Distinctio XVIII — Livre II — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre II

Distinctio XVIII

Distinctio XVIII

In eodem quoque paradiso...

 

Circa istam Dist. XVIII quaero : 

QUAESTIO I

 

Utrum in materia sit ratio seminalis ad formam naturaliter educendam de ipsa.

 

Videtur quod sic, quia alias forma crearetur, si nihil eius praeexisteret.

Secundo, quia alias generatio naturalis esset violenta, quia violentum est cuius principium est ab extra ex III Ethic.

Tertio sic : generatio formae substantialis est naturalis ; ergo est a principio intrinseco materiae. Consequentia probatur ex II Phys. sic : natura est principium motus et quietis eius in quo est.

Quarto sic : VI Metaph. Philosophus dicit : physica non est practica, quia principium factibilium est in faciente, principium vero naturalium est in ipsis rebus. Cum ergo uniformiter accipit princi|pium, quia aliter argumentum suum non valeret, oportet quod intelligat de principio activo.

Quinto sic : VII Metaph. illa quae sunt casu possunt generari sicut ea in quorum materia praeexistit aliqua pars formae inducendae.

 

Contra. VII Metaph. forma non generatur nisi quia compositum generatur ; sed in materia non praeexistit aliquod seminarium compositi ; ergo.

Praeterea, si aliquid formae esset in materia, tunc forma corrupta posset redire eadem numero per naturam, cuius contrarium patet in fine II de generat. Probatio consequentiae : ex quo aliquid generatur in idem patet resolvi, et sic si forma posset redire in pristinam potentiam, posset etiam esse idem agens ; sed istis duobus existentibus sequitur idem effectus, ex VIII Metaph.

Praeterea relatio realis non potest esse sine termino reali, sicut nec sine fundamento ; sed si poneretur talis ratio seminalis, esset relatio ad formam, et esset sine termino cum forma non existat.

 

Responsio : hic sunt tria videnda.

Primo, quid sit ratio seminalis.

Secundo, in quibus ponitur.

Tertio, ad quid ponitur.

 

Quantum ad primum dico quod in materia tria considerantur, scilicet essentia materiae, potentia receptiva et actus.

Ratio autem seminalis non potest poni in essentia materice, quia Christus fuit in Abraham secundum corpulentam substantiam et materiam, ut patet per Augustinum X super Gen. ad litteram ; sed non fuit Christus in Abraham secundum rationem seminalem ; ergo.

Secundo non potest poni in potentia receptiva materiae, quia Deus facit aliquid in materia non secundum rationem seminalem, ut patet per Augustinum IX super Gen. ad litteram ; sed Deus nihil facit in materia cuius non sit materia receptiva.

Tertio ponitur secundum aliquos, quod ratio seminalis est aliquid in materia, et est gradus aliquis imperfectus respectu formae educendae, et est eiusdem rationis cum gradu sequenti. Vide hoc in Bonaventura.

Ista opinio confirmatur per quinque rationes factas in principio quaestionis.

 

Contra. Quaero utrum illa pars formae quae acquiritur per generationem, aut praefuit in materia, aut non. Si sic ; ergo non acquiritur per generationem. Si non : ergo non evadis creationem quam intendis vitare.

Praeterea, in cuius virtute activa est ens perfectius, in eius virtute activa est ens imperfectius eiusdem rationis ; sed gradus praecedens est imperfectior gradu sequenti, et eiusdem rationis, quia alias forma esset composita ex partibus diversarum rationum ; si ergo generans potest ponere formam in esse secundum gradum sequentem qui est perfecctior, multo magis secundum gradum praecedentem qui est imperfectior.

Praeterea, quaero de illa parte formae quae ultimo inducitur, de cuius potentia educatur. Si immediate producitur de potentia materiae, tunc frustra ponitur ratio seminalis. Si autem producatur de gradu imperfecto, hoc est inconveniens quod aliquid producatur de potentia alicuius quod est eiusdem rationis cum eo quod producitur.

Praeterea, illa ratio intrinseca seminalis, aut semper agit, et sic materia nunquam esset in esse quieto sub forma ; aut non semper agit, sed tantum quando excitatur ab agente exteriori, et cum tale agens sit extra, erit generatio violenta.

