Distinctio XIV — Livre II — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre II
Distinctio XIV
Dixit quoque Deus etc.
Circa istam Dist. XIV oportet duo videre :
primo de natura caeli quantum ad eius simplicitatem vel compositionem,
secundo de motu ipsius.
Primo ergo quaeritur.
QUAESTIO I
Utrum caelum sit compositum.
Videtur quod sic, quia medium sapit naturam •extremorum ; sed caelum idest firmamentum est medium inter aquas superiores et inferiores ; ergo.
- Praeterea in re mota oportet imaginari materiam ; sed caelum movetur ; ergo.
- Praeterea, caelum est animatum ; ergo est compositum. Antecedens probatur per Aristotelem II caeli et mundi et per Avicennam III Metaph. c.1 ubi dicit quod caelum est animal obediens Deo.
In contrarium arguitur sic : Quod est compositum est corruptibile ; sed caelum non est corruptibile ; ergo.
Responsio. Prima tria argumenta quaerunt tres difficultates.
Primum quaerit si caelum sit de natura quatuor elementorum ;
secundum quaerit si in caelo sit materia ;
tertium quaerit si caelum sit animatum.
Et secundum illa tria sunt tres articuli.
Primus si caelum sit de natura quatuor elementorum. Et dicitur cum Philosopho I caeli et mundi quod non. Hoc probatur ibi multis rationibus de quibus adduco tantum duas.
Prima est talis ; proprius motus sequitur propriam naturam ; sed caelum et elementa habent diversos motus quia caelum movetur circulariter, elementa vero moventur motu recto ; ergo.
Secunda ratio : caelum est incorruptibile secundum totum et secundum partes, elementa autem ad minus sunt corruptibilia secundum partes ; sed corruptibile et incorruptibile non habent eandem naturam, quia, differunt plus quam genere ex X Metaph.
Secundus articulus est : si in caelo est materia. Et dicit Aureolus quod non, et probatur
Primo sic : si in caelo esset materia, vel esset eiusdem rationis cum materia inferiorum, vel alterius ; sed neutrum illorum potest esse ; ergo. Probatio minoris : non enim est eiusdem rationis, quia tunc esset corruptibile et transmutabile ; nec est alterius rationis, quia materia non dicit actum.
Praeterea Commentator dicit in Tract. de substantia orbis quod caelum non habet materiam, et addit quod in hoc melius habuit intentionem Aristotelis quam alibi.
Praeterea, quod habet materiam est in potentia contradictionis et potest esse et non esse ; sed caelum non est in potentia contradictionis ; ergo.
Confirmatur ex VII Metaph. ubi dicitur quod materia est per quam res potest esse et non esse. Si autem dicatur quod non oportet caelum non esse, quia forma caeli terminat vel satiat appetitum materiae.
Contra impossibile est aliquam formam excludere aliquam privationem formae nisi det susceptivo formaliter aliquem actum oppositum ; sed forma caeli non dat formaliter actum multarum formarum, quia non continet eas virtualiter, ad minus enim non continet animam intellectivam ; ergo.
Istam opinionem non teneo, quia arguam contra eam sic : extensio quantitativa necessario praesupponit materiam ; sed caelum est extensum extensione quantitativa ; ergo. Minor patet ad sensum. Maior probatur, quia forma secundum se non extenditur, per Auctorem sex principiorum.
Secundo arguitur a quibusdam sic : omne quod est in actu, aut est actus aut habens actum ; sed caelum non est actus, quia tunc esset intelligibile active ; ergo est habens actum. Sed omne tale constat ex materia et forma, ex actu et potentia ; ergo. Hic datur aliqua instantia, sed de hac alibi dicetur.
Sunt autem circa istam conclusionem duo dubia.
Primum, si materia caeli est eiusdem rationis cum materia inferiorum.
Secundum, si materia caeli habet aliquam extensionem ab extensione quantitatis.
Ad primum dicitur a quibusdam quod est eiusdem rationis, quod probatur primo quia materia nullum dicit actum ; sed distinctio fit per actum VII Metaph. ; ergo.
