab eius existentia.
Ad argumentum in contrarium negetur auctoritas lib. de causis.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur :
Utrum Angelus sit in loco.
Videtur quod non per Boetium Lib. de hebdom. Communis animi conceptio est, incorporalia in loco non esse.
- Praeterea, Augustinus 83 Quaest. videtur probare quod Deus non est in loco per hoc medium, quia non est corpus. Sed praemissa ista est vera de angelo sicut de Deo ; ergo.
- Praeterea, omnis locus habet situm, sed situs non competit nisi quanto ; angelus autem non est quantus ; ergo.
Probatio minoris, quia positio uno modo est differentia quantitatis, et isto modo non competit nisi quantitati. Alio modo est praedicamentum, et sic est passio fundata in quantitate ; ergo nullo modo competit nisi quantitati.
In contrarium est Magister in littera, et auctoritas Damasceni in pluribus locis.
Respondeo, hic sunt quatuor articuli.
Primo ponentur diversae falsae opiniones.
Secundo dicetur secundum opinionem Scoti veram.
Tertio st angeli plures possunt esse in eodem loco.
Quarto si unus angelus possit esse in pluribus locis simul.
Quantum ad primum, est una opinio quae dicit quod angelus non potest poni nec in loco divisibili, nec in loco indivisibili, quia ipse est inlocabiIis, nec est aliqua alia proportio loci, quam sit Romae ad Pascha, unde quemadmodum non potest dici quod Roma distat a Pascha, quia nullam habent proportionem ad invicem, sic nec potest dici quod angelus distat ab aliquo propter improportionem eius ad locum ; et sic angelus nullo modo potesf esse in Ioco.
Et probatur hoc multipliciter.
Primo sic : quia quod est in loco determinat sibi situm, et quod determinat sibi situm habet positionem ; sed nihil habet situm vel positionem nisi sit quantum, angelus autem non est quantus ; ergo.
Item, plus convenit proprietas corporalis cum loco, quam angelus qui est substantia spiritualis ; sed unitas est quaedam proprietas corporalis consequens naturam corporalem, et tamen non est in loco corporali.
Item, si debet angelus poni in loco, vel est in loco divisibili vel indivisibili ; non potest dici quod in loco indivisibili quia sic non moveret se nisi per indivisibilia instantia, et tunc signaret infinita puncta in actu in spatio, quod est impossibile, per argumentum Philosophi VI Phys. Nec potest dici quod sit in loco divisibili, quia plus convenit cum indivisibili quam cum divisibili, et non potest esse in loco indivisibili ; ergo.
Sed contra istam opinionem est Damasc. Lib. III c.13 ubi diffuse probat quod angelus est in loco. Arguitur etiam a quodam per rationes sic : agere praesupponit esse ; sed angelus operatur in loco ; ergo est in loco. Sed forte ratio non concludit de omni esse, sicut patet de operatione beatifica quae non praesupponit esse beatum, quinimo est e converso, quod quia operatur ideo est beatus.
Est ergo aliorum opinio, qui concedunt universaliter quod angelus est in loco, sed difficultas et controversia est in videndo sive in modo per quem modum et per quid angelus sit in loco. Et dicit unus Doctor antiquus, quod angelus est in loco per operationem : probat per Damasc. lib. I c.13. Incorporea, inquit, natura ubi adest ibi operatur non corporaliter sed spiritualiter.
Sed contra est articulus condemnatus ab Episcopo Parisiensi et excommunicatus ; quod si dicatur quod excommunicatio non transit nisi per dioecesim Parisien., ad minus habetur quod sententia est suspecta, quia in universitate solemni est condemnata.
Est ergo opinio Thomae p.I q. 52 a.1. qui dicit quod angelus est in loco per applicationem suae virtutis ad locum.
Contra istam opinionem, quia ipsa videtur idem dicere, licet sub alio vocabulo, cum praecedente opinione, quia applicatio aut dicit actum primum aut actum secundum. Non primum, ut patet ; si vero dicit actum secundum, contra, quia vel est operatio transiens aut immanens ; non immanens, quia ista abstrahit a loco sicut essentia angeli ; si vero est operatio transiens, redit prima opinio quae dicit angelum esse in loco per operationem. Ideo contra istam est articulus condemnatus sicut contra praecedentem.