 

Est alia opinio Richardi quae dicit quod in materia est tota forma secundum purum esse potentionale.

Contra : aut actus aliquid addit ad illud purum potentionale, aut nihil. Si nihil ; ergo generatio terminatur ad nihil. Si aliquid, vel absolutum vel respectivum. Non respectivum, quia tunc relatio esset terminus motus vel mutationis cuius contrarium patet V Phys. Si addit aliquid absolutum, ergo non praefuit tota forma.

Dico ergo quod ratio seminalis est quaedam qualitas consequens formam substantialem seminis, et non est actus coevus correspondens ipsi materiae, sed via ad productum quod est per se intentum a natura.

 

Quantum ad secundum articulum est sciendum quod aliqua secundum aliquos semper producunt sibi dissimilia immediate, ut sol producit ranam. Aliqua producunt sibi similia, et hoc dupliciter, scilicet mediate, ut homo hominem, vel immediate, ut ignis ignem.

Ad propositum dico quod in primis non potest esse ratio seminalis, quia nec virtute coeli potest sensitiva forma m rana produci ; cuius ratio talis est : omnis causa aequivoca est nobilior effectu producto, ista enim negata non potest probari quod Deus esset perfectior musca ; sed coelum non est nobilius ipsa forma sentiva, quia omne vivum est nobilius non vivo secundum Augustinum ; ergo.

Ad illam rationem datur una responsio quae data est supra dist. XIV q.1 a.2, vide ibi. In his autem quae producunt similia mediate, ut homo generat hominem, oportet ponere semen et rationem seminalem. In his autem quae producunt similia immediate, ut ignis ignem, non oportet ponere rationem seminalem, quod probatur

Primo : elementa sunt imperfectissima entia in genere substantiae, sicut patet per Commentatorem III de caelo et mundo ; sed semen cuiuscunque est imperfectius eo quod dicitur ex semine generari ; ergo.

Praeterea, semen non ponitur nisi ut medium inter primum agens et ultimum effectum ; sed haec actio est immediata ; ergo.

 

Contra illud ultimum dictum sunt quinque rationes positae in principio quaestionis. Et sunt rationes opinionis quae ponit quod forma praeexistit in materia secundum gradum imperfectum, ideo ad eas respondeo modo.

Ad primum dico quod non sequitur creatio, quia creatio excludit actum cuiuscunque causae extrinsecae necessario ; hic autem praesupponitur materia quamvis non gradus formae.

Quod si arguas contra de anima intellectiva et gratia quae praesupponunt aliquid, quia anima praesupponit corpus, et gratia animam, et tamen creantur. Dico quod non est verum, quia Deus non necessario praesupponit illa, posset enim animam intellectivam producere sine corpore, sicut aliqui ponunt de anima Adae, et gratiam inquantum est quaedam qualitas sine anima. Agens autem creatum necessario praesupponit subiectum.

Ad omnia alia dico quod natura accipitur uno modo ut distinguitur contra propositum et artem ; alio modo ut distinguitur contra violentum. Et sic ex parte passi accipitur naturalitas in proposito, et dicitur generatio naturalis ex naturali inclinatione principii passivi ad formam.

 

Quantum ad tertium articulum est triplex modus dicendi.

Uno modo quod semen ponitur ut principium generationis substantiae.

Alio modo ; ut sit principium alterationis.

Tertio modo, ut sit via ad illud quod est per se intentum a natura. Et istum ultimum modum teneo.

 

Primus enim non potest stare, quia quod non est, non potest esse principium productivum substantiae ; sed in instanti generationis substantiae semen non est ; ergo.

Quod si diceres ; maior est vera in virtute propria, sed semen potest in virtute generantis, quam virtutem Averrois vocat divinam in II suo Colliget.

Contra, in virtute non agentis nihil agit ; sed semine deciso potest generans non esse ; ergo non agit in virtute generantis. Praeterea nullum imperfectum potest esse causa per se sufficiens perfectioris ; sed semen cum omni qualitate et spiritibus est imperfectius genito.