Secundo sic : si esset una materia eiusdem rationis cum alia, aut esset eiusdem actualitatis, aut alterius. Si eiusdem, habeo propositum ; si alterius, ergo sunt duae materiae primae. Tertio sic : non est alia ratio assignata ab adversariis propter quod in caelo et in inferioribus non sit eadem materia, nisi quia unum esset trasmutabile in aliud. Sed hoc non valet, quia in caelo est una materia, et tamen unum non est transmutabile in aliud. Sed hoc non credo esse verum, primo quia Commentator dicit I de substantia orbis quod quidquid dicitur de superioribus et inferioribus, dicitur aequi voce. Secundo si materia esset eiusdem rationis hic et ibi, sequitur quod caelum esset corruptibile, vel ad minus materia unius rei corruptibilis esset in potentia ad formam caeli et posset transmutari, alias illa potentia esset frustra.
Praeterea arguit Varro sic : transmutatio facit nos scire materiam secundum Comment. VIII Metaph. ; ergo per diversas transmutationes arguemus diversas formas ; sed diversae sunt transmutationes superiorum et inferiorum ; igitur.
Secundo : Finis imponit necessitatem his quae sunt ad finem ; sed forma est finis materiae ex II Phys. ; ergo ubi una forma perficit corruptibiliter et alia incorruptibiliter, non est materia eadem. Sed materia caeli perficit incorruptibiliter, forma autem inferiorum corruptibiliter ; ergo.
Ad rationes alterius opinionis dicitur : ad primum quod supponit falsum, quia materia habet actum distinctum contra potentiam obiectivam ut patet I Quaest. Dist. XII.
Ad secundum dico quod materia est prope nihil in sua coordinatione, scilicet corruptibilium et incorruptibilium. Sed quia materia dicit proprium actum distinctum contra potentiam obiectivam, non est inconveniens quod una excedat aliam in entitate, sicut dicimus, quod materia est principalius ens quam relatio ut patet in 1 q. dist. XII ; nec est inconveniens esse duas materias primas, ut patet in dist. III quaest. de compositione angelorum.
Ad tertium dico quod omnes caeli sunt eiusdem speciei. Sed Scotus arguit contra per hoc quod caeli habent diversos effectus differentes specie. Credo tamen quod ista obiectio non valeat in causis aequivocis, quia sol per eandem vitutem habet dissolvere glaciem et exsiccare lutum. Si autem valeat ista obiectio, potest dici aliter, quod materia sub forma unius stellae non potest transmutari in aliam quia non est in potentia naturali ad eam, sed tantum in potentia obiectuali.
Aliter potest dici quod materia non est in potentia ad formas nisi propter rationes seminales quae non sunt in proposito. Sed de hoc dicetur infra Dist. XVIII.
Ad secundum dubium dicit Aegidius quod materia habet propriam extensionem aliam ab extensione quantitatis, quod probatur sic : impossibile est accidens aliquod permanens et divisibile esse subiective nisi in subiecto divisibili, alias accidens esset naturaliter sine subiecto. Sed quantitas est accidens permanens et divisibile ; ergo habet subiectum divisibile vel extensum. Sed hoc est materia ; ergo.
Hoc non placet aliis nec mihi, quia omne extensum est quodammodo corporeum, et sic plures quantitates corporeae essent simul in eodem, et perirent argumenta Philosophi II de Anima et IV Phys.
Ad argumentum autem dico quod deficit per falsam imaginationem, quia imaginatur quod quantitas prius existat in actu quam adveniat materiae, quod non teneo ; sed dico quod agens naturale educit de potentia materiae quantitatem actualem ad quam prius erat in potentia.
Per ea quae dicta sunt patet ad argumenta opinionis quae negat in caelo materiam.
Tertius articulus est videre si caelum est animatum, et patet per auctoritates allegatas in III Artic. principali quod sic. Et confirmatur tali ratione : vivum non potest esse a non vivo ; sed multa sunt viva producta virtute caeli, sicut illa quae generantur per putrefactionem ; ergo. Maior patet quia omne vivum est nobilius non vivo.