Praeterea, illud quod est in angelo ratio essendi in loco est in eo formaliter, alioquin non formaliter esset in loco ; sed operatio formaliter transiens in corpus non est formaliter in angelo ; ergo.
Praeterea angelus ut plurimum est in caelo empireo, et tamen nihil operatur, quia illud caelum non est mutabile nec mobile.
Praeterea, illa operatio est commensu rati ve in loco ; ergo si per eam angelus esset in loco et non alio modo, sequitur quod angelus esset ibi commensurative.
Est ergo aliorum opinio, quod angelus est in loco, quia est natura limitata et pars universi.
Contra, locus est natura limitata et pars universi ; ergo locus est in loco, et sic est in infinitum, quod est inconveniens.
Quantum ad secundum articulum dico quod esse in loco, est dupliciter, scilicet circumseriptive et definitive. Primo modo competit entibus compositis quantis, secundo modo entibus creatis simplicibus. Et isto modo ponitur angelus in loco. Et per istam distinctionem etiam patet ad prima duo argumenta primae opinionis.
Ad tertium autem patebit in quaest. seq.
Ut autem melius intelligatur quomodo angelus sit in loco, oportet primo videre quid est locus in corporalibus ; secundo applicatur ad propositum in spiritualibus.
Dico ergo quod locus est superficies corporis continentis immobile primum. Primam conditionem probat Philosophus IV Phys. c.1 et c.3 sic : vel locus est materia vel forma vel spatium inter extretna, vel superficies corporis continentis ; sed non est materia, nec forma, nec spatium inter extrema ; ergo est superficies corporis continentis.
Prima pars minoris, scilicet quod locus non sit materia, probatur tum quia materia est indivisa a re nec continet eam, quorum utrunque competit loco.
Secunda pars minoris, scilicet quod locus non sit forma probatur, quia forma est terminus corporis cuius est forma, locus autem non est eius corporis cuius est locus, sed corporis continentis ipsum.
Tertia pars minoris, scilicet quod locus non sit spatium sive dimensio inter extrema, probatur, quia tunc essent duo corpora in eodem loco.
Viso quid sit locus quantum ad genus, quia est superficies corporis continentis, oportet videre eius differentiam, scilicet immobilitatem ; est enim, ut dicitur, immobile primum. Hanc immobilitatem aliqui volebant salvare per respectum ad polos et centrum mundi. Sed breviter dico cum Scoto quod si subiectum non manet idem, nullum accidens nec absolutum nec respectivum manet idem, et sic cum corpus sive continens sive contentum possit moveri localiter, omne accidens sive absolutum sive respectivum ut est locus, poterit moveri localiter.
Declaro autem aliter istam immobilitatem loci, et dico primo quod locus habet immobilitatem oppositam motui locali, Secundo habet incorruptibilitatem secundum iequivalentiam ad motum localem.
Primum patet, quia si esset locus aliquo modo mobilis, quantumcunque per accidens accipiatur, posset dici per accidens esse in loco, et sic loci esset locus.
Secundum patet sic : quia licet corrumpatur locus moto eius subiecto in quo est locus, ita quod moto aere localiter non manet eadem ratio loci quae prius, tamen ratio loci successiva quae est alia a ratione procedenti secundum veritatem, est tamen eadem praecedenti per aequi valentiam, quantum ad motum localem.
Ista ergo applicando ad propositum dico quod angelus est in loco.
Sed diceres : per quid angelus est in loco ?
Dico quod per exhibitionem suae praesentiae.
Sed diceres ulterius : quomodo exhibet se praesentem loco ?
Respondeo quod esse in loco respicit sex conditiones scilicet naturaliter et violenter esse, commensurative esse, in hoc vel in illo loco esse determinative in loco actualiter idest in loco actualit et esse in loco aequali.
Quantum ad duas primas conditiones dico quod angelus non est in loco aliquo naturaliter, quia tunc esset in aliquo loco violenter, et tunc etiam ad corpus haberet naturalem habitudinem ad ipsum conservandum et corpus ipsum corrumpendum.