Similiter secundus modus non valet, accipiendo semen uniforme pro semine maris, quod potest agere in semine feminae, quia nihil per gradum suae entitatis, sive per qualitatem suam corrumpit se, nec alterat suum proprium subiectum.

Praterea principium activum uniforme non est causa difformiorum vel differentium ; ergo si semen, ut supponitur, sit uniforme, non poterit alterari ut sint ibi diversa organa, quae apparent in genito.

 

Ad argumentum in contrarium et ad quinque prima, patet in fine II Artic.

Ad primum alterius opinionis dico quod dictum Philosophi debet restringi ad factionem rei completae, unde dicit ibi quod forma generatur per accidens.

Ad secundum, quibusdam non videtur inconveniens quod corruptum redeat in idem numero, de quo dicitur in quarto. Si autem habetur pro inconvenienti, potest dici quod Philosophus in V Phys. dicit quod ad identitatem numeralem aliquid plus requiritur, scilicet identitas temporis et motus, quae in proposito deficiunt.

Ad ultimum dicitur a quibusdam quod relatio fundamentalis potest esse sine termino quamvis relatio formalis non possit esse sine termino. Illa autem relatio seminalis dicit relationem fundamentalem non formalem.

Aliter potest dici quod illa relatio habet aliquem terminum intrinsecum licet non extrinsecum.

 

 

QUAESTIO II

 

Secundo quaeritur : 

Utrum sit unus intellectus numero in omnibus.

 

Videtur quod sic. In separatis a materia idem est quod quid est cum eo cuius est ; sed omne tale est unum numero ; ergo.

  1. Praeterea, multiplicatio individuorum, aut fit per quantitatem aut per materiam ; sed intellectus non est quantus aut materialis ; ergo.
  2. Praeterea, multiplicatio individuorum fit propter corruptionem ex II de Anima ; sed intellectus est incorruptibilis ; ergo.
  3. Praeterea, cui non communicatur actus, non communicatur forma ; sed intelligere non communicatur corpori ; ergo nec intellectus, et per consequens intellectus non multiplicatur ad multiplicationem corporum.

 

Contra. Si esset unus intellectus numero in Petro et Iuda, periret omne meritum et praemium. Etiam Avicenna VI naturalium part. 5 c.2 dicit animam unam numero esse in duobus corporibus est falsum.

 

Responsio. Hic sunt quatuor articuli.

Primo ponetur una distinctio de intellectu.

Secundo dicetur una opinio Commentatoris.

Tertio arguetur contra ipsum.

Quarto respondebitur ad motiva Commentatoris.

 

Quantum, ad primum dico quod intellectus capitur sex modis.

Primo, pro intellectu agente, qui est omnia facere.

Secundo, pro intellectu possibili, qui est omnia fieri.

Tertio, pro intellectu informato habitu scientiali vel specie.

Quarto, pro imaginatione, et dicitur intellectus passivus, et est corruptibilis, et hoc totum patet per Philosophum I de Anima.

Quinto, accipitur per Commentatorem III de Anima, et dicitur intellectus speculativus.

Sexto dicitur intellectus adeptus. Et dicitur ille intellectus speculativus qui componitur ex intellectu materiali et intellectu in actu, intellectus autem adeptus componitur ex intellectu materiali et ex lumine intellectus agentis. Unde sicut aer simul recipiendo speciem recipit lumen, sic etiam intellectus possibilis recipiendo speciem simul recipit lumen intellectus agentis, et propter hanc receptionem dicitur intellectus adeptus.

 

Quantum ad secundum articulum est opinio Commentatoris in III de Anima, com. 18 quod intellectus possibilis est unus numero in omnibus. Quod probatur :

Primo sic : Quod est immateriale non multiplicatur ad multiplicationem corporum ; sed intellectus est immaterialis ; ergo.

Secundo sic : quod non est corpus nec virtus in corpore, non multiplicatur ad multiplicationem corporum ; sed intellectus non est corpus, nec virtus in corpore ; ergo.

Tertio sic : si intellectus ad multiplicationem corporum multiplicaretur, tunc ea quae essent in intellectu non essent intellecta in actu. Consequens est falsum ; ergo et antecedens.

