Distinctio XXX — Livre II — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre II

Distinctio XXX

Distinctio XXX

In superioribus insinuatum est...

 

Circa primam partem huius Dist. XXX quaeritur :

 

QUAESTIO I

 

Utrum quilibet homo secandam communem legem propagatus ab Adam contrahat peccatum originale.

 

Videtur quod non per Augustinum. Peccatum, inquit, ideo est peccatum quia voluntarium ; sed nihil est voluntarium in parvulis qui non habent usum rationis : ergo non est in eis peccatum.

  1. Praeterea : nullus peccat in eo quod vitare non potest, per August. lib. III de libero arbitrio ; sed parvulus hoc vitare non potest cum hoc sibi contingat a conceptionie sua ; ergo.
  2. Praeterea, per argumentum Iuliani. Non peccat iste qui nascitur, nec peccat iste qui condidit ; per quas ergo rimas inter tot praesidia innocentiae peccatum fingis ingressum.
  3. Praeterea, III Ethic. caeco nato nullus improperet, sed magis miserebitur ; ergo defectus naturalis non est imputabilis ad peccatum ; sed iste est huiusmodi, ergo.
  4. Praeterea, corruptionem minoris boni non sequitur corruptio maioris boni ; sed Adam fuit minus bonum quam tota natura ; ergo propter eius peccatum tota natura non debet originaliter infici.

 

Contra. Omnes nascimur filii irae, inquit Apostolus ; sed non propter peccatum actuale ; ergo propter peccatum originale.

 

Respondeo : hic sunt duo videnda.

Primo dicetur quid sit peccatum originale.

Secundo ad propositum.

 

Quantum ad primum est duplex modus dicendi, unus Magistri, et exponit eum maxime Aureolus qui dicit quod peccatum originale potest accipi materialiter et formaliter.

Materialiter quod est quaedam qualitas morbida in appetitu sensitivo quae facit difficultatem ad bonum et inclinationem ad malum. Ad cuius intellectionem nota quod sicut leprosus generat quandam qualitatem infectam in substantia generati, propter quam filius est leprosus ; sic voluntas peccans causat in carne quandam qualitatem morbidam antecedentem curvitatem voluntatis ; et sic est sicut pondus quoddam in carne inclinans animam ad consentiendum carni et reprimens a delectationibus spiritualibus, iuxta illud Sap. 9 : Corpus quod corrupitur aggravat animam. Et illa qualitas nunquam minuitur in essentia sua licet gratia possit augeri. Exemplum ponitur de lapide appenso ad alas passeris et aquilae quia quantumcunque vis motiva crescit, pondus tamen manet idem.

Si autem loquamur de peccato originali formaliter, dicit Doctor iste quod est deformitas quae fuit in actu in ratione displicibilis Deo ; peccatum enim dicitur in natura quia deficit a recto ordine naturae. Moraliter, quia deficit a recto ordine rationis. Theologice vero quia deficit a regula divinae voluntatis et a complacentia eius, ideo omne illud quod habet rationem displicibilis in ordine ad Deum, est peccatum formaliter.

 

Alius est modus dicendi melior Anselmi de conceptu virginali quem sequitur Scotus dicens quod peccatum originale formaliter est carentia iustitiae originalis debitae, non qualitercunque debitae sed debitae quia acceptae in primo parente et in ipso amissae. Et ideo Adam non habuit peccatum originale quia illud debitum non fuit ad ipsum traditum per aliquem parentem, sed ipse in se accepit istam iustitiam originalem et actu suo perdidit illam.

Ista conclusio probatur primo per Anselmum, ubi supra : Non, inquit, peccatum quod originale dico aliud intelligere in ipsis infantibus nequeo nisi ipsam factam per inobedientiam Adae iustitiae debitae nuditatem per quam omnes sunt filii irae.

Secundo, probatur idem sic : Peccatum formaliter est iniustitia ; sed iniustitia formaliter est privatio iustitiae per Anselmum de casu diaboli ; ergo peccatum originale formaliter est privatio iustitiae originalis.

Tertio dicit Doctor ille quod materiale peccati originalis est concupiscentia vel pronitas in appetitu rationali ad concupiscendum delectabilia inordinate vel immoderate, quae nata est condelectare appetitui sensitivo cui coniungitur.