Ista opinio est faisa et excommunicata per dominum Stephanum episcopum Parisien. et theologiae magistrum, et est contra Damascenum et contra Basilium et Gregorium.
Thomas autem improbat illam opinionem per rationem talem part.I q.70 art. ult. : quia si caelum esset animatum, anima frustra uniretur corpori caelesti, quia non propter perfectionem in essendo pro eo quod materia est propter formam et non e converso II Phys., nec propter perfectiones in operando, quia aeque perfecte posset operari non unita sicut unita.
Ista ratio non concludit, quia eadem ratio posset fieri de anima beata quae unitur corpori, sicut deductum est XI dist. q. 1. art. 2.
Ideo est alia ratio Richardi in II quae arguit sic : caelum non habet animam vegetativam, quia nec augetur nec minuitur ; nec etiam habet animam sensitivam, quia non habet instrumenta sentiendi ; nec habet animam intellectivam, quia intellectiva praesupponit istas ; ergo.
Sed ista ratio non valet, quia illa anima intellectiva, secundum Platonicos qui fuerunt contrariae opinionis, non unitur ei ut forma, sed ut motor.
Teneo ergo quod caelum non est animatum, tum propter dictum Damasceni lib. II c.5, tum propter dictum Basilii, Gregorii Nazianzeni, tum propter articulum excommunicatum per dominum Stephanum qui dicit : error est caelos ponere animatos.
Ad rationem contrariae opinionis, cum dicitur quod vivum non potest esse a non vivo, quia tunc vivum etc., dicitur uno modo, quod non est inconveniens aliquid esse nobilius in uno ordine et ignobilius in alio ordine ; licet enim caelum sit ignobilius in genere entitatis, est tamen nobilius in genere causalitatis.
Contra : aut causat inquantum ens, aut inquantum non ens. Non secundo modo, quia quod nihil est nullius est causa ; ergo primo modo, scilicet inquantum est ens, et tunc sic : quidquid est nobilius in causalitate est nobilius in entitate ; sed per te caelum est nobilius in causalitate ; ergo et in entitate, quod est contra Augustinum qui dicit quod omne vivum est nobilius non vivo.
Ad argumentum illud melius patebit in quaest. de rationibus seminalibus ubi dicetur quod forma viva est immediate a Deo per creationem.
Ad primum principale dico quod medium est duplex scilicet collectivum, et distinctivum ut patet in coloribus. De medio primo modo sumpto, est vera maior, sed non de medio secundo modo sumpto, firmamentum enim est medium distinctivum non collectivum.
Ad secundum dico quod non est contra me, quia concedo quod in caelo sit materia.
Ad tertium patet ex III Artic. quod caelum non est animatum. Et dico quod Philosophi sentientes oppositum dixerunt falsum.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur :
Utrum caelum moveatur ab intelligentia creata.
Videtur quod non per Philosophum II caeli et mundi, qui dicit quod primum causatum movetur a causa prima ; sed primum causatum est caelum : ergo movetur a prima causa quae est Deus.
- Praeterea, caelum non recipit peregrinas impressiones ; sed si moveretur ab intelligentia reciperet peregrinas impressiones ; ergo.
- Praeterea, VIII Phys. caelum movet seipsum ; ergo non movetur ab intelligentia ; ergo.
Contra. Philosophus XII Metaph. investigat numerum intelligentiarum, numerum orbium, quia sunt motores orbium.
Respondeo et dico quod hic ponuntur tres articuli.
In primo ponuntur tres opiniones falsae ;
et in secundo dicitur secundum veritatem quod intelligentia creata movet caelum ;
tertio declarabitur si ista actio sit totaliter ab intelligentia vel a Deo.
Quantum ad primum est una opinio quod caelum effective movetur a prima causa non mediante aliqua causa secunda, quia potest immediate per seipsam movere.
Contra. Quamvis Deus posset movere orbem non mediante causa secunda, tamen propter communicationem suae bonitatis et propter maiorem creaturarum connexionem voluit ipsum movere mediantibus causis secundis.
