Distinctio XXXIII — Livre II — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre II

Distinctio XXXIII

Distinctio XXXIII

Praedictis adiciendum...

 

Circa istam Dist. XXXIII quaeritur :

 

QUAESTIO UNICA

 

Utrum parvulis cum originali peccato decedentibus debeatur pro peccato originali sola carentia divinae visionis, vel puniantur poena sensus.

 

Et videtur quod puniantur poena sensus, per Augustinum de fide ad Petrum : Firmissime tene et nullatenus dubites eos qui sine baptismi sacramento transeunt aeterni ignis supplicio puniendos.

  1. Praeterea, corpora passibilia possunt puniri poena sensus ; sed corpora istorum parvulorum sunt passibilia, quia cum non sint gloriosa, non habent dotem impassibilitatis ; ergo.
  2. Praeterea, fomes non est in eis extinctus ; ergo poterunt sustinere concupiscentias et appetere delectabilia propter quorum absentiam tristabuntur, et sic paterentur poena interiori.
  3. Praeterea, habebunt usum rationis et poterunt cognoscere naturam suam ordinatam ad vitam aeternam, et cognoscere etiam beatitudinem sanctorum, et se certissime illis esse privatos, et sic tristabuntur.

 

In contrarium est Magister et Augustinus de baptismo parvulorum, qui dicit quod poena illorum parvulorum est mitissima.

 

Respondeo. Hic sunt quatuor videnda :

primo, si peccata parentum transeunt in filios ;

secundo si peccatum originale est unum vel plura ;

tertio si est aequaliter in omnibus :

quarto ad propositum.

 

Quantum ad primum dico tres conclusiones :

Prima, quod peccata actualia parentum non transeunt in filios quantum ad culpam.

Secunda, quod peccata parentum aliquando transeunt in filios quantum ad poenam temporalem.

Tertia, quod non transeunt in filios quantum ad poenam aeternam.

 

Primam probat Magister cap. 5 huius Dist. per hoc quod poena parvulorum non esset mitissima sed maxima, quia ex quo haberent peccata parentum quantum ad culpam punirentur pro eis.

Confirmatur per Anselmum de conceptu virginali : Iniusti, inquit, non addunt suis infantibus iniustitiam.

Item Glossa in Hieremia dicit quod peccata parentum filiis non imputantur.

 

Secunda conclusio probatur, quia poena temporalis respicit corpus ; sed secundum corpus, filius est aliquid patris, et ideo cum punitur filius poena temporali punitur quaedam portio ipsius qui peccavit. Et sic intelligitur illud Exodi : Ego sum Deus visitans peccata patrum usque in tertiam et quartam generationem.

Tertia conclusio patet, quia poena aeterna directe et primo respicit animam quae est immediate a Deo, non a patre. Et sic intelligitur illud Ezech. 28 sicut anima patris ita anima filii mea est : anima quae peccaverit ipsa morietur.

 

Quantum ad secundum articulum dico duas conclusiones :

Prima quod peccatum originale in omnibus est unum secundum speciem.

Secunda quod peccatum originale in uno individuo est unum simpliciter.

 

Prima conclusio probatur sic : peccatum originale formaliter est privatio iustitiae originalis, ut patuit supra Dist. 33 ; sed iustitia originalis, est una secundum speciem ; ergo.

Secunda conclusio patet sic : Formae vel privationes numerantur vel numeratione subiecti vel numeratione actus per quem macula contrahitur ; sed haec anima quae est subiectum vel actus quodlibet horum est simpliciter unum ; ergo.

 

Quantum ad tertium dico quod peccatum originale aequaliter est in omnibus, quia peccatum originale est in nobis per hoc quod sumus filii Adae naturales, et debitores iustitiae originalis ; sed hoc aequaliter est in omnibus ; ergo.

 

Quantum ad quartum articulum dicit Aureolus quod habebunt aliquem dolorem interiorem ; dolor enim duplex est, unus a Deo inflictus per peccatum, et hunc non habebunt ; alius voluntarie assumptus, et hunc habebunt, licet non semper sed aliquando, puta quando recordabuntur quod amiserunt tantum bonum.

Alii omnes, quibus magis assentio, generaliter dicunt quod damnati solum pro peccato originali nullam habebunt poenam nec exteriorem nec interiorem, puta tristitiam.

Quod autem non habebunt poenam sensus exterius, probatur, quia nullam delectationem deordinatam habuerunt, cui delectationi correspondet acerbitas poenae sensus exterioris.

Quod autem non habeant poenam interiorem, puta tristitiam, probatur, quia tristitia est de his quae accidunt nobis invitis, per Augustinum de Civ. Dei ; sed isti non invite vel involuntarie sustinent, quia tunc murmurarent contra dispositionem divinam et nollent voluntatem suam esse conformem voluntati divinae.

 

Sed est dubium, cum isti habeant in resurrectione intellectum perspicacem, poterunt distincte cognoscere Deum et felicitatem Sanctorum, et ipsam appetere et tristari cum non habeant eam.

Respondetur quod illa cognitio non est possibilis nisi supernaturaliter elevetur.

Quod si omnino contendas, quod possunt illam cognitionem habere, dico quod non contristabuntur, tum quia non advenit eis invitis, tum quia volunt voluntatem suam esse conformem voluntati divinae.

Quod si quaeras ulterius : ubi erunt post resurrectionem ? Dicitur quod vel in mundo isto quem Deus dabit eis pro loco, et vadunt hinc inde gaudendo et spatiando, vel in limbo. Neutrum tamen horum mihi certum est, quia quod non probatur ex S. Scriptura, eadem facilitate contemnitur qua probatur ; ideo confiteor me nescire.

 

Ad argumentum principale respondet Bonaventura, quod Augustinus loquitur excessive ad destruendum haereses Pelagianorum qui dicebant parvulos nulla poena puniri. Unde sicut in moralibus via deveniendi ad medium est aliqualiter procedere ultra medium versus extremum, sicut ponit exemplum Philosophus II Ethic. de virga recta, ita Sancti disputantes contra haereses quasi acceperunt extremum ut reducerent haereticos ad medium.

Ad secundum dico quod sicut corpora damnatorum patiuntur et non dissolvuntur, ita corpora istorum erunt impassibilia, non quidem ex dote impassibilitatis quam Sancti habent, sed ex alia causa qua non patiuntur intus nec extra.

Ad tertium dico quod sicut fomes iste nullum inordinatum motum suscitat in eis in vita ista, ita nec ibi suscitabit.

Ad ultimum patet ex dictis in primo dubio IV Articuli.