Et per hoc patet ad dicta Sanctorum qui dicunt peccatum originale esse concupiscentiam ; accipiunt enim materiale non formale peccati originalis.

 

Et si obicias : formale originalis peccati est per hoc quod est carentia iustitiae originalis : sed quia angelus caret iustitia originali, et tamen non habet peccatum originale.

Et similiter parvulus baptizatus caret iustitia originali, et tamen non habet peccatum originale.

Ad primum dico quod angelus non habet, quia non est capax iustitiae illius ; si autem est capax, dico quod habet eam.

Ad secundum dico quod commutatur sibi in donum aequivalens, puta, gratiam per quam est dignus vita aeterna.

 

Quantum ad secundum articulum, non facta mentione de Virgine, quia de hoc dicetur in III, est prima opinio Pelagianorum volentium quod in parvulis non sit peccatum originale, quia originale non est peccatum propter propagationem, sed propter imitationem malitiae ; pueri autem nondum imitantur in malo, ideo carent peccato originali nec indigent baptismo. Sed sicut patet hic per Magistrum cap. 3, haec opinio est haeretica, propter quod dicendum est quod omnes secundum legem communem propagati ab Adam contrahunt peccatum originale ; unde Gregorius in glossa super Exodum : omnes ex carnis delectatione concepti, culpam originalem nobis contraximus.

Praeterea, Augustinus super Psalm. dicit se in iniquitatibus conceptum, quia in omnibus contrahitur iniquitas ex Adam, et vinculum mortis.

Item, Augustinus de Fide ad Petrum, firmissime tene et nullatenus dubites omnem qui per concubitus hominis et mulieris concipitur cum originali peccato nasci.

Item, Augustinus in lib. II de Bapt. parvulorum Adam propter imitationis exemplum tabeficavit in se omnes de sua stirpe venturos.

Praeterea per rationem : peccatum originale formaliter est carentia iustitiae originalis, ut visum est in I Art. : sed omnes communiter propagati carent iustitia originali : ergo omnes contrahunt peccatum.

 

Ad primum principale potest dici quod illud est verum de peccato actuali. Si autem intelligatur de peccato originali, dico quod non oportet peccatum simpliciter esse voluntarium habenti illud, sed esse voluntarium isti vel illi a quo contrahitur. Illud autem fuit voluntarium Adae a quo contrahitur vel contractum est.

Ad secundum eodem modo dico quod nullus peccat in eo quod vitare non potest aut in se, aut in alio ; potuit autem hoc vitare in alio, puta in Adam si non peccasset.

Ad tertium respondet Magister cap. 8 : Ait enim contendenti Iuliano, sacra pagina, per unum peccatum intravit in mundum mors, per unius inobedientiam, ut ait Apostolus.

Aliter potest dici quod quantum ad materiale, originale est a parente ; sed quantum ad formale non habet causam positivam sed defectivam, cum sit privatio. Sed de hoc infra dicetur Dist. XXXIV.

Ad quartum dico quod defectus naturalis nihil habens de voluntario non est imputabilis ; sed iste defectus aliquid habet de voluntario, quia ex voluntate primi parentis seminatus est, ut ait Magister.

Ad ultimum dico quod Adam peccando perdidit iustitiam originalem quae data fuit sibi pro se et pro tota posteritate.

 

 

QUAESTIO II

 

Circa secundam partem huius Dist. XXX quaero.

 

Utrum aliquid ex alimento transeat in veritatem naturae humanae.

 

Videtur quod non, ait enim Salvator, Matth. 15 : Omne quod intrat in os, in ventrem vadit et per secessum emittitur.

  1. Praeterea, partes materiales fluunt et refluunt ex I de generat.; sed alimentum est pars materialis ; ergo, fluit et refluit, et non transit in veriritatem humanae naturae ; ergo.
  2. Praeterea, nutritio non est generatio ; sed si alimentum converteretur in veritatem humanae naturae, nutritio esset generatio, quia generaretur caro ; ergo.
  3. Praeterea, illud alimentum aut iret ad vacuum aut ad plenum ; non ad vacuum, quia non est dare vacuum, ex IV Phys. ; nec ad plenum, quia tunc duo corpora essent simul.
  4. Praeterea, sequitur quod unum et idem numero resurgeret in duobus, vel quod aliquid esset de veritate humanae naturae in aliquo, et non resurgeret in eof utrumque est inconveniens.