Probatio consequentiae, quia si intellectus multiplicatur tunc esset hic et nunc, et ea quae sunt in intellectu essent hic et nunc ; sed ea quae sunt hic et nunc, sunt intelligibilia in potentia ; ergo.

Quarto sic : si intellectus esset multiplicatus, idem moveret seipsum, quia intellectus in potentia movet intelligentem. Si ergo intellectus est in potentia idem intellectus movet seipsum.

Quinto sic : quod recipitur in aliquo recipitur per modum recipientis ; sed in intellectu meo et tuo species recepta est una ; ergo intellectus est unus.

Probatio minoris ; nam possibile est quod ego et tu intelligamus lapidem ; aut ergo hoc est per unam speciem, et habetur propositum ; aut per aliam et aliam ; si sic, cum istae species differant numero et conveniant in specie, aut cognosceretur inquantum species per unam speciem et habetur propositum, aut per aliam et aliam, et sic in infinitum ; standum ergo fuit in. primis, videlicet quod per unam speciem cognoscatur.

 

Ut autem magis appareat positio ista, sunt hic duo consideranda.

Primo quomodo differant formae intentionales et reales.

Secundo, quomodo differant natura corporalis et spiritualis.

Propter primum, nota quod formae intentionales non numerantur ad numerationem subiectorum, quia alias non possent esse plures formae in eadem parte medii.

Item, non extenduntur ad extensionem subiecti, quia non educuntur de potentia materiae ; formae autem reales educuntur de potentia materiae, et numerantur et extenduntur ad numerationem et extensionem subiecti.

De secundo, nota quantum ad praesens quod in duobus differunt natura corporalis et spiritualis :

Primo, quod natura spiritualis potest simul esse cum natura corporali absque hoc quod natura corporalis cedat ei ; natura vero corporalis simul cum corporali esse non potest.

Secundo, quod natura spiritualis potest esse simul et semel in diversis, dum tamen ipsa habeant ordinem ad aliquod unum, sicut patet de anima quae est in diversis partibus corporis. Natura vero corporalis hoc non potest nisi per miraculum. Si ergo dico quod quia species quae est in intellectu habet esse intentionale, potest simul esse in imaginatione, ut patet ex primo dicto. Amplius, quia intellectus est quid spirituale, potest pluribus uniri non per informationem, ut imaginatur Commentator, sed per quandam unionem qua intellectus copulatur imaginationi per speciem. Et isto modo posuit Commentator unum intellectum numero in omnibus.

 

Quantum ad tertium articulum sunt contra Commentatorem octo difficultates quarum quatuor ipsemet contra se movet III de Anima. Aliae sunt a Doctoribus modernis factae.

Primo sic : quando aliqua habent unam et eandem perfectionem primam, habent et secundam perfectionem eandem ; sed per te, omnes homines habent unam perfectionem primam eandem, scilicet intellectum ; ergo similiter habebunt eandem perfectionem secundam, scilicet intelligere unum. Sed hoc est falsum, quia quando tu dormis ego intelligo ; similiter quando tu affirmas unum, ego nego illud ; ergo.

Secundo sic : intellectus agens et possibilis sunt aeterni, et tamen generatum ex eis, scilicet intellectio, et intellecta non sunt aeterna ; sed si esset unus intellectus, sicut ille est aeternus, ita intellectio et intellecta essent aeterna, quod patet esse falsum.

Tertio sic, et est ratio Gothfredi : si intellectus possibilis esset unus in omnibus, et de se nullam habet formam, et propter hoc est possibilis vocatus ; ergo est sicut materia prima.

Quarto sic : plurificato effectu formali, plurificatur forma ; sed tu et ego sumus homines per intellectum, et tamen tu es alter homo a me ; ergo et alius intellectus.

 

Ad primum obiectum respondet Commentator, quod maior est vera si habet omnia eadem quae requiruntur ad actum secundum ; sed hic non sunt omnia eadem quae requiruntur ad actum secundum quia est diversa phantasia vel imaginatio, quae est generabilis et corruptibilis.

Eodem modo ad secundum, est enim intelligere generabile et corruptibile, quia dependet ab intentione imaginata, quae est generabilis et corruptibilis.

