Distinctio XXXII — Livre II — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre II
Distinctio XXXII
Quoniam supra dictum est...
In ista Distinctione XXXII tractat Magister de remissione originalis peccati.
Ideo quaeritur.
QUAESTIO UNICA
Utrum in Baptismo remittatur originale peccatum.
Videtur quod non quia culpa non remittitur nisi iustitia opposita restituatur ; sed iustitia originalis non restituitur in baptismo ; ergo.
Contra est Magister in littera.
Respondeo. Hic sunt duo modi dicendi :
Unus quod peccatum originale potest accipi quantum ad reatum quo quis est filius gehennae, et sic remittitur in Baptismo : alio modo accipitur quantum ad fomitem, ut est quaedam pronitas ad malum, et sic non remittitur, quia fomes semper manet.
Alius modus dicendi est quod privatio dupliciter tollitur puta et per habitum oppositum formaliter et per habitum oppositum virtualiter. Nunc autem non remittitur peccatum originale ut ponatur habitus formaliter, puta iustitia originalis ; sed remittitur quia ponitur habitus oppositus virtualiter, qui.a gratia, et per hoc patet ad argumentum in contrarium.