Et confirmatur per Avicennam IX Metaph., ubi vult quod motus caeli non sit naturalis, quia motus ab illa quiete esset violentus.
De tertia conditione dico quod angelus non est in loco commensurative, quia non habet partem et partem loci.
De quarta dico quod angelus necessario est in hoc vel illo loco, quia non est ubique.
De quinta conditione dico quod quamvis in angelo sit potentia passiva ad essendum in loco, non tamen necessario est in loco actuali, quia Deus posset creare unum angelum extra totum universum, et tunc non esset in loco actuali.
De sexta, scilicet si angelus possit esse in loco aequali, cum ipse sit indivisibilis, est maius dubium. Videtur enim quibusdam quod angelus non possit esse in loco indivisibili puta in puncto. Et probatur, quia locus est maior locato ; sed punctus non est maior angelo ; ergo.
Secundo, quia indivisibile tangit indivisibile secundum se totum, et tunc esset illapsus quod non convenit creaturae.
Tertio, quia tunc angelus non posset moveri nisi signaret infinita puncta in actu, quod est impossibile ex VI Phys.
Istam opinionem sequitur Aegidius lib. I dist. 18. q. 7, et facit talem rationem : angelus est in loco per operationem ; sed punctus non est susceptivus operationis ; ergo non potest esse in loco punctuali.
Quamvis hic Scotus se non determinat, puto tamen quod angelus non possit esse in loco punctuali, quia ita potest se exhibere praesentem loco indivisibili sicut divisibili.
Ad primum argumentum alterius opinionis dico quod bene arguit de locatione circumscriptiva non autem definitiva, sicut est in proposito ; et praeterea maior est falsa, quia locus est aequalis locato ex IV Phys. non maior.
Ad secundum dico quod ibi non esset illapsus» quia ad illapsum aliquid plus requiritur, ut forte infra dicetur.
Ad tertium patebit in consequenti.
Quantum ad tertium articulum est opinio multorum quod non. Ad hoc est prima vatia Thomae talis : duae causae totales non possunt simul inesse respectu eiusdem effectus ; sed angelus existens in loco est causa totalis respectu operationis in tali loco, propter quam dicitur ibi esse ; ergo non potest esse cum eo per aliquam operationem ibi operativam.
Secundo ad idem est ratio Aegidii talis : quando aliqua duo comparantur ad aliud secundum eundem modum essendi in, non possunt esse simul, sicut patet de corporibus glorificatis et duabus albedinibus respectu eiusdem subiecti ; sed Angeli habent similem modum essendi in ; ergo.
Tertia ratio est Bonaventura, talis : ordo universi est ad hoc ut omnia habeant distincta loca ; ergo ponere plures angelos simul, est destruere ordinem universi ; ergo.
Sed contra istam opinionem videtur Richard. esse IV de Trin., ubi arguit de illo obsesso a legione daemonum in quo sex millia sexcenti sexaginta sex daemones erant.
Praeterea, anima et angelus possunt esse simul in eodem loco.
Praeterea, si unus angelus veniret in meridie de caelo in terram non oportet quod angelus qui movet orbem cedat ei.
Ad argumenta ergo alterius opinionis.
Ad primum Thomae, dico quod suppositum est falsum, scilicet quod angelus sit in loco per operationem quod improbatum est in I art. Et praeterea, dato quod esset verum, possunt duo angeli operare diversis operationibus.
Ad secundum dicit Varro, quod maior est vera in his quae habent esse in aliquo per inhaerentiam non per inexistentiam, per Commentatorem III de Anima. Aliter dicit Scotus negando maiorem, quia esse in nullam dicit essentialem habitudinem ad illud in quo est ; esse autem ab dicit dependentiam ab illo a quo est, et tamen plura possunt esse ab, et ergo non esse in.
Ad tertium dicit Varro, quod ordo universi attenditur secundum situm partium principalium, ut corpus caeleste et elementorum, non secundum partes singulas.
Quantum ad quartum, dico quod angelus de facto non est in diversis locis simul, quia secundum Damasc. lib. I c. 33, quando angeli sunt in caelo non sunt in terra. De possibilitate autem eorum naturali videtur probabile quod unus angelus non possit esse in duobus locis simul quorum uterque sit sibi adaequatus.
