Distinctio XXXIX — Livre II — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre II

Distinctio XXXIX

Distinctio XXXIX

Hic oritur quaestio...

 

Circa istam Dist. XXXIX quaeritur :

 

QUAESTIO I

 

Utrum conscientia sit in intellectu vel in affectu.

 

Videtur quod in affectu. Glossa super illud ad Corinth. : Nihil mihi conscius sum, dicit in nullo remordet me conscientia mea ; sed remorsus spectat ad affectum ; ergo.

  1. Praeterea, Anselmus De conceptu virginali nihil punitur nisi voluntas ; sed punitur conscientia ; ergo conscientia spectat ad voluntatem.

 

Contra. Ecclesiastes 7 : Scit conscientia tua quia maledixisti aliis ; sed scire spectat ad intellectum ; ergo et conscientia.

Confirmatur per Damascenum Lib. IV dicentem quod conscientia nostra est lex intellectus nostri.

 

Respondeo. Hic sunt, tria videnda.

Primo principale propositum ;

secundo si conscientia sit actus vel habitus :

tertio si conscientia erronea obligat hominem ad faciendum illud quod dictat necessarium ad salutem.

 

Quantum ad primum dico istam conclusionem, quod conscientia est principaliter in intellectu practico et probatur dupliciter.

Primo sic : conscientia est quoddam dictamen ordinatum ad opus fugiendum vel prosequendum ; sed tale dictamen spectat ad intellectum practicum per Commentatorem Lib. II de Anima et VI Ethic.

Secundo sic : veritas confesse se habens appetitui recto est practica veritas ; sed conscientia est huiusmodi ; ergo est practica veritas. Sed practica veritas est in intellectu practico ; ergo.

 

Quantum, ad secundum dico quod conscientia, ut est quoddam dictamen ordinatum ad opus, potest dici scientia, et sicut scientia potest accipi vel pro obiecto scito, vel pro actu sciendi, vel pro habitu, ita conscientia accipitur aliquando pro habitu per quem talis actus prompte elicitur.

 

Quantum ad tertium dicitur quod conscientia erronea aut dictat aliquid necessarium ad salutem quod est directe contra praeceptum Dei, aut quod non est contra praeceptum Dei, sed est actus indifferens.

Si primo modo dicitur quod tenetur illud facere, quod non credo, puta si conscientia nostra erronea dictat quod debeamus furari quia est necessarium ad salutem, non propter hoc debeo furari, quinimo debeo ipsam conscientiam deponere.

Si secundo modo dico quod aut illud debet facere quod dictat conscientia erronea, aut debet illam conscientiam deponere, puta quando conscientia dictaret : si non elevares festucam de terra peccares mortaliter.

 

Ad primum principale dico ad minorem quod remordere maleficium ostendendo tantummodo spectat ad conscientiam et est actus intellectus practici, remordere autem de maleficio dolendo est actus voluntatis.

Ad secundum dico quod cum conscientia punitur non est aliud quam quaedam disciplina vel displicentia de peccato commisso causans dolorem in voluntate.

 

 

QUAESTIO II

 

Secundo quaeritur.

 

Utrum synderesis sit in intellectu rei in affectu.

 

Et videtur quod in affectu, quia synderesis est quaedam inclinatio ad bonum ; ergo debet poni in illa potentia quae habet bonum pro obiecto ; sed talis potentia est voluntas ; ergo.

 

Contra. Glossa in Ezech. dicit quod synderesis est scintilla conscientiae ; sed conscientia est in intellectu ex quaest. praecedenti ; ergo.

 

Respondeo et dico quod synderesis in creatura rationali est aliquid quo homo naturaliter inclinatur ad bonum et remurmurat de malo. Ista autem inclinatio potest esse duplex ; vel ostensiva boni, et sic est in intellectu pratico, quod probatur sicut fuit probata I conclusio praecedentis quaestionis ; vel est inclinativa determinate, non tamen quod imponat necessitatem coactionis, et sic est in voluntate, et per hoc patet ad argumenta.