Ad tertium concedo quod intellectus est sicut materia in suo ordine, quia sicut materia se habet m genere entium, sic intellectus in genere intelligibilium.

Ad quartum dicit quod intellectus non est forma, nec unitur nobis ut forma.

 

Quamvis istae rationes aliqualiter solvantur, non tamen sufficienter, sed existenter adhuc manent. Et praeter has adducuntur rationes modernorum, quarum

Prima est ista ; si esset intellectus unus in omnibus, tunc homo non intelligeret. Consequens est falsum ; ergo et antecedens.

Probatio consequentiae, nam secundum Commentatorem ibidem, intellectus se habet ad phantasmata sicut oculus ad colores ; ex unione autem quam habet oculus ad parietem per colorem, non sequitur quod paries videat ; ergo ex unione quam habet intellectus ad nos per speciem, non sequitur quod nos intelligamus sed quod intelligamur.

Secunda ratio est ista : si esset intellectus unus in omnibus hominibus, intellectus iste esset aeternus, et sic haberet omnes species ab aeterno, et sic non poterit recipere aliquam speciem, quod est contra Philosophum III de Anima.

Tertia ratio talis est : ab una virtute creata non possunt progredi duo actus solum numero differentes ; sed intelligere meum et tuum respectu eiusdem obiecti, solo numero distinguuntur ; ergo non possunt esse ab eadem virtute numero. Ergo.

Quarta ratio est talis : sicut transmutatio facit scire materiam, ita actio formam ; sed propria actio hominis est intelligere ; ergo ex intelligere debemus investigare formam hominis propriam. Sed non est intelligibile quod non multiplicetur effectus formalis et non multiplicetur forma ; ergo ad multiplicationem hominis sequitur multiplicatio formae.

 

Respondet quod verum est si intellectus esset forma hominis ; nunc autem secundum eum intellectus non est forma hominis.

Ista responsio nulla est, quia procedit ex falsa suppositione ; est enim intellectus propria forma hominis, ut probatum est supra Dist. XVII de pluralitate formarum Artic. I.

 

Quantum ad quartum articulum dico quod argumenta Commentatoris non concludunt.

Ad primum et secundum dico quod intellectus non multiplicatur effective ex corporibus, sed ex propriis gradibus individuantibus, ut patet supra Dist. III quaest. de individuatione.

Ad tertium, nego consequentiam. Ad probationem, cum dicitur : receptum in intellectu esset hic et nunc et signatum, dico quod illud receptum potest accipi obiective et subiective. Subiective est particulare, obiective universale.

Ad quartum, patet per Commentatorem in III de caelo et mundo, quod maior est falsa in spiritualibus, quamvis vero in corporalibus sit dubium quod aliquid moveat seipsum, sicut supra patuit Dist. II de motu Angelorum.

Ad quintum solvitur a quibusdam antiquis et etiam ab Aureolo per oppositum, quia sequitur quod omnes intelligentiae essent una intelligentia, et sic intellectus intelligentiae quae movet lunam esset idem cum intelligentia quae movet solem, quia sicut arguitur de specie respectu intellectus tui et mei in illo argumento, ita arguitur in proposito.

Dicit hic Aegidius in tract. de unitate intellectus quod oppositum non valet, quia species in intellectu hominis et intelligentiae sunt alterius rationis ; species autem quae sunt in intellectu meo et tuo, sunt eiusdem rationis.

Ego autem teneo primam solutionem, et dico quod solutio Aegidii non valet, peccat enim per fallaciam petitionis principii, sicut patet intuenti ipsam.

Ad primum principale nego minorem, sicut melius patuit Dist. III Quaest. Utrum plures Angeli possunt esse sub eadem specie.

Ad secundum nego maiorem, quia individuatio nec fit per quantitatem nec per materiam, sicut patuit Dist. III Quaest. de individuatione.

Ad tertium dico quod ibi non est causa totalis, sed concausa.

Ad ultimum nego minorem, quod patet per Philosophum in Prologo lib. de anima, ubi quaerit : utrum anima habeat aliquam propriam operationem quam non communicet corpori. Et dicit quod non, et exemplificat ibidem de intelligere, etc.