Distinctio XXI — Livre II — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre II
Distinctio XXI
Videns igitur diabolus...
Circa istam Dist. XXI, posset quaeri quod fuit motivum diaboli ad tentandum hominem ;
sed ad hoc patet per Magistrum in principio huius distinctionis.
Secundo posset quaeri de modo et ordine tentationis, sed de hoc patet ibidem c. 2 et 3.
Tertio quaero :
QUAESTIO III
Utrum peccatum primi hominis potuit fuisse veniale.
Videtur quod non, quia omni peccato debetur aliqua poena ; ergo illi peccato cui debetur poena mortis est mortale. Sed primo homini propter peccatum infligebatur mors ; ergo.
Contra. Ab extremo in extremum non est transitus nisi per medium ; sed inter iustitiam et peccatum mortale est medium peccatum veniale ; ergo non peccavit mortaliter nisi prius peccasset venialiter ; ergo.
Praeterea, magis repugnat rectitudini innocentiae mortale quam veniale ; sed non obstante illa rectitudine potuit peccare mortaliter ; ergo.
Respondeo.
Primo, ponam unam opinionem.
Secundo, arguo contra illam.
Tertio dicam ad motivum primae opinionis.
Quantum ad primum est una opinio quod primum peccatum non potuisset fuisse veniale, quod probatur.
Primo sic : peccatum est contra rectitudinem rationis ; ergo vel peccatum fuisset cum innocentia, vel corrupisset eam. Non primo modo, quia obliquitas peccati non stat cum rectitudine summa ; ergo relinquitur secundus modus. Sed nihil corrumpit innocentiam primam, nisi mortale : ergo primum peccatum non potuisset fuisse veniale.
Secundo sic : nunquam est deordinatio in portione inferiori nisi primo sit in superiori ; ergo primum peccatum fuisset deordinatio portionis superioris ; sed omne tale est mortale ; ergo.
Contra illam opinionem arguit Scotus, primo sic : non perfectius coniungit ultimo fini iustitia originalis quam habuit Adam, quam gratia gratum faciens concessa viatori ; sed nulla gratia data viatori coniungit tantum ultimo fini quin habens eam possit peccare venialiter ; ergo et Adam potuit peccare venialiter. Probatio minoris per illud Ioan. in Canonica : Si dixerimus quod peccatum non habemus etc. Item potuit dicere verbum otiosum ; sed tale non est mortale ; ergo. Confirmatur ratio quia aut potuit exire in actum verbi otiosi et iocosi, aut non. Si sic, habetur propositum ; si non, ergo fuisset iam confirmatus.
Dico ergo quod potuit peccare venialiter. Ubi notandum quod peccatum mortale distinguitur a veniali in hoc quod peccatum mortale est deordinatio opposita ordinationi sine qua finis consequi non potest aliquo modo, et ista ordinatio cadit sub praecepto. Sed peccatum veniale est deordinatio opposita ordinationi quae non est necessaria simpliciter ad consequendum finem, est tamen utilis, et talis cadens ab ordine peccat venialiter. Et isto modo Adam potuit peccare venialiter.
Et tunc ad primum argumentum alterius opinionis dico quod quamvis mortale non possit stare cum innocentia et summa rectitudine rationis, veniale tamen potest, quia non tantum repugnat.
Et si obicias quod eadem ratione peccatum veniale potest stare cum beatitudine ex quo potest stare cum summa rectitudine rationis, dico quod non valet, quia beatus habet praeceptum de semper continuando actum fruitionis, non divertendo non solum ad oppositum, sed etiam nec ad actum desperatum ; sed viatori nullum praeceptum tale datur ad minus quantum ad actum desperatum.
Ad secundum, nego minorem, nam levis motus per subreptionem circa articulum fidei est deordinatio in virtute superiori et tamen non est mortale.
Ad argumentum principale, dico quod si peccasset peccato veniali, habuisset aliquam aliam poenam quaecunque illa sit.
QUAESTIO IV
Quarto quaeritur :
Utrum peccatum primi hominis de faeto fuit gravissimum.
Videtur quod sic, quia destruit maximum bonum, idest iustitiam originalem.
- Praeterea, illi peccato debetur maxima poena, puta mors.
- Praeterea, Augustinus dicit super Psalm. quod Adam et Eva voluerunt rapere deitatem ; sed hoc fuit maximum peccatum in angelo ; ergo multo magis in homine.
Contra. Augustinus X super Genes. ad litt., dicit quod Adam non carnali concupiscentia motus, sed quadam amicabili compulsus benevolentia, ne sociam contristaret, peccavit.
Responsio. Hic sunt tria videnda :
primo quale fuit peccatum Adae ;
secundo, quantum fuit grave ;
tertio, quis gravius peccavit Adam vel Eva.
Quantum ad primum patuit supra Dist. VI, scilicet quod duplex est actus voluntatis scilicet velle et nolle. In nolle autem non consistit peccatum, sed in velle. Velle autem est duplex, scilicet velle aliquid amore amicitiae qui est propter se, velle amore commodi, qui est propter aliud. Et illud quod amatur amore amicitiae magis amatur quam illud quod amatur amore commodi, quia propter quod unumquodque tale et ipsum magis. Sed primum peccatum Adae non fuit ex immoderato amore sui, sicut fuit peccatum angeli primi, quia angelus se per essentiam intelligit primo homo autem non. Ideo sicut ponit Augustinus XI super Genesim, hoc peccatum quantum ad radicem fuit immoderatus amor uxoris suae.
Quantum ad secundum dico quod peccatum potest accipi vel secundum suam rationem formalem, vel quantnm ad sequelam. Et sic pono duas conclusiones : prima quod non fuit maximum peccatum ex se ; secunda quod fuit maximum peccatum quantum ad sequelam.
Prima probatur, tum quia non opponitur Deo et maximo bono sicut est peccatum in Spiritum Sanctum, tum quia non est cum maxima deliberatione factum.
Secunda conclusio probatur, tum quia ratione personae cuius culpa omnes involvebat, tum quia non habuit inclinationem ad cadendum necessario, et praeceptum sibi datum erat leve ad servandum.
Quantum ad tertium dico duas conclusiones.
Prima, quod per se plus peccavit Eva, quia voluit rapere deitatem, Adam vero hoc non credidit, imo etiam de Dei misericordia cogitavit.
Secunda conclusio, quod propter aliquas circumstantias accidentales Adam plus peccavit, tum quia propter personae excellentiam, tum propter omniscientiam, tum propter virtutis constantiam quae plus vigebat in Adam quam in Eva.
Ad primum principale, patet per secundam conclusionem 2 Art. ; fuit enim maximum peccatum propter sequelam.
Ad secundum dico quod poena mortis gehennae non competebat peccato Adae quia ipse salvatus est. Si autem accipias mortem pro morte naturali, patet per illud quod dictum est Dist. XIX a.1.
Ad ultimum dico quod Adam non appetebat rapere aequalitatem directe, sed interpretative, sicut omnis peccans vult voluntatem suam interpretative praeferre voluntati divinae.
