Distinctio VIII — Livre II — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre II

Distinctio VIII

Distinctio VIII

Solet etiam in quaestione versari...

 

Circa istam Distinctionem VIII quaeritur : 

QUAESTIO I

Utram Angeli sint corporei.

 

Sed quia hoc patuit Dist. III quaest. de compositione angelorum, igitur quaere ibi. Secundo quaeritur :

 

 

QUAESTIO II

 

Utram Angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae.

 

Videtur quod non, quia tunc haberet maiorem unitatem ad corpus assumptum quam ad non assumptum ; sed hoc non potest esse, nec est possibile, quia non potest esse istius corporis forma, nec potest assumi ab eo in unitate suppositi sicut verbum divinum assumpsit humanam naturam ; ergo est ibi tantum unitas sicut motoris ad mobile. Sed talis unitas potest esse angeli ad corpus non assumptum ut ad caelum quod movet.

  1. Praeterea, aut assumeret corpus elementare, et hoc non, quia illud non assumeret corporis accidentia quae apparent ; aut assumeret corpus mixtum, et hoc non quia non videtur habere virtutem activam ad miscendum elementa secundum commixtionem talis corporis ; aut assumeret corpus caeleste, et hoc non, quia illud non recipit peregrinas impressiones.
  2. Praeterea tertio, : si potest in corpore assumpto exercere opera vitae ; ergo est ibi aliquid vivum. Consequens est falsum ; ergo et antecedens. Falsitas consequentis patet, quia corpus non est vivum nisi per formam vitalem informantem ; angelus autem non potest esse forma corporis. Consequentia probatur, quia forma separata a materia non potest transmutare materiam per Commentatorem VII Metaph.

 

In contrarium patet per multa loca Scripturae, puta de Angelis apparentibus Abrahae et de angelo Tobiae.

 

Responsio. Hic sunt tria videnda.

Primo, quid importetur per angelum assumere corpus.

Secundo, quale corpus assumit.

Tertio, si in illo corpore potest exercere opera vitae.

 

Quantum ad primum dico quatuor conclusiones.

Prima, quod non importat praesentiam qua praesens est corpori, quia tunc assumeret caelum empireum cui est praesens.

Secunda conclusio, quod non importat unionem materiae ad formam, quia ut aliqui dicunt, Deus non potest facere angelum informare mate

riam corporalem. Et ad hoc est ratio Petri talis : nulla virtute potest fieri ut quod est hoc aliquid et res completa et terminata, fiat modificatio ; sed angelus est res terminata, completa, et hoc aliquid, et nobilissima species universi ; ergo non potest fieri forma materiae.

Tertia conclusio, quod non importat unionem naturae ad suppositum creatum, quia suppositum creatum non potest suppositare duas naturas essentialiter distinctas.

Quarta conclusio : unio est motus unitatis, quo motor intrinsecus unitur corpori, et sic assumit angelus corpus, idest ad se sumit inquantum utitur eo tanquam instrumento ad aliquas operationes exercendas.

 

Quantum ad secundum articulum dico aliquas conclusiones.

Prima quod non assumitur corpus caeleste, quae probatur, quia tale corpus non recipit in se peregrinas impressiones.

Secunda conclusio, quod non assumit corpus elementare, quia illud non est susceptivum illorum accidentium quae apparent in illis corporibus.

Tertia conclusioy quod potest assumere corpus iam a natura generatum, puta cadaver mortui ; ista patet per se.

Quarta conclusio, quod potest assumere corpus semiplena mixtione mixtum, tum quia tale corpus non potest ita subito ad tam perfectam mixtionem deduci qualis requiritur in corpore humano ; tum quia quando disparet tale corpus non remanet locus talis corporis, quod non esset si fuisset perfecte mixtum. Et si dicas qualiter potest hoc fieri ut tale corpus formetur, dico quod angelus optime novit naturas rerum, et sic optime approximare activa passivis et in convenienti proportione, quibus proportionatis, et debita influentia respectu caeli posita habetur corpus imperfecte mixtum.

 

Quantum ad tertium articulum praetermisso actu intellectivae potentiae oportet primo videre de actu potentiae motivae, secundo de actu potentiae sensitivae, tertio de actu potentiae vegetati vae.

