Distinctio XLII — Livre II — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre II

Distinctio XLII

Distinctio XLII

Cum autem voluntas...

 

Circa istam Distinctionem XLII quaeritur :

 

QUAESTIO I

 

Utrum in cogitatione possit esse peccatum.

 

Videtur quod non, quia peccatum nunquam est nisi in voluntate vel in actu voluntatis, per Augustinum de duobus animabus ; sed cogitatio non est voluntas nec actus voluntatis, quia cogitare est actus intellectus ; ergo.

  1. Praeterea, peccatum ideo est peccatum, quia voluntarium ; sed cogitatio non est voluntaria ; ergo non est peccatum.

Minor patet, quia cogitatio non est in potestate nostra, per Augustinum III de lib. arbitrio : non est, inquit, in potestate nostra quibus visis tangamur.

  1. Praeterea, nullum est peccatum nisi sit primo cognitum ; sed cogitatio non est primo praecognita ; ergo.

Probatio minoris, quia vel esset praecognita quando non esset, et tunc non esset peccatum ; vel quando est, et tunc intellectus haberet duos actus simul, quod est contra Philosophum I Topic.

 

Contra. Hieronymus super Ezech. dicit tria esse genera peccatorum, scilicet cogitationum, sermonum et operum.

 

Respondeo. Hic sunt tres articuli per viam conclusionum :

primus quod peccatum formaliter et primo est in voluntate, et eius actu ;

secundus quod peccatum materialiter est in cogitatione, locutione et opere ;

tertius removebit unum dubium circa cogitationem, qualiter in eo possit esse peccatum.

 

Quantum ad primum probo propositionem positam, sic : iustitia habitualis ut distinguitur contra peccatum originale, et iustitia actualis ut distinguitur contra peccatum actuale, est solum formaliter in voluntate ; ergo et peccatum formaliter primo est in voluntate.

Probatio consequentiae, quia habitus et privatio sunt circa idem.

Praeterea, omnis causa activa, alia a voluntate, est causa naturaliter causans ; sed nulla causa naturaliter causans, ut sic, est vituperabilis, sed sola causa libere causans est vituperabilis ; sed huiusmodi est voluntas tantum ; ergo sola voluntas est vituperabilis. Sed non nisi per peccatum ; ergo.

Confirmatur per Augustinum III de lib. arbitrio dicentem quod prima causa peccati est voluntas.

 

Quantum ad secundum probatur propositio posita sic : voluntas est motor in toto regno animae, et omnia obediunt sibi, secundum Anselmum de lib. arbitrio ; ergo sicut voluntas causando rectitudinem in suo actu causat in actibus aliarum potentiarum rectitudinem, sic causando in suo actu deformitatem, causabit etiam in actibus aliarum potentiarum deformitatem ex eo quod subiacet imperio.

 

Quantum ad tertium, quamvis certum sit quod locutio et operatio subiacent imperio voluntatis, dubium tamen est de cogitatione quae non videtur subiacere imperio voluntatis cum imperatur ab ea, et sic videretur alicui quod non esset in ea peccatum ; quod autem non imperatur a voluntate probatur.

Primo sic, ad nihil movet voluntas nisi sit praecognitum ; sed cogitatio non est praecognita, quia tunc esset praecognita per aliam, et quaereretur de illa sicut de prima, et sic in infinitum ; ergo.

Secundo sic : in causis per se in eadem specie non potest esse circulatio ex I Post. ; sed intellectio sive cogitatio est per se causa volitionis ; ergo voluntas non est per se causa cogitationis.

Tertio sic : causa per se sufficiens ad productionem sui effectus non requirit aliam causam ; sed perfecta causa cogitationis sive intentionis est memoria, sicut patet in divinis ; ergo non requiritur voluntas.

 

Respondeo. Hic pono istam propositionem quod necessario oportet aliquam intellectualem cogitationem esse imperatam a voluntate, tum quia voluntas convertit et avertit intellectum ab uno intelligibili in aliud, tum quia Augustinus dicit V de Trin. quod voluntas unit et copulat intelligentiam proli, tum quia dicit Philosophus III de Anima quod intelligimus cum volumus ; sed distinguo quia est cogitatio prima el secunda. Prima quidem cogitatio non est in voluntatis potestate, quia aliqua cogitatio naturaliter praecedit omne velle, et de hoc dicit Augustinus VII de lib. arbitrio quod non est in potestate nostra quibus visis tangamur.

Remanet ergo dubium de secunda cogitatione quomodo subest voluntati cum voluntas non moveat nisi ad praecognitum ; et sunt hic sex modi dicendi.

 

Unus est quod sufficit cognitio alicuius obiecti tantum habitualiter noti.

Alius modus est quod habeatur cognitio illius obiecti in universali et non in particulari.

Contra ; tunc intellectio lapidis cum in eo intelligatur substantia corporea sufficeret ad volendum aurum cum hoc intelligatur in universali in substantia corporea.

 

Tertius modus est quod sufficit cognitio obiecti remissa, quia cum voluntas remitit obiectum a consideratione unius obiecti, concurrit consideratio alterius obiecti.

Contra : quia a casu accidit quod cum est remissio talis actionis concurrit hoc vel illud obiectum et sic totum esset casuale.

 

Quartus modus est ex hoc quod intellectus habet comparativam actionem et cognoscit unum correlativorum in altero.

Contra : quia non semper est comparativa cognitio ; potest enim unum obiectum per se cognosci sine alio.

 

Quintus modus quod licet in potestate voluntatis non sit cognitio simpliciter est tamen in eius potestate cognitio discursiva.

Contra : si non est in potestate voluntatis illud sine quo non habetur discursus, nec discursus est in potestate nostra ; sed simpliciter cognitio obiecti non est in potestate nostra ; ergo nec discursus.

 

Dico ergo aliter cum sexto modo, quod cum est una intellectio percepta et distincta possunt esse multae imperceptae, quia non minoris virtutis est intellectus quam visus ; cum autem est una visio percepta possunt esse multae imperfectae ; ergo ita poterit esse in intellectu. Tunc autem voluntas potest in illud velle complacere et facere intellectum stare circa illius cognitionem vel cogitationem et intellectus tunc magis firmabitur et erit cogitatio, intensior et complacentia voluntatis augetur et illa cogitatio intensa, si non est regulata dicitur peccatum, et in illa subiectione subiacet imperio voluntatis ; potuisset enim voluntas illam suspendere sicut quilibet in seipso poterit experiri, et per hoc patet ad rationes quibus probatur quod cogitatio non est in potestate nostra.

 

Ad primum principale concedo quod peccatum non est formaliter nisi in voluntate, materialiter autem potest esse aliis actibus.

Ad argumenta patet ex dictis in II Articulo.

 

 

QUAESTIO II

 

Secundo quaeritur sine argumentis :

 

Utrum actus parvus exterior et interior sint duo peccata vel unum.

 

Respondetur quod de interiori actu voluntatis et exteriori contingit loqui dupliciter : Uno modo comparando actum exteriorem ad interiorem a quo non causatur : alio modo a quo causatur. Primo modo non sunt unum peccatum ; secundo modo sic, quia quamvis sint duo actus, in esse naturae, sunt tamen unum in esse morali sive ethico et theologico.