Sed dubium est si hoc posset fieri per potentiam divinam, quod unus angelus sit simul in duobus locis adaequatis sibi. Et praetermissis hic omnibus opinionibus, quia diffusius dicetur de hoc in IV lib. de materia Eucharistiae sacramenti, quando quaeritur utrum idem corpus localiter possit esse in pluribus locis adaequatis per potentiam divinam, quia hoc nullam contradictionem implicat, et adducitur una probatio de corporibus, sicut idem corpus potest esse localiter in pluribus locis simul ; ergo et angelus, Consequentia patet.
Probatio antecedentis : non minus inconveniens est esse duo corpora simul quam unum corpus esse in pluribus locis simul ; sed possibile est duo corpora per potentiam divinam esse simul, sicut patuit in resurrectione, et quando Christus intravit ad discipulos ianuis clausis, et in eius Nativitate quando natus est de Matre Virgine permanente.
Praeterea, ad multiplicationem posterioris non sequitur necessario multiplicatio prioris ; sed locus est posterior locato ; ergo ad multiplicationem loci non sequitur multiplicatio locati.
Ad argumenta principalia, ad omnes auctoritates quse negant angelum esse in loco, dico quod verum dicunt de locatione circumscriptiva, quia circumscriptio includit commensurationem loci ad locatum, quae repugnat angelo.
Eodem modo ad tertium dicitur quod maior est vera de locatione circumscriptiva.
QUAESTIO III
Tertio quaeritur :
Utrum Angelus possit moreri motu locali.
Videtur quod non, quia motus est actus entia imperfecti ; sed angelus non est imperfectus ; ergo.
- Praeterea, quantum non recipitur in non quanto ; sed motus est quantus, angelus autem non ; ergo.
Contra. angelus custodit homines, secundum Hieronymum super Matth. Magna dignitas animarum etc ; sed homo movetur ; ergo et angelus, quia alias non posset eum custodire.
Respondeo, hic sunt quinque articuli.
Primo, quid sit motus.
Secundo, quomodo se habeat motus ad formam acquisitam.
Tertio, ad propositum principale, scilicet si angeli moventur.
Quarto, quo moventur.
Quinto, sunt removendae difficultates philosophorum VI Phys., quibus probatur quod nullum indivisibile possit moveri.
Quantum ad primum dico cum Philosopho III Phys. quod motus est actus entis in potentia secundum quod in potentia ; ubi tria sunt declaranda.
Primo, quod motus sit actus, quod probatur sic : illud quo aliquid reducitur de potentia ad actum est actus ; sed quo aliquid reducitur de potentia ad actum est motus ; ergo.
Secundo est declarandum quod motus sit actus entis in potentia, et probatur idem a Philosopho sic : omnis actus entis, est actus in quo semper invenitur ; sed motus semper invenitur in ente existente in potentia ; ergo.
Tertio, est declarandum quare additur inquantum in potentia, et ostendit hoc Philosophus ibidem sic : aes est in potentia ad statuam, et aes inquantum aes est in actu, ut autem respicit statuam est in potentia, motus autem est in aere inquantum est in potentiam ad statuam.
Sed occurrit dubium, quia accidens reale et in actu habet subiectum in actu ; sed motus est accidens reale ; ergo non est actus entis in potentia ut sic.
Respondeo quod subiectum motus potest dupliciter considerari, uno modo ut subiicitur motui ; alio modo ut respicit terminum acquisitum per motum. Primo modo, est ens in actu ; secundo modo est ens in potentia.
Quantum ad secundum articulum est una opinio quae tenet quod motus non differat a forma, et probat per Commentatorem, III Phys., ubi dicit quod opinio quae tenet quod motus sit idem cum termino qui est forma fluens, est verior.
Item, V Phys. dicit Commentator, quod motus nihil aliud est quam acquisitio partis post partem.
Item, sic se habet successio ad formam, sicut simultas ad formam simultatis ; sed forma simultatis non est aliud quam ipsa simultas ; ergo successio motus est ipsa forma acquisita.
Item, quando aliqua duo differunt realiter realitate absoluta, Deus potest facere unum sine alio ; ergo si motus differt realiter a forma, tunc Deus posset facere motum sine forma, quod est inconveniens.