Quantum ad actum potentiae motivae patet per omnes quod Angelus potest movere corpus motu locali sive progressivo, et hoc sive corpus sit assumptum sive non assumptum ; sed difficultas est in modo ponendi, an scilicet movet per intellectum et voluntatem, an per potentiam executivam. Et dicunt Thomistae quod non movet per potentiam executivam, quia in angelo non ponitur executiva quod probatur

Primo sic : Quae multiplicantur in inferioribus uniuntur in superioribus sicut patet de sensitiva et intellectiva quae distinguuntur in homine, et in angelo ponitur tantum intellectus ; cum ergo virtus volitiva et motiva distinguuntur in homine ut duae vires, in angelo erunt tanquam una vis, quae est virtus volitiva et imperans et exequens.

Secundo sic : ista potentia executiva si ponitur, frustra ponitur ; ergo non debet poni in angelo. Probatio antecedentis : quia ista potentia executiva aut habet operationem intra manentem, et tunc nihil facit ad motum localem ; aut transeuntem et tunc non suoiacet imperio voluntatis, et sic angelus semper movebit, quod est falsum.

Tertio sic : si angelus habet talem potentiam executivam, illa potentia est spiritualis et per consequens super se reflexiva, ut patebit lib. de causis. Et tunc quaero, aut reflectitur ad determinandum aut ad movendum : non primo modo, quia illud est solius voluntatis ex IX Metaph. ; non etiam secundo modo, quia tunc simul esset in potentia et in actu respectu eiusdem, quod est impossibile. Quid ergo est principium movendi in angelo secundum locum ?

Dicunt isti qui sunt praecedentis opinionis diversimode : quia alii volunt quod sit intellectus practicus, quia per intellectum practicum angelus assimilatur actioni. Alii dicunt quod est voluntas imperans , quia si esset intellectus practicus semper moveret, cum illud principium sit activum naturale.

 

Sed contra hoc arguitur :

Primo sic : operationes differentes secundum primas actionum differentias non reducuntur in eandem potentiam ; sed intelligere, velle et movere secundum locum differunt secundum primas differentias actionum ; ergo.

Probatio minoris, nam intelligere et velle sunt actiones intra manentes, movere autem secundum locum est transiens, actio ; istae autem duae differentiae scilicet intus manere et transire extra, sunt differentiae actionum ex I Ethic. et IX Metaph.

Secundo sic : actio communis pluribus oportet quod sit a principio communi ; sed movere secundum locum est actio communis pluribus, scilicet angelis, hominibus, bestiis etc. ; ergo oportet quod sit a principio communi. Sed illud non est intelletectus et voluntas cum non sint in bestiis ; relinquitur ergo in angelis potentia executiva ; ergo. Dico ergo quod angelus movet corpus assumptum sive non assumptum per potentiam executivam tali ordine, nam primo est intellectus speculativus, secundo voluntas complacens, tertio intellectus practicus dirigens ad praxim, quarto voluntas imperans, quinto potentia exequens. Tunc ad argumenta aliorum :

Ad primum dico quod illa quae multiplicantur in inferioribus non uniuntur in superioribus quando sunt disparata. Exemplum de intellectu et voluntate ; potentia autem executiva est ab ipsis disparata.

Ad secundum dico quod ponitur potentia executiva propter operationem transeuntem. Et cum dicis : ergo non subiacet imperio voluntatis, nego, nam manus mea movet scamnum per potentiam executivam, et tamen subiacet imperio voluntatis quantumcunque sit operatio transiens.

Ad tertium dictum est pluries quod non est inconveniens idem esse in actu et potentia illo modo quod sit in actu virtualiter tale, et in potentia formaliter tale.

 

Secundo, in illo articulo est videndum si angelus in corpore assumpto possit exercere actus potentiae sensitivae. Et dico quod non, cuius ratio est quia isti actus sive operationes non sunt natae recipi nisi in composito organico et perfecte mixto ex corpore et anima, inquantum habet potentiam perfectam quorum neutrum est ibi.

Tertio est videndum si angelus in corpore assumpto exercere possit actus potentiae vegetativae. Et dico tres conclusiones secundum quod huic potentiae attribuuntur tres operationes, scilicet augmentatio, nutritio et generatio.

