Distinctio XLIII — Livre II — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre II
Distinctio XLIII
Est praeterea quodam genus peccati.
Circa istam Dist. XLIII quaeritur :
QUAESTIO I
Utrum voluntas possit peccare in Spiritum Sanctum.
Videtur quod non quia glossa super illud Ioan. : Qui odit me odit et Patrem meum, dicit quod qui peccat in unam personam peccat et in aliam ; ergo non specialiter in Spiritum Sanctum.
- Praeterea, peccatum in Spiritum Sanctum opponitur caritati ; sed peccatum oppositum caritati est odium, Spiritus autem Sanctus non potest haberi odio, cum in eo non sit ratio mali ; ergo.
- Praeterea, omne peccatum est remissibile ; peccatum autem in Spiritum Sanctum non est remissibile.
In contrarium est Magister in littera.
Responsio. Hic sunt quatuor videnda.
Primo principale propositum ;
secundo, si peccatum in Spiritum Sanctum est gravissimum ;
tertio si est remissibile ;
quarto, quot sunt illius peccati modi.
Quantum ad primum dico quod omne peccatum est aversio a Deo ; ista autem aversio potest intelligi vel habitualis vel actualis. Si intelligitur habitualis dico quod non potest se avertere quis ab una persona quin avertatur ab alia, nec peccare in unam quin peccet in aliam. Si autem fit quaestio quod aversione actuali, dicitur quod potest esse actualis aversio ab una et non ab alia, quia eadem ratio videtur de aversione et conversione ; sed potest esse actualis conversio ad unam personam et non ad aliam ; ergo.
Probatio minoris. Tum quia possibile est uti uno articulo fidei respiciente unam personam, non utendo alio articulo respiciente aliam personam, sunt autem distincti articuli respectu personarum et quaelibet persona sic sumpta includit rationem omnis boni, tum quia sunt multi hymni in quibus est actualis intentio respectu unius personae tantum sicut in Veni creator Spiritus etc., et in aliis multis ; tum quia magis distinguitur persona a persona quam persona ab essentia ; sed si aliquis fidelis consideraret essentiam non considerando personas inveniret in ea rationem omnis boni et posset facere reverentiam actualem essentiae non faciendo actualiter personae.
Sed forte diceres quod non est simile de persona et essentia, quia persona dicitur relative ad aliam personam ; relativa autem sunt simul intelligibilia.
Responsio. Quod non valet quia si Pater inquantum Pater dicatur relative ad Filium, non tamen dicitur relative ad Spiritum Sanctum ; igitur Pater intelligi potest inquantum Pater non habendo intentionem ad Spiritum Sanctum. Sed de hoc satis patet in I Dist. primi.
Quantum ad secundum dico cum Magistro quod peccatum in Spiritum Sanctum est gravissimum, tum quia procedit ex certa malitia quod est maximum peccatum secundum Gregorium in Homil. ; tum quia est contra praeceptum primae tabulae ; tum quia opponitur actui perfectissimo.
Quantum ad tertium dico quod non est illud peccatum irremissibile simpliciter quia Deus potest illud remittere, sed dicitur irremissibile tum quia nullum aliud peccatum directe opponitur divinae misericordiae sicut illud ; tum quia illud peccatum maxime opponitur dispositioni remissionis quae est quaedam displicentia de peccato.
Quantum ad quartum dico quod sunt sex peccata in Spiritum Sanctum, scilicet desperatio, praesumptio, obstinatio, finalis impoenitentia, invidia fraternae gratiae et impugnatio veritatis agnitae. Primum et secundum ponit Augustinus De fide ad Petrum ; tertium ponit in Ench. ; quartum ponit de verbis Domini ; quintum ponit idem in Serm. de verbis Domini in monte ; sextum idem ponit de unico Baptismo.
Ad primum principale concedo quod qui odit unam personam actualiter odit aliam habitualiter.
Ad secundum potest patere ex dictis vel, potest dici quod est falsum quod assumitur, quia Propheta ait de voluntate obstinata : Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.
Ad tertium patet in 3 Art. quomodo peccatum in Spiritum Sanctum dicitur irremissibile.
