Distinctio XXV — Livre II — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre II

Distinctio XXV

Distinctio XXV

Nunc ad propositum redeamus...

 

Circa istam Dist. XXV quaero sine argumentis.

 

QUAESTIO I

 

Utrum in Deo sit liberum arbitrium.

 

Responsio, quod liberum arbitrium potest accipi dupliciter, primo in quantum liberum praecise : secundo in quantum habet vertibilitatem adnexam, et sic sunt duae conclusiones, quia primo medo in Deo est liberum arbitrium, secundo modo non.

 

Primum probatur a Richardo sic : quod immune est a materia est maxime liberum ; sed Deus est huiusmodi ; ergo.

Sed ratio non bene stat cum dictis suis, quia posuit animam et angelos habere materiam, et sic non essent liberi.

Est ergo alia ratio talis : quod est perfectionis simpliciter in creaturis, est ponendum in Deo ; sed liberum arbitrium est perfectionis simpliciter in creaturis, quia melius est ipsum quam non ipsum ; ergo, etc.

Secundo probatur sic : vertibilitas ideo est in creaturis quia est de nihilo ; sed Deus non est de nihilo ; ergo non habet liberum arbitrium cum vertibilitate.

 

 

QUAESTIO II

 

Utrnm aliquid aliud a voluntate causet effective actum in voluntate.

 

Videtur quod sic per Philosophum III de Anima, qui dicit quod appetitus movetur ab appetibili.

  1. Praeterea, voluntas non est potentia activa ; ergo non causat effective suam volitionem, et sua volitio effective causatur ; ergo ab alio. Antecedens patet quia potentia activa est principium transmutandi aliud secundum quod aliud, V et IX Metaph. ; sed voluntas non est principium transmutandi obiectum, quia tunc eius actio esset transiens et obiectum inquantum obiectum patiens, quod est falsum ; ergo si aliquid sit activum non est nisi obiectum et non voluntas, quia voluntas non est aliud a seipsa ; ergo non poterit se movere ad actum volendi.
  2. Praeterea, accidens per accidens non oritur a principiis subiecti ; sed velle est accidens per accidens : ergo.
  3. Praeterea, quod est indeterminatum ad opposita non potest se determinare ad unum illorum ; sed voluntas est indeterminata ad velle et ad nolle ; ergo non potest se determinare ad nolle.

 

Contra, Augustinus XII de Civ. Dei, dicit quod si sunt duo aequaliter affecti in anima et corpore, et obiectum praesentetur, unus adhaeret, et alius non ; et unde hoc sit, respondet quod a vuluntate.

Praeterea, Anselmus de conceptu virginali dicit quod anima est numerus seipsam movens.

Praeterea, Philosophus IX Metaph. dicit quod prohaeresis, idest electio vel voluntas, habet determinare.

 

Responsio. Praetermissis multis opinionibus inutilibus,

primo ponam unam opinionem cum motivis suis ;

secundo obiciam contra eam et dicam ad quaestionem ;

tertio respondebo ad motiva.

 

Quantum ad primum est opinio Gothfredi et Thomae quod aliquid aliud a voluntate causat effective actum in voluntate, et ad hoc ponitur a Gothfredo phantasma vel obiectum relucens in phantasmate, a Thoma autem ponitur intellectio.

Istud primum dictum probatur scilicet quod aliquid causat effective actum in voluntate quinque viis :

Primo sic : movens et motum debent esse distincta subiecto, alias idem esset in actu et in potentia, quod est oppositum primi principii Metaphysicae ; sed voluntas non distinguitur a subiecto nec a seipsa ; ergo.

Secundo sic : materia et efficiens non coincidunt in idem ex II Phys. ; sed voluntas est causa receptiva volitionis ; ergo non effectiva.

Tertio sic : relationes oppositae non sunt compossibiles in eodem propter dependentiam essentialem ; sed relationes moventis et moti sunt oppositae ; ergo voluntas non potest se movere ad velle.

