Distinctio VI — Livre II — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre II

Distinctio VI

Distinctio VI

Praeterea scire oportet…

 

Circa istam Distinctionem VI quaero :

 

QUAESTIO I

Utrum peccatum ipsius Luciferi fuit formaliter superbia.

 

Videtur quod sic. Augustinus IX De civitate Dei, dicit : Malae voluntatis initium quid poterat esse nisi superbia. Et Eccl. 10 : Initium omnis peccati superbia.

  1. Praeterea. Lucifer non potuit peccare nisi unico peccato ; sed constat quod peccavit superbia per illud Psalm. superbia eorum qui te etc.

Probatio maioris, quia si potuit pluribus peccatis peccare, peccatum suum fuisset remissibile, quod reputatur communiter falsum. Probatio consequentia quia voluntas non potest simul habere duos actus perfectos sicut nec intellectus ; ergo si potuit pluribus peccatis peccare, peccavit uno post alterum, et in illo secundo instanti potuit poenitere de primo.

 

In contrarium arguitur : peccatum Luciferi fuit maximum peccatum ; sed peccatum superbiae non est maximum ; ergo.

Probatio minoris : sicut propositum de proposito et oppositum de opposito ; ergo si superbia esset maximum peccatum, humilitas esset maxima virtus, quod est falsum, quia caritas est maior.

 

Responsio. Hic sunt quatuor videnda.

Primo ponitur communis opinio antiquorum ;

secundo quia peccatun est in actu voluntatis, distinguetur de actibus voluntatis ;

tertio, quae sit malitia in primo angelo ;

quarto ad quod genus peccati habeat reduci.

 

Quantum ad primum dicitur communiter quod peccatum primi angeli fuerit superbia, quod probatur

Primo sic : angeli non potuerunt primo peccare per aliquod nolle, quia nolle praesupponit velle, et sic non peccaverunt primo per iram nec per avaritiam, nec peccaverunt aliquo velle inordinato circa temporalia, nec peccato carnis ut patet ; ergo eodem modo aliis exclusis peccaverunt per superbiam.

Praeterea, secundum Ioannen in Canonica sua, omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae ; sed non peccaverunt concupiscentia carnis vel oculorum ; ergo.

 

Nunc secundo oportet distinguere de actibus voluntatis. Et dico in communi quod duplex est actus voluntatis, scilicet velle et nolle. Est ergo nolle actus positivus voluntatis quo fugit disconveniens ; velle autem est actus voluntatis quo acceptat omne conveniens.

Item nota quod velle est duplex, scilicet velle amicitice et velle concupiscentia. Velle amicitiae est illius obiecti cui volo bonum, velle autem concupiscentiae est illius obiecti quod volo alicui obiecto amato.

Item nota quod inter istos actus est talis ordo, quod velle concupiscentiae praesupponit velle amicitiae, et nolle necessario praesupponit velle. Et consimilis ordo est in iis actibus deordinate sumptis per regulam Boetii in Thopicis : quando unum sequitur ad aliud eodem modo utrobique addito adhuc sequitur ; unde sicut nolle praesupponit velle, et nolle amicitiae deordinatum praesupponit velle deordinatum, et nolle concupiscentiae deordinatum praesupponit velle deordinatum.

 

Quantum ad tertium articulum dico duas conclusiones :

Prima est quod malitia in primo angelo, quantum ad velle amicitiae, fuit inordinatus amor sui.

Secunda conclusio, quod malitia in angelo quantum ad velle concupiscentiae fuit, quod inordinate concupivit beatitudinem.

 

Prima conclusio probatur, quia aut illa malitia fuit amor Dei, et hoc non quia Deus est tale obiectum amabile quod ex sola ratione sui dat completam rationem bonitatis actui. Aut fuit amor quo dilexit alium Angelum et hoc non, tum quia inclinatio naturalis plus inclinat ad se quam ad aliud ; tum quia amicitia fundatur super unitate, VIII Ethic. tum quia amicitia ad alterum est ex amicitia ad seipsum IX Ethic. ; ergo relinquitur quod illa amicitia fuit inordinatus amor sui.

Confirmatur per Augustinum IV de Civ. Dei, dicit quod duo amores fecerunt duas civitates, scilicet Dei et diaboli. Civitatem Dei fecit amor Dei usque ad contemptum sui ; civitatem diaboli fecit amor sui usque ad contemptum Dei.

 

Secunda conclusio probatur per rationem Anselmi De casu diaboli c. 4. Sicut primum concupiscere inordinatum non praecessit in Angelo ex affectione iustitiae ; ergo ex affectione commodi. Maximum autem commodum maxime appetitur a voluntate non sequente regulam iustitiae ; sed maximum commodum est beatitudo ; ergo.

Secundo sic : quidquid voluntas vult, hoc est ex ratione alicuius boni honesti vel utilis vel delectabilis ; ped angelus non concupivit hoc amore honesti, quia sic non peccasset ; nec amore utilis, quia iste non est primus amor : ergo amore boni delectabilis. Sed summe delectabile est beatitudo ; ergo.

Tertio sic : potentia appetitiva quae consequitur in actu suo potentiam apprehensivam, illud primo appetit in quo apprehensiva primo delectatur ; sed illud est beatitudo ; ergo.

 

Quantum ad quartum articulum dicitur a Scoto quod ista malitia non reducitur ad peccatum superbiae nec quantum ad primum nec quantum ad secundum actum, quia superbia est excellentia exclusiva et despectiva. Inquantum est quaedam excellentia exclusiva vel despectio, videtur esse contemptus aliorum : sed nec in prima nec in secunda malitia erat aliquorum despectio ; ergo etc. Et sic forte potest reduci ad peccatum luxuriae ; non enim luxuria semper est in actibus carnis, sed circa delectabile inordinate concupitum.

 

Ad argumenta primae opinionis quae dicit quod reducatur ad peccatum superbiae. Ad primum dicitur quod divisio peccatorum capitalium comprehendendo peccatum diaboli non est sufficiens, aut si est sufficiens per quandam reductionem potest concedi quod reducitur ad peccatum luxuriae.

Ad secundum patet per hoc quod praemittitur ; omne quod est in mundo, ita quod peccata quibus communiter peccant homines continentur sub isto ternario, sed non oportet primum peccatum angeli sub illo ternario contineri.

 

Ad primum principale patet per iam dicta immediate.

Ad secundum nego maiorem.

Ad probationem dico quod cum peccavit secundo peccato adhuc fuit in via, et per consequens potuit poenitere ; sed hoc melius patebit Dist. seq.