Secunda opinio est Avicennae IX Metaph. c.2 quod caelum movetur effective ab anima caeli ex eo quod illa anima movetur ab intelligentia sub ratione amati et desiderati.
Contra istam opinionem patet quod supponit falsum, quod caelum sit animatum, quod improbatum est in III art. praec. quaest.
Tertia opinio est quod caelum movetur naturaliter a sua forma sicut formae gravium et levium determinatae sunt ad motum sursum et deorsum.
Contra, corporea determinata ad aliquem motum naturalem determinantur ad illum, ideo quia consequuntur per ipsum aliquam perfectionem ; sed caelum non consequitur per suum motum aliquam perfectionem ; ergo etc. Forte dicis quod immo, quia consequitur perfectionem quae est motus. Hoc non valet, quia post resurrectionem meliorabitur caelum et tamen non habebit hanc perfectionem quae est motus.
Praeterea, si hoc esset perfectionis naturalis in caelo, maxime esset in caelo nobilissimo, idest in caelo empireo ; sed hoc est falsum, quia non movetur ; ergo.
Praeterea, contra hanc opinionem est Avicenna IX Metaph. c.2 ubi dicit quod motus caeli non est naturalis nec violentus.
Quantum ad secundum articulum dico quod caelum movetur ab intelligentia creata. Cuius ratio est, quia aut movetur immediate a Deo, aut ab anima propria, aut a forma propria, aut ab intelligentia creata. Sed primo modo non, ut patet contra primam opinionem ; nec secundo modo, ut patet contra secundam opinionem ; nec tertio modo ut patet contra tertiam opinionem ; ergo relinquitur quod quarto modo, scilicet quod caelum movetur ab intelligentia.
Sed hic est dubium, per quid intelligentia movet caelum, scilicet utrum per intellectum vel per voluntatem, an per potentiam executivam. Sed de hoc dictum est supra Dist. VIII q.2 in princ. Art. : quaere ibi.
Quantum ad tertium articulum sunt tres opiniones.
Una est quae dicit quod actio illa partim est a Deo et partim ab angelo, quia productum potest considerari quantum ad ens vel quantum ad hoc ens. Primo modo est a Deo, secundo modo ab intelligentia. Et ratio huius est quia inter agens creatum et increatum est triplex differentia. Una, quod agens increatum est primarium agens, creatum est secundarium ; secunda, quod agens increatum est actus purus, creatum non ; tertia, quod agens increatum non est contractum agens, creatum sic. Ex hoc arguitur tali medio : effectus non contractus est a causa non contracta ; sed entitas ut sic non est contracta, entitas autem ut hcec est contracta ; ergo.
Secunda opinio dicit quod res et omnes actiones secundum communem rationem producuntur a Deo et ab agente creato. Hoc probatur sic : potentia proportionatur essentiae ; sed essentia divina est infinita ; ergo et potentia. Sed propter infinitatem essentiae divinae, non potest poni aliquod creatum quin statim illabitur ei essentia divina ; ergo et potentia divina habet illabi cuilibet potentiae creatae, et concurrit ad ilhim effectum.
Tertia est opinio Varronis quod non est ponere quod in omni effectu producto agens increatum habeat actionem elicitam, sed sicut generans grave dando sibi formam sive actum primum dat actum secundum, non quod ipsum eliciat ; ita et in proposito agens primum dat intelligentiae esse et potentiam movendi caelum, qua habita intelligentia movet caelum per se praesupposita manutenentia ipsius a Deo.
De istis tribus opinionibus accipiatur quae magis videtur probabilior.
Ad primum principale dico quod prima causa movet causatum primum intelligendo primitatem non simpliciter sed in ordine ad sequentia, unde intelligentia movens caelum dicitur prima, non simpliciter, sed in ordine ad intelligentias sequentes.
Ad secundum dico quod caelum non recipit peregrinas impressiones ex qualitatibus sensibilibus.
Ad tertium, Philosophus posuit quod caelum moveret seipsum, quia erat animatum ; sed hoc est falsum, ut patet in quaest. praeced.