Probatio consequentia : pono quod Petrus comedat bovem, deinde Petrus comedatur ab urso, tertio, Paulus comedat illum ursum, tunc aliquid quod fuit de veritate humanae naturae in Petro nunc est in Paulo, in resurrectione autem vel resurgeret in utroque vel in altero tantum.

 

Contra. Augustinus, de vera religione, dicit : Alimenta corrupta in membrorum fabricam migrant.

Praeterea Aristoteles I de generat. dicit quod adveniente illo quod est potentia, caro fit actu caro.

 

Responsio. Hic sunt quatuor articuli secundum quatuor opiniones.

 

Prima est Magistri qui dicit quod nihil de alimento transit in veritatem humanae naturae, sed tantum istud est de veritate humanae naturae, quod trahitur a parentibus, et illud in se multiplicatur ut fiat augmentatio sicut fuerunt multiplicati panes evangelici, et costa de qua est mulier formata. Et si quaeratur ab eo, ad quid ponitur quod generatur ex nutrimento, dicit quod est quasi fomentum adhaerens carni naturali, nec extinguatur, sicut plumbum adhaeret auro cum ponitur in camino et oleum in lechito.

 

Contra : non minus est perfecta vegetativa in homine, quantum ad opus suum, quam in bruto ; sed in bruto potest potentia vegetativa convertere alimentum in substantiam aliti ; ergo.

Praeterea, homo generatur imperfectae quantitatis sicut et brutum, et ita fit in eo continua deperditio partium sicut ibi ; ergo oportet esse augmentationem et restaurationem deperdidi hic sicut ibi. Sed ibi est per hoc quod terminus actionis est vere aliquid ipsius substantiae nutriendae ; ergo.

Praeterea, sequitur quod in homine esset aliqua caro simpliciter incorruptibilis per totam vitam suam, vel si corrumperetur, nunquam posset restaurari quia nonnisi per nutrimentum, quod negatur in proposito ; sed utrunque est inconveniens ; ergo. Probatio minoris : primum patet, quia pars incorruptibilis esset alterius speciei ab aliis partibus carnis ; secundum patet quia semper minus esset in homine de veritate humanae naturae.

Praeterea, partes carnis quae generantur de nutrimento verissime informantur anima intellectiva sicut aliae ; ergo. Antecedens patet, quia in homine non differunt vegetativum, sensitivum et intellectivum ex II de Anima, illae autem partes informantur vegetativa et sensitiva ; ergo, etc.

 

Alia est opinio, quod caro primo introducta a parentibus est de veritate humanae naturae, et nutrimentum postea transeat in ipsam hoc modo, quia convertitur in praeexistens non recipiendo novam formam, sed deficiente forma nutrimenti, succedit in illa materia, forma carnis praeexistens.

Istud declaratur per exemplum de anima intellectiva quae de novo perficit materiam ipsa in se non existente nova.

Secundo, quia alias partes formales fluerent, quod est contra Philosophum I de generat.

Tertio, si ibi esset forma carnis quae non praefuit, tunc faceret cum carne praeexistente unum per modum continui vel contigui, et tunc non esset nutritio sed quaedam iuxtapositio, et non quaelibet pars nutriti esset nutrita, nec quaelibet pars aucti esset aucta, quod est contra Philosophum I de generat.

 

Contra illam opinionem arguitur sic : certum est quod post nutritionem sunt plures partes materiae in toto quam prius. Aut ergo nova pars materiae est sine forma, quod est inconveniens ; aut est sub forma nova, et habetur propositum ; aut est sub parte formae novae praeexistente, et tunc vel illa desinit perficere partem materiae quam prius perfecit, et migrabit forma de subiecto in subiectum, quod est inconveniens ; aut simul perficiet illas duas partes materiae, et habebit duo perfectibilia adaequata, quod est inconveniens.

Praeterea, quod dicit de partibus formalibus, quod non fluant est falsum, quia forma educta de potentia materiae dependet a suo perfectibili, quo desinente, desinet ipsa.

 

Est et tertia opinio Scoti qui vult quod alimentum transit in veritatem humanae naturae per acquisitionem etiam alicuius novae partis formalis. Ad cuius intellectum sunt quatuor videnda.