Item, si motus differt realiter a forma, tunc motus potest esse completus antequam acquireretur forma.
Istam opinionem non teneo.
Primo, quia quando aliqua sic se habent quod unum potest manere altero non manente, non sunt idem, ut probatum est supra quaest. de relatione ; sed forma introducta manet, motus non manet, per Philosophum I de generat., ubi dicit, habitibus praesentibus in materia cessat omnis motus ; ergo.
Secundo sic : entitas successiva non est eadem cum entitate permanente ; sed entitas motus est successiva, entitas formae permanens ; ergo.
Tertio sic : quia Avicenna III Phys. dicit quod ipse abhorret dicere quod motus est idem quod forma.
Teneo ergo quod motus est via ad formam acquisitam per motum.
Ad primum argumentum alterius opinionis dico quod Commentator dicit illud recitative non assertive, quia in V Phys. ipse se corrigit.
Ad secundum concedo quod motus in se est acquisitio partis post partem, sed non est forma quae acquiritur totalis.
Ad tertium dico quod si accipitur simultas in ordine ad partes sicut successio in ordine ad formam, minor est falsa.
Ad quartum uno modo negetur maior a quibusdam qui dicunt quod esse et essentia differunt realiter, et tamen Deus non potest facere essentiam sine esse, eodem modo nec corpus sine figura, quia tunc fieret infinitum in actu. Aliter potest dici quod non est inconveniens quod Deus potest facere motum sine forma, inquantum forma est terminus extrinsecus. Eodem modo potest dici ad ultimum.
Quantum ad tertium articulum dico quod angelus potest moveri localiter, cuius ratio est quia omne receptivum formarum alicuius generis quod non est limitatum ad aliquam istarum formarum recipiendam, nec illimitatum ad omnes illas, potest moveri ab una istarum formarum ad aliam ad recipiendum aliquid : haec propositio est per se nota, quia praedicatum includitur in subiecto ; sed angelus est receptivus alicuius ubi definitive, sicut patet in Quaest. praeced. ; nec est illimitatus ad omnia ubiy quia non est immensus ; ergo.
Secundo probatur idem sic : anima beata videtur esse aequalis angelo ; sed anima beata potest moveri localiter, sicut patet de anima Christi quae descendit ad inferos ; ergo.
Circa primam rationem occurrit dubium, quia si maior est vera sumpta minore sub ea, videtur quod grave se posset movere active, et erit causa sui descensus, quod improbat Philosophus VIII Phys., tum quia grave non est aliud a seipso, tum quia non potest sistere, quibus proprie convenit seipsum movere ; tum quia non potest seipsum movere motibus diversis ; tum quia continuum est eiusdem dispositionis in toto et in partibus.
Respondeo : concedo consequens, quod grave sit aliquo modo causa sui descensus activa, quod probatur per Commentatorem III de caelo et mundo, lapis, inquit, movet seipsum inquantum gravis in actu. Et confirmatur ratione, primo sic : omnis effectus quando causatur habet causas in actu. Accipiantur ergo duo gravia, puta unus saccus de arena et unus de pluma, et ponantur in aequali distantia respectu centri, et in aequali influentia respectu caeli, et sit aequale pellens et aequalis resistentia medii, quaero tunc, quae est causa quod arena citius descendit ; non enim est influentia caeli, nec distantia centri, nec actio pellentis, nec resistentia medii, quia omnia ponuntur aequalia ; ergo relinquitur quod sit ipsum grave.
Ad alia quae adducuntur in contrarium de Philosopho VIII Phys. Ad tres primas probationes dico quod non plus concludunt nisi quod grave non movet se sicut agens per cognitionem : sed hoc non est contra me.
Ad quartam probationem dico quod continuum non est semper eiusdem dispositionis in parte et in toto, quia ut declarabitur in III dist. agens aequivocum est tale in actu virtualiter quale passum in potentia formaliter.