 

Prima conclusio, quod angelus non potest proprie exercere in tali corpore operationes augmentationis, quia augmentatio proprie est corporis compositi animati et perfecte mixti quorum neutrum est ibi.

Secunda conclusio de actu nutritionis dico quod si loquimur de vera nutritione, nihil ibi nutritur, si autem loquamur de masticatione quae praecedit nutritionem, illa non est aliud nisi divisio cibi per motum localem mandibulorum et traiectio in ventrem, et tunc potest fieri exalatio et resolutio in humores.

Tertia conclusio, si potest in actum generationis, dico quod potest inquantum potest esse incubus et succubus ; hoc autem intelligendum est de malis angelis non de bonis, quia non est verisimile quod boni angeli immisceant se talibus vilitalibus. Malus autem angelus in assumpto corpore potest alicui esse succubus, et recepto ab illo semine deciso, potest illud servare in qualitate et calore naturali quousque sit alicubi mulieri incubus, et transfundat illud in matricem, sicut aliqui senserunt de generatione Merlini, et forte quod illo modo concipietur antichristus.

 

Ad primum principale dico quod caelum non assumitur illo modo, sed alio sicut patet ex 4 conclus. I Artic.

Ad secundum patet quale corpus assumit ex II Artic.

Ad tertium patet ex III Artic. quales actus potest ibi exercere ; non enim exercet ibi tales actus vel opera, ut propter hoc ponatur angelus illius corporis forma ; ergo etc. ; tantum de quaestione.

 

 

QUAESTIO III

Tertio quaeritur :

 

Utrum daemones possint ludificare sensus nostros.

 

Videtur quod non, quia Philosophus ait II de Anima quod sensus respectu proprii obiecti semper est verus ; ergo non potest decipi a daemone.

 

In contrarium est Augustinus VII de civ. Dei et patet ex contraria experientia.

 

Responsio : hic sunt tria videnda.

Primo quomodo se habeat visus ad potentias sensitivas apprehensivas, et illae apprehensivae quomodo se habeant ad invicem inter se.

Secundo quomodo spiritus vitales se habeant ad potentias sensitivas apprehensivas.

Tertio, ex his ad propositum.

 

Quantum ad primum est notandum sicut patet per doctrinam Const. in lib. de differentia spiritus et anima : In cerebro debemus imaginari duas partes, primam quae est maior, et postremam quae est minor. In parte prima sunt duae concavitates seu ventriculi.

Unus ventriculus est in anteriori parte anterioris partis cerebri a quo fluunt septem paria nervorum qui deserviunt potentiis sensitivis exterioribus et maxime unum par deservit visui, qui nervi protenduntur quousque coniungantur oculis, et unus nervus exit a dextera et vadit ad sinistram ; alius oritur a parte sinistra et vadit ad dexteram, et cancellantur in medio ad modum crucis, et in illo medio stat iudicium visus, alias unum et idem videretur duo, ut probat Avicenna VI naturalium.

Alius ventriculus est in secunda parte posterioris partis cerebri, et ibi debemus imaginari unum corpus ad modum vermis quod aliquando clauditur aliquando aperitur, cuius opus est memorari, et habet unum ventriculum supra se et alium sub se ; deinde in ultima parte cerebri est ponendus unus ventriculus, et sic in universo sunt quinque ventriculi vel concavitates.

Et secundum illas debemus ponere quinque potentias inter apprehendentes, secundum viam Avicennae VI naturalium, prima est sensus communis, secunda imaginativa vel formativa, tertia cogitativa, quarta aestimativa, quinta memorativa.

Nam sensus communis habet pro organo primum ventriculum qui est in prima parte anterioris partis cerebris, cuius actus est recipere formas a sensibilibus particularibus, et habet duplicem faciem, unam ad sensus particulares quae clauditur in somnis, aliam ad imaginativam quae retinet species ut statim dicetur, et ista aperitur in somnis et est causa somniorum.

Secunda potentia quae dicitur formativa vel imaginativa habet pro organo secundum ventriculum qui est in ultima parte anterioris partis cerebri et eius actus est retinere species, quia sensus communis non habet vim retentivam, sed est sicut aqua cui imprimitur sigillum, ut deducit Avicenna ubi supra.