Primo, quod in nutritione est aliqua generatio, extendendo generationem ad omnem inductionem formae substantialis in materia. Hoc autem proprie non dicitur simpliciter generatio, quia non est generatio per se entis ; sed potest dici adgeneratio vel ingeneratio. Adgenerationem quidem quia est alicuius generatio quod per generationem fit idem alicui praeexistenti. Ingeneratio vero est generatio partis in toto cuius prius non fuit pars.

Secundo quod in illa adgeneratione forma carnis quae inducitur in materia nutriti est nova ; hoc patet per primam rationem contra praecedentem opinionem.

Tertio quia pars adveniens per nutritionem est quodammodo similis et quodammodo dissimilis parti praeexistenti quae influit per generationem. Similis quidem in forma specifica ; dissimilis vero propter maiorem vel minorem impuritatem, sicut ponit Philosophus I de generatione quod aqua vino semper amplius admixta in fine aquaticum facit, et patet per Philosophum I de generatione clarius et in II de Anima, cap. De potentia vegetativa.

Quarto quod pars materialis et formalis non differunt praecise per hoc quod una fluit, scilicet materialis, et alia non fluit, scilicet formalis, quia ut patuit per secundam rationem contra secundam opinionem, hoc est falsum.

Praeterea unaquaeque pars carnis certam habet periodum, et tanto maiorem quanto purior est, unumquodque enim mensuratur sua periodo ex II de generatione. Differunt ergo pars materialis et formalis per hoc quod pars formalis dicitur quamdiu potest agere secundum formam ; pars autem materialis non potest ; unde caro secundum formam vel species dicitur quod non potest in opus carnis, et hoc patet ex VII Metaph. cap. 3 ; dubitatur autem merito cuius speciei sunt partes.

 

Alia est opinio Aureoli quae dicit quod alimentum convertitur in veritatem humanae naturae per veram commixtionem alimenti cum forma priori.

Ubi notandum quod secundum eum mixtio est duplex, quaedam in qua non donatur alterum miscibilium sed utrunque secundum quid corrunpitur ; quaedam autem in qua alterum miscibilium vincit sicut aqua in parva quantitate apposita vino. Et sic est in proposito, quia alimentum vincitur a natura aliti et propter hoc convertitur in ipsum. Et quod sic debeat poni, probatur ex eo quod per istum modum salvantur ea quae dicuntur de nutrimento, augmento et mixtione, puta quod quaelibet pars aucti fit aucta, et quod augmentatio stat secundum partes formales quae manent non secundum partes materiales quae fluunt. Ego autem melius opinionem Scoti capio et ad argumenta secundae opinionis respondeo.

Ad primum dico quod non est simile de anima intellectiva, cum sit inextensibilis, et de aliis formis quae extenduntur.

Ad secundum de partibus materialibus et formalibus patet, quia supponit falsum, scilicet quod pars formalis non fluit.

Ad tertium dico quod in nutritione est quodammodo iuxtapositio a quibusdam partibus minimis quae proprie non nutriuntur, sed non est iuxtapositio in aliis quae proprie nutriuntur, cuius scilicet aliqua pars fluxit, et postea aliqua pars nova restauratur. Sed ibi fit quaedam adgeneratio vel ingeneratio partis novae loco partis antiquae quae fluxit.

 

Ad primum principale dico quod verbum Salvatoris intelligitur de superfluitatibus immundis ipsius cibi, non de convenientibus corpori.

Ad secundum patet ex dictis.

Ad tertium quamvis nutritio sit non proprie generatio est tamen quaedam adgeneratio, ut iam dictum est in secunda qucestione.

Ad quartum dico quod nec ad plenum nec ad vacuum simpliciter sed ad corpus porosum. Quomodo autem hoc ponatur cum in hoc reprehendatur Empedocles a Philosopho in I de generatione, dicetur forte in expositione praedicti libri.

Ad ultimum dico primo quod non quidquid est vel fuit de integritate humanae naturae in aliquo per totam suam vitam resurget in eo sicut patet de gigantibus qui reducentur in staturam comminem. Aliter potest dici secundum viam Scoti in IV quod nunquam fuit nec erit usque in finem mundi aeque aliquid de veritate humanae naturae in duobus suppositis, et ideo resurget praecise in uno in qup magis fuit de veritate, vel quia purius vel quia magis de intentione humanae naturae.