Et si ulterius obicias per Aristotelem II de generat. qui dicit quod gravia et levia, nec activa nec passiva sunt, dico quod Aristoteles loquitur de motu et accidente ad formam substantialem, non autem de motu ad locum, quia in VIII Phys. c. ult. videtur ponere quod gravia habeant potentiam activam respectu ubi. Et in IV Phys. c. ult. in tractatu de vacuo, dicit quod densum et rarum secundum contrarietatem gravitatum et levitatum motus activa sunt : quaere ibi quia auctoritas est expressa.
Quantum ad quartum articulum dico quod motus dividitur quia alius continuust alius discretus. Item motus alius instantanensi alius successivus, Item motus alius de extremo in extremum non per medium, alius per medium. Et quolibet modo potest esse dubium.
Primo, si movetur motu continuo vel discontinuo, dico quod sic utroque modo ; potest enim moveri motu continuo dimittendo partem post partem, et applicando se parti post partem ; potest etiam moveri discontinue dimittendo simul totum locum priorem et faciendo se totum in loco sequenti, sicut si moveretur super quatuor poma ordinate posita.
Adhuc est dubium si movetur motu instantaneo aut non.
Et est opinio una quod non. Probatu exprimo sic : sicut se habet punctus ad lineam sic instans ad tempus ; ergo permutata proportione, si cut punctus ad instans, ita linea ad tempus ; sed punctus non potest pertransiri in minori quam in instanti ; ergo nec linea nisi in tempore.
Praeterea, si angelus moveret se in instanti, simul esset in medio et in termino ad quem ; sed secundum quod est in medio movetur, et secundum quod est in termino ad quem quiescit ; ergo simul movetur et quiescit.
Praeterea, non minoris velocitatis est anima quam angelus ; sed anima non potest moveri instanti ; ergo. Probatio minoris : anima non potest moveri separata quamdiu est in corpore, quia corpus non est sibi onus secundum Augustinum ; sed dum est in corpore non movetur in instanti ; ergo.
Quarto sic : virtus finita et infinita non possunt aequari ; sed angelus est virtutis finitae, Deus autem infinitae virtutis et Deus movet in instanti ; ergo non angelus, quia tunc Deus in minori quam in instanti moveret.
Ego autem dico quod angelus potest moveri in instanti et in tempore sicut placet sibi, quod patet per locum a minori de luce quae fit in instanti, sicut deducit Philosophus II de Anima ; unde angelus refraenans potentiam suam potest moveri in tempore. Agens autem secundum ultimum potentiae suae movetur in instanti.
Ad primum autem ultimae opinionis dico quod maior est falsa per comparationem ad extra, quia sicut punctus non potest bis signari in eodem instanti, ita linea non potest bis signari in eodem tempore. Sed per comparationem ad intra, bene sequitur, et tunc facta proportione, arguitur sic : sicut se habet punctus ad instans, sic indivisibile ad divisibile ; ergo linea se habet ad tempus sicut divisibile ad indivisibile.
Ad aliud dico quod per idem argumentum si valeret, probaretur quod Deus non posset movere in instanti ; ideo dico quod non quiescit in illo instanti in quo primum est ut in termino ad quem, quia quies non est nisi in tempore ex VI Phys. Bene autem volo quod simul sint mutari et mutarum esse.
Ad aliud potest negari maior, quia anima deficit proportionabiliter a virtute angeli ; poterit etiam negari minor, quia anima cum corpore glorificato poterit moveri in instanti. Et cum dicitur : corpus non est sibi in onus, non valet ; nam anima alio modo intelligit separata alio modo coniuncta, quia ut separata et glorificata clare, quod non facit coniuncta, quantuncunque corpus non sit sibi in onus. Augustinus enim dicit, non est sibi corpus in onus ad faciendum opus meritorium, sed potius est instrumentum.
Ad aliud dico quod maior et minor virtus non potest sibi aequari per comparationem ad mensuram divisibilem non autem indivisibilem, quia si virtus finita posset moveri in tanto tempore virtus infinita in minori, non tamen tenet in mensura indivisibili, quia si virtus finita movet in instanti, non oportet quod virtus infinita possit moveri in minori, quia non est dare minus, et hoc accidit ex conditione mensura :, non ex parte agentium.