Quarto sic : agens sufficiens approximato passo disposito potest semper causare ; ergo voluntas cum sit disposita, si est causa activa volitionis poterit per se semper velle, et ita sine obiecto, quod est inconveniens.

Confirmatur per Philosophum per argumentum suum II de Anima ubi dicit quod sensus non est activus, quia tunc semper sentiret sicut combustibile semper combureret si esset activum.

Quinto sic : causa aequivoca est nobilior suo effectu ; sed si voluntas sit causa suae volitionis erit sequivoca, et cum forma non producatur sed compositum VII Metaph. ; ergo voluntas nuda erit nobilior voluntate volente. Quid ergo causabit volitionem ? Dicit Gothfredus quod illud obiectum relucens in phantasmate illustrato intellectu agente, causat volitionem et intellectum, sicut fuit superius declaratum Dist. III quaest. : Utrum Angelus cognoscat se per essentiam suam.

 

Quantum ad secundum articulum arguitur contra istam opinionem sic :

Primo : agens naturale non impeditum non potest in eodem passo eodem modo disposito causare contraria ; sed obiectum cognitum est naturale agens ; ergo non potest causare velle et nolle in voluntate cum sint actus contrarii respectu eiusdem obiecti, et sic voluntas aliquid volens semper vellet illud et nolens semper nollet illud, cuius contrarium experimur.

Secundo sic : in cuius potestate non est actio agentis sufficiens, in,eius potestate non est actio patientis, quia quando agens sufficiens agit necessario, consequenter patiens patitur ; sed non est in potestate patientis quod agens agit quando est aliquid ab eo, maxime si agens sit naturale, quale est obiectum ; ergo non est in potestate voluntatis sua ; volitio, et per consequens nec meritum nec demeritum.

Tertio sic : actus libere elicitus debet elici a principio libero ; sed velle elicitur libere ; ergo debet elici a principio libero. Sed hoc est voluntas, non phantasma ; ergo.

Quarto sic : actio proprie dicta, divisa contra factionem, manet in agente ; sed velle manet in voluntate ; ergo est a voluntate ut ab agente ; ergo.

Quinto sic : actio denominat agens ; sed velle denominat voluntatem, non phantasma ; ergo.

Dico ergo quod ad actum volitionis concurrunt obiectum et voluntas ut duae causae partiales integrantes unam totalem essentiam ; et quomodo hoc fit, et quae dubia possent fieri, patet supra Dist. III quaest : Utrum angelus cognoscat se per suam essentiam.

 

Quantum ad tertium articulum ad prima tria motiva primae opinionis patet in quaest. statim praeallegata.

Ad quartum dico quod voluntas non potest velle sine obiecto quia requiritur obiectum ut causa partialis, et per hoc patet ad confirmationem II de anima ; nam sensus semper sentiret si esset totalis, causa sensationis.

Ad ultimum dico quod causa aequivoca nobilior est formali non autem termino totali.

Aliter potest dici quod maior est vera de causa aequivoca totali non autem de partiali ; voluntas autem est causa aequivoca partialis.

 

Ad primum principale, concedo quod appetitus movetur ab appetibili partialiter.

Ad secundum, non bene allegatur Philosophus, quia ibi dicit Philosophus quod potentia activa est transmutativa actus secundum quod aliud, et statim subditur vel inquantum aliud, unde voluntas movet se inquantum aliud.

Ad aliud nego maiorem propter instantiam de intellectione quae oritur ex principiis subiecti sive intellectus.

Ad ultimum dico quod indeterminatio est duplex, scilicet potentiae activae et potentiae passivae. Indeterminatum secundo modo ad opposita, oportet quod per aliud determinetur, sicut patet de materia ; sed indeterminatum primo modo potest seipsum determinare ad unum, et isto modo voluntas est indeterminata, scilicet active.