Tertia potentia dicitur cogitativa et habet pro organo ventriculum qui est in inferiori mediae concavitatis cerebri, et eius actus est componere et dividere species quae sunt in potentia formativa.

Quarta potentia, scilicet aestimativa, pro organo habet ventriculum qui est in summo mediae concavitatis cerebri, cuius actus est apprehendere intentiones non sensatas, sicut patet de agno qui fugit lupum.

Quinta potentia, scilicet memorativa, habet pro organo ventriculum qui est in ultima parte cerebri, et eius actus est retinere species acceptas ab aestimativa.

Haec omnia si profundius vis videre, quaere Avicennam VI naturalium part. 1. cap. ult. circa medium.

 

Quantum ad secundum articulum oportet tria videre.

Primo quomodo spiritus vitales se habeant ad organa dictarum potentiarum.

Secundo quomodo se habeant ad potentias sive virtutes.

Tertio quomodo se habeant spiritus ad similitudines sensibilium.

 

Quantum ad primum dico quod spiritus existentes in organo praedictarum virtutum, non sunt corpora continua cum illis organis, sed contigua, sicut patet per sententiam Aristotelis. Prima generatio spirituum est in corde, deinde transmittuntur, a corde ad cerebrum transeundo per duram matrem, quod non esset verum si essent corpora continua cum organis ; secundo dico quod sunt in illis organis sicut in locis in quibus conservantur, et hoc patet satis per Const. clare in lib. de differentia spiritus et animae.

Quantum ad secundum principale in isto articulo, dico quod virtutes secundum id quod sunt, non sunt formae spirituum sed organorum, quia non est intelligibile quod unum et idem sit per se forma duorum discontinuorum, sed organa et spiritus sunt discontinua. Cum ergo virtutes sint formae organorum non possunt esse formae spirituum.

Quantum ad tertium prificipale in isto secundo articulo, dico quod istae similitudines sensibilium alio modo se habent ad organa, et alio modo ad ipsos spiritus. In organis enim se habent sicut color ad ipsum corpus coloratum, quia sicut corpus coloratum informatur colore, ita organa informantur illis similitudinibus. Ad spiritus autem se habent istae similitudines sicut species coloris ad aerem, quia sicut cessante corpore colorato cessat spiritus qui erat in aere, ita cessante specie quae est in organo, cessat similitudo quae est in spiritu.

 

Tunc ad tertium articulum principale dico quod daemones possunt ludificare sensus nostros multipliciter. Primo, ut illud quod est absens videatur praesens ; secundo, quod praesens est lateat ; tertio, ut illud quod est unius coloris videatur esse alterius coloris ; quarto, ut illud quod est unum videatur plura ; quinto, ut illud quod est unius quantitatis videatur esse alterius ; sexto, ut illud quod est in uno situ videatur esse in alio ; septimo, ut illud quod est unius figurae, videatur esse alterius ; octavo, ut illud quod est in motu videatur esse in quiete ; nono, ut quod est sub quiete videatur esse in motu.

Omnes illos modos ludificationis potest daemon facere in nobis dupliciter, scilicet operando aliquid extra nos, aut aliquid intra nos. Brevitatis autem gratia, tantum de primo pono exemplum. Ludificat enim sensus nostros, primo operando aliquid extra nos faciendo in aere naturam specularem congregando diversas partes aeris ita ut habeat naturam specularem, ita ut sicut apposito speculo illud quod est retro videtur ante, sicut patet cuilibet inspicienti.

Secundo potest hoc idem operando aliquid intra nos, nam, sicut dictum est in I Artic., sensus communis non retinet species, sed virtus formativa ; species autem quae est in organo istius potentiae multiplicat se per species quae sunt corpora diafona in via quae est ab organo sensus communis usque ad organum potentiae memorativae, formativae et imaginativae ; et tunc malus angelus ita forti motu movet speciem quae est in organo sensus communis, ut videatur sibi obiectum praesens quod repraesentatur ab illa specie ; et hoc quaere melius in Avicenna VI naturalium part. 4 c.2.

Idem intelligo de aliis modis ludificationum praedictis.

 

Ad argumentum in contrarium dico quod sensus respectu proprii obiecti est semper verus, nisi fiat permutatio in organo vel in medio ; patet autem in III Artic. quod daemon potest immutare organum et medium.