Adhuc restat videre si angelus potest movere se ab extremo in extremum non transeundo medium, et dico quod non potest se movere motu continuo ab extremo in extremum non transeundo medium, maxime si medium est aliquid extremorum, quia tale medium est causa continuitatis motus ; motu autem discontinuo potest se movere de extremo in extremum non transeundo medium.
Quantum ad quintum articulum sunt difficultates Philosophi VI Phys. quibus probatur quod nullum indivisibile possit moveri.
Primo sic : omne quod movetur, partim est in termino a quo et partim in termino ad quem ; sed indivisibile non potest esse partim in termino a quo et partim in alio termino, quia non habet partem et partem ; ergo.
Secundo sic : omne quod movetur prius pertransit spatium sibi aequale quam maius ; sed indivisibile non potest prius pertransire minus se nec maius ; ergo oportet quod pertranseat spatium sibi aequale ; sed illa sunt indivisibilia ; ergo numerabit puncta indivisibilia, et sic illud spatium esset compositum ex indivisibilibus, quod improbatur ex principio VI Phys.
Tertio sic : omnis motus est in tempore ; sed omni tempore convenit accipere minus tempus in quo potest minus mobile moveri ; ergo omni maiori mobili potest accipi minus mobile in infinitum ; sed hoc est inconveniens ; ergo.
Quarto sic, quod non possit moveri localiter continue arguitur sic, ex dictis Commentatoris VI Phys. quod successio in motu aut est ex resistentia mobilis ad motorem, vel medii ad mobile, vel medii ad motorem ; sed nulla istarum causarum est in proposito ; ergo.
Quinto sic : quae est proportio medii ad medium in raritate vel subtilitate vel densitate, eadem est proportio motus ad motum in velocitate et tarditate ; illa est propositio Philosophi VI Phys. cap. de vacuo, et applicatur ad propositum sic : quae est proportio mobilis ad mobile in velocitate eadem est proportio angeli ad corpus in subtilitate ; sed nulla est proportio angeli ad corpus in subtilitate ; ergo.
Ad omnes illas rationes potest breviter responderi secundum aliquos, quod verum concludunt de indivisibili de genere quantitatis, non tamen de indivisibili de genere substantiali sicut est angelus. Vide Aristotelem VI Phys. c. 12 quod recte est pro prima solutione.
Sed forte istud non est verum secundum viam Philosophi I de Anima, ubi dicit quod sphera mota super planum describit lineam in plano, et tamen non tangit nisi in puncto ; dicitur hic quod non est sphericum in natura. Sed contra, quia caelum simpliciter est sphericum, dico ergo aliter ad rationes Philosophi.
Ad primum, secundum Varronem et Scotum, quod illa partibilitas non est referenda ad ipsum mobile, sed ad ipsum spatium, ita quod illud spatium semper in medio se habet per respectum ad terminum ad quem et a quo, ut sit talis sensus : partim habet de termino ad quem et partim de termino a quo : sic etiam vult Philosophus illam partibilitatem intelligi sicut VI Phys. refert Commentator, cuius opinionis etiam fuit Commentator aliquando, ut ipsemet dicit.
Ad aliud dico quod pertransiri potest intelligi dupliciter, vel divisibili vel indivisibili. Si intelligitur pro pertransiri indivisibili, propositio est falsa ; tunc enim oportet concedere quod esset dare primam mutationem in motu locali, quod est contra Philosophum VI Phys. Si autem intelligitur de pertransiri divisibili, tunc potest intelligi non de toto ratione totius, sed de toto ratione partis. Et illo modo potest concedi, sed non valet in proposito.
Ad tertium concedo quod in omni tempore dato contingit accipere minus tempus ; sed ex hoc non sequitur quod in isto minori tempore posset moveri minus mobile nisi loquendo de mobili continuo, quod ex parte sui est causa continuitatis motus.
Ad quartum et quintum dico quod ex quo angelus non agit ex infinitate virtutis activae, est ibi resistentia aliqua, quae sufficit ad successionem motus.
Ad primum principale dico quod duplex est perfectio, una substantialis ad quam angelus non movetur ; alia accidentalis, et illa potest angelus carere et ad eam moveri.
Ad secundum dico quod quantitas permanens non potest recipi in non quanto ; sed quantitas successiva potest, sicut est motus qui potest recipi in non quanto